Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Et adhuc pugnatis aduersus ueritatem nec conceditis, ut Christus semper det fidem, Christus sit origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput. quibus uerbis meis in illa epistula contra Petilianum positis tua uerba subiungis et dicis: hoc et nos suademus, hoc uolumus, sed quaerimus per quem hoc melius fiat, nec adtendis hoc non suadere Petilianum, cui tunc respondi et cuius epistulam aduersus responsionem meam defendere atque affirmare conaris. ille quippe aperte dixit: conscientia sancte dantis adtenditur quae abluat accipientis. nam qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum. dic mihi, quem locum Christo reliquerit ad abluendam conscientiam baptizati aut a quo fidem percipiat baptizatus, quando conscientiam dantis dicit attendi quae abluat accipientis, et non fidem percipere sed reatum, qui fidem sumit a perfido. tu quidem cedere uideris tanto ponderi ueritatis et dicis hoc te suadere et hoc uelle, ut Christus det fidem atque ad ineundam uitam nouam Christus abluat christianum, quaeris autem per quem melius fiat, quod sine ministro fieri non oportet. Petilianus tamen non dixit: conscientia ministrantis adtenditur, per quam Christus abluat [*]( 7 cf. Peti!. I 5, 6 10 epist. Cresc. cf. III 5, 6—7, 7 14 Petil. I 1, 2. 2, 3 20 cf. epist. Cresc. ) [*]( 1 feculentia XYJRZ 2 solabiis W 3 non incriminosus W cum Primiano nunc v 4 et] ut Z, om. YmlR 5 tunc W 6 aduersus] contra XZ ueritatis WYml 8 cbristiani] christianis WX YmlJR 9 capud JB 11 melius hoc Zml attendis WXYZ (passim tt) 14 dixit aperte YmlRv 16 percepit WYml quem] que Xsnl 17 abluendum (ex abluendam?) Wv abluandam R 18 dicis WXmlYSv 19 accipientis om. WYRv 20 cedere] Bceleris Wml scelere Wm2Yml subcumbere R(v) 21 alt. et] ex W 22 det] de WYmlR fide W adque R 24 fieri] fieret W )

523
accipientis aut per quam Christus det fidem\', sed ipsa con- conscientia dantis uoluit accipientis ablui conscientiam, nec dixit: (quisquis fidem per perfidum sumpserit non fidem percipit sed reatum\', ut a Christo quamuis per alium sumere uideretur, sed omnino dixit: a perfido sumpserit atque ad hoc, quasi probaret, adiunxit: omnis enim res origine et radice consistit et, si caput non habeat aliquid, nihil est, ipsum scilicet ministrum, cuius conscientiam dixit attendi non per quam Christus abluat, sed quae abluat accipientis, ipsum prorsus ministrum originem, radicem caputque faciens baptizati.

Proinde hoc loco non Petiliano, cuius uerba non defendisti, sed tibi respondeo, qui pro tua sententia nescio quid aliud, non quod ille, dixisti. tu enim, sicut scribis, hoc uis, hoc suades, ut non, sicut ille dixit, conscientia sancte dantis abluat accipientem uel accipienti det fidem neque ut ipsa sit origo et radix caputque credentis, sed per ipsam Christus abluat, per ipsam Christus det fidem, per ipsam Christus sit origo christiani, per ipsam in Christo radicem christianus infigat, per ipsam Christus christiani sit caput. ideo enim quaeris, per quem melius fiat quod a Christo fieri concedis, ubi et tu, quantum uideo, non negas hoc fieri posse etiam per ministrum malum, sed dicis melius posse per bonum. quid est enim aliud quod dicis: hoc et nos suademus, hoc uolumus, sed quaerimus per quem ?melius fiat? ac per hoc abluit Christus et per maculosam non sancte dantis, sed melius per mundam sancte dantis conscientiam, dat fidem Christus et per ministrum malum, sed melius per bonum, fit Christus [*]( 5 Petil. I 4, 5 13 cf. epist. Cresc. 23 epist. Cresc. cf. ad pag. 522, 10 ) [*]( 1 aut per-conscientia om. W 2 uoluitj inquit Ym2 inquid R abluit WY 3 per om. HT per christum Ym2R a perfido XZ, cf. II 25, 30 extr. 5 a om. R 6 adiuncxit WY 7 capud B 8 attendis TVXYmlB per quem Z 10 capudque R baptizatis TVXmlrR 14 nis] iubes R ille om. WYRv 15 det] dei WXmlYR 16 capudque R per om. JJr 19 infigat christianus XZ 23 suades WYml 26 conscientia W. )

524
origo christiani et per dispensatorem infidelem, sed melius per fidelem, christianus radicem figit in Christo etiam per colonum reprobum, sed melius per probum, potest Christus caput esse christiani et per Felicianum, sed melius existimas per Primianum.

Parua itaque inter nos in hac re aut fortasse nulla dissensio est. nam et ego dico melius per bonum ministrum quam per malum dispensari sacramenta diuina, uerum hoc propter ipsum ministrum melius est, ut eis rebus, quas ministrat, uita et moribus congruat, non propter illum, qui, etiamsi incurrerit in ministrum malum dispensantem ueritatem, securitatem accipit a domino suo monente ac dicente: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. addo etiam ad hoc esse melius, ut ille cui ministratur ministri boni probitatem ac sanctitatem diligendo facilius imitetur, sed non ideo ueriora et sanctiora sunt quae ministrantur, quia per meliorem ministrantur. illa namque per se ipsa uera et sancta sunt propter deum uerum et sanctum cuius sunt, et ideo fieri potest, ut accedens ad societatem populi dei alium inueniat a quo facile baptizetur, alium eligat quem salubriter imitetur. certus est enim sanctum esse sacramentum Christi, etiamsi per minus sanctum uel non sanctum hominem ministratum est, se autem eiusdem ipsius sacramenti sanctitate puniri, si indigne acceperit, si male usus fuerit, si non ei conuenienter et congrue uixerit.

Nam quaero abs te: si forte, quem Primianus in uestra communione baptizauit, pessime uiuat, quem uero Felicianus in Maximiani schismate baptizauit, optime uiuat, cuinam eorum patere existimas regnum dei, utrum ei, quem baptizauit [*]( 12 Matth. 28, 3 ) [*]( 3 probrum (alt. r del.) in ras. ex bonum W bonum cet. 4 esse caput v 10 etiamsi] etiam JVYR 15 cui] cum Tf 16 sanctitiora WYtnl 17 meliorae ir 19 accidens JVYml 20 baptizatur WXmlYml 21 elegat R quam Yml 24 accepit R 25 congrua WYml 28 obtime uiuit R )

525
secundum te bonus malum, an ei, quem baptizauit secundum Bagaiense concilium sacrilegus religiosum? sed forte dicis et uerum dicis: \'non potest esse religiosus in schismate constitutus*. assentio. uerumtamen potest esse in uestra communione sacrilegus uel occultus a Primiano, quem religiosum creditis, baptizatus. porro si ille, quem Felicianus in catena sacrilegii baptizauit, relicto schismatis sacrilegio ecclesiastica communione corrigeretur, numquid audes dicere, quod melior in illo baptismus fieret, quamuis negare non audeas ipsum hominem fieri potuisse meliorem? hoc enim et ipso facto iudicastis, quandoquidem illos omnes, quos Felicianus et Praetextatus in damnato et detestato a uobis sacrilegio schismatis baptizarunt, cum illis ad uos redeuntibus sine ulla destructione uel repetitione baptismi suscepistis. si autem, quod dixisti: sed quaerimus per quem melius fiat fiat, conparatiuum gradum pro positiuo posuisti, sic dicens: quaerimus per quem melius fiat, ac si diceres: \'quaerimus per quem bene fiat\', uolens intellegi per malum ministrum male fieri, non te uerbo urgeo, sed admoneo potius te dicere debuisse: \'quaerimus per quem fiat\' quam: \'quaerimus per quem bene fiat\', quasi posset fieri, ut non bene Christus det fidem, non bene sit Christus origo caputque christiani, non bene radix figatur in Christo. aut enim non fit aut, si fit, procul dubio bene fit.

Uerumtamen ista tractamus, ne propter malos dispensatores non tamen suorum, sed dominicorum sacramentorum, quos necesse est usque ad tempus uentilationis areae dominicae commisceri, deseratur ipsa unitas frumentorum. schisma autem facere ab unitate Christi aut esse in schismate profecto [*]( 14 epist. Cresc. ) [*]( 1 quem acripsi qui codd. v 2 baiaiense R relegiosum W, item lin. 5 4 uestram communionem WXmlYR 8 paptismus W 11 et illos Xml 12 baptizauerunt Sv 13 distructione WXmlY retpetitione Wml 18 urgueo R ammoneo XYmlR te potiua Z 19 fiat] fit ad NOx 21 capudque R 28 in schismate esse v )

526
malum est et magnum malum, nec omnino fieri potest, ut Christus det schismatico non fidem, sed sacrilegum errorem. aut in Christo radicem schismaticus fixerit aut schismatico Christus sit origo uel caput, et tamen baptismum Christi si dederit datum erit, si acceperit acceptum erit, non ad uitam aeternam, sed ad poenam aeternam, si in eo sacrilegio perseuerauerit non in malum conuertendo bonum quod habet, sed malo suo bonum habendo quamdiu malus habet.

Quaeris forte ut hoc probem. quid aliud tibi dicam nisi quod hoc opere institui? Bagaiense decretum lege, Felicianum et Praetextatum intuere. schismatici dederunt, (schismatici acceperunt); utrique a uobis recepti et collecti sunt, nec illi degradati nec illi rebaptizati. iam certe non quaeris, utrum fiat melius per iustum ministrum an per int iustum, quoniam non ideo est baptismus melior quem dedit Primianus secundum uos iustus, quam ille quem dedit Felicianus iniustus. certe iam intellegere cogeris, quomodo apostolus dixerit: neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus, teque frustra dixisse recolis: sicut qui plantat et rigat non nisi colonus diligens et fidelis inquiritur, sic etiam in sacramento baptismatis non nisi iustissimus operarius adprobatur. ecce nec diligens nec fidelis nec iustissimus, sed potius salutis suae neglegens et infidelis et iniustissimus Felicianus fuit, quando Maximiano sociatus et, sicut trecenti et decem uestri unius ore disertissimo personant, in catena sacrilegii constitutus baptismum, quem non ausi estis rescindere, ministrauit.

Certe ad hanc causam cernis non pertinere testimonium, quod ex propheta posuisti: dabo uobis pastores secundum [*]( 18 I Cor. 8, 7 20 epist. Cresc. cf. III 8, 8 29 epist. Cresc. et Hier. 3. 15. cf. III 8, 8 ) [*]( 8 schismaticus fixerit aut bia WY 4 sit christus Z uel] et v capad R 5 sic Wml 6 perseuerarit v 11 pteztatum «t felicianum Zml 12 schismatici acceperunt addidi 16 iustum WTml 17 cogerit WYml 19 deus om. R 24 fidelis et iustissimus WXmlYml 26 dissertisaimo WX disertissime R personat Tf constitustus Wml 27 baptismus WYml )

527
cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina. Felicianus enim nec secundum cor dei sacrilegus erat nec oues eius in sacrilego schismate pascebat cum disciplina, et tamen baptizabat eos, in quibus receptis cognouistis non ipsius, sed dei fuisse quod dabat. certe perspicis, quomodo a me de scriptura sancta commemoratum est bonum esse confidere in domino quam confidere in homine, teque inaniter, quantum ad hanc causam pertinet, respondisse, quod ideo magis ut iustus et fidelis sit per quem hoc sacramentum celebretur inquiras, quia spem et fiduciam dei, non hominis habes, dei esse autem fidem atque iustitiam, quam semper in eius ministris adtendis. ecce in Feliciano, quando fuit famosi criminis reus, nec iustitia nec fides erat, et tamen baptismus erat et quibus ab eo datus est, cum a uobis collecti sunt, eis accessisse iustitiam dicitis, baptismum defuisse non dicitis.

Proinde quod deinceps a me quaeris: si a quo, cumque et quomodocumque datum baptisma rescindi non debet, cur post Iohannem apostoli baptizauerint, tu iam solue quaestionem, si, ut dicis, post Iohannem apostoli baptizauerint. cur post Felicianum quos in sacrilego schismate baptizauerat uestri non baptizauerint, et hinc saltem disce, quidquid illud est quod de Iohannis baptismo uel legitur uel disseritur, ab hac causa esse penitus alienum. quid autem tibi uisum sit nescio, ut Iudaeos, quibus ait Petrus: bapti?etur unusquisque uestrum in nomine domini Iesu Christi, iam [*]( 6 cf. Ps. 117, 8 8 cf. epist. Cresc. et III 9, 9 16 epiat. Cresc. cf. lIllO, 10 24 epist. Cresc. et Act. 2, 38. cf. III 10, 10 ) [*]( 7 hominem JVYR 8 ideo] in eo JVYR 9 celebrator TVXYmlZ, cf. III 9, 9 10 non dei sed hominis Xml non hominis sed dei Xm2Z 11 antem esse XZ adque R 12 attendis WXYZ filiciano R 14 accessise W 15 alt. dicis JVYmlR 18 tu iam-baptizauerint OM. WYR 19 si, ut] sicut Z post Iohannem om. Z baptizauerunt v 20 baptizauerunt JVml 21 inc R quicquid XYRZ 22 ab] ad WYml 23 hac] ac R 24 ut Iudaeos] ut deos s. I. ir bapticetur unusque W )

528
fuisse a Moyse diceres baptizatos, qui post tot generationes nati fuerunt quam ille dei famulus maiores eorum per Rubram Mare transiecit. aut si propterea a Moyse baptismum habebant, quia ex illis propagati sunt quos in Moyse baptizatos dicit apostolus, aude dicere omnes, qui nascuntur ex fidelibus christianis, christianum habere iam baptismum. quod uides, ut arbitror, quanta uanitate dicatur. sed quomodo se habeat illud, etiamsi post Moysen dei famulum apostoli baptizassent, te urgerem reddere rationem, cur post Felicianum Maxiraianensem sacrilegum uestri non baptizassent.