Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Porro si — quod tibi pro magno elegisti, ut de criminibus traditionum quae uos profertis documenta uera sint, quae autem nos proferimus falsa sint: etiam in eo uos dei ueritas superat, quae sicut praedixit ita reddit ecclesiam in uniuerso mundo fructificantem atque crescentem, quia nihil [*]( 11 epist. Cresc. ) [*]( 2 Brixiae v calainniosisuie Jr 3 ecclesia Yml 4 deesse] decem B quid a me] quidam eo u.rml quid ad me R dici? tnl dicito Yml dici com to Ym2Rv 5 clamantis ir imperatores Wml 6 ab] ad W tamen] tam Xm2YRZv 1 sed. Y sed ta R 8 in ezsilio nideo v 9 saltim XZ 10 inania insertii inane] inani 1 VYml inaniter Ym2R multa sim. inania Engelbrecht 11 potoisti IYYml 13 pereequutione U. 15 adaeraus v diuturnis c 16 hisdem WZ eindem v 17 interrogante WYml 20 persecntionum WYml 22 eligisti WYml 23 traditorum r 25 ueritas dei XYRZv praedixi Z )

489
ei praeiudicant alienorum criminum licet uera documenta, quae propinquioribus episcopis transmarinis, per quos in longinquiores partes siue transit talium rerum fama siue non transit. aut non sunt demonstrata sicut debuerunt aut non sunt credita quibus demonstrari potuerunt aut credita et occultata nequaquam ad alios peruenerunt, nec quisquam uel unus homo, quanto minus tantus christianorum numerus in tot gentibus constitutus reus potest esse participati sceleris alieni, si uel nulla eius uera documenta cognouerit uel eum simulata innocentia falsis documentis quisque fefellerit —: si ergo, ut dicere coeperam, in hoc, quod tibi pro magno elegisti, ut quae uos de traditoribus testimonia profertis uera sint, quae autem proferuntur contra uos falsa sint, nihil ualetis aduersus ecclesiam catholicam toto terrarum orbe diffusam et aduersus prouidentiam dei, qua in christianum nomen, ut tuis uerbis utar, totus cotidie uertitur mundus, quanto magis deficitis in accusationibus uestris. cum hanc ipsam traditionem, cuius nomen uelut horrentes, qui hoc schisma fecerunt, a Christi corpore separatos se ipsos diabolo tradiderunt. multo probabilius, sicut in illis litteris dixi et nunc dico, nos uobis obicimus, qui uos nomina et crimina traditorum dicere tantummodo audimus, nos autem et gesta ecclesiastica, quibus de se ipsi confessi sunt, et gesta municipalia, quibus hoc fecisse leguntur, ostendimus!

Tu uero callidus examinator appensorque uerborum doces nos, quid ualeat conparatiuus gradus, et tamquam uictor exultas, quod non possem dicere: \'traditionem probabilius nos uobis obicimus,\' nisi uos nobis eam probabiliter obicere confiterer. si enim uos, inquis, probabilius, nos ergo [*]( 14 epist. Creac. cf. pag. 479, 15 16 Petil. I 21, 2tt 21 cf. c. 27, 80 22 cf. c. 29, 33 28 epist. Cresc. ) [*](4 pr. sint B 5 occulta WYRZ 8 si] eine WXYRv 10 documentas Wml refellerit JVrR 13 noletis Tf* 14 qaa in] quam Tf* 15 utor Xml ueatitur W 16 dificitia W 20 qui uos scripsi quibus WXmlYR a quibus Xm2Zv 21 traditorem Xml dici XmtiZv 25 conpartibus gradibne WXmlYmtti 26 traditione Tf 28 ergo] autem X )

490
+ probabiliter, et hoc docens: quia sic est probabiliter et probabilius, ut si dicas uere) et \'uerius\' et quia gradus iste quod ante positum est auget, non quod ante dictum est inprobat. adiungis alia uerba, quibus hoc euidentius intellegamus, ac dicis: sic est bene) et <melius>, \'male* et *peius\\ \'horribiliter\' et horribilius, sic esse ostendens probabiliter) et probabiliter). unde colligi putas, quia, si ego probabilius quod falsum est obicio, superest ut uos probabiliter quod uerum est obiecisse confirmes. hic ego numquid dico, quod in quaestione uel in disputatione ecclesiastica nos artificialia grammatica docere conaris, quid ualeat conparatiuus gradus, quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est inprobat? uideo enim, quam hoc inepte tibi obiciam quod tu uidere noluisti, quando mihi anticategorian uelut ex arte rhetorica obiciendam putasti, quod genus quaestionis, ubi dicitur: \'non ego feci, sed tu fecisti), etiam in auctoritate prophetica demonstraui.

Considera tamen diligentius, ne forte inuenias in Latinae locutionis auctoribus, quibus grammaticorum artificialia seruiunt, non semper istum gradum quod ante positum est augere, sed aliquando contrario superferri. cuius locutionis exemplum interim mihi ex apostoli epistula occurrit quam scripsit ad Hebraeos. cum enim loqueretur de benedictione terrae, quae accepta pluuia fructum reddit, deinde subiecit: proferens autem spinas et tribulos reproba et maledictioni proxima est, cuius finis in ustionem. quod ne illis quibus loquebatur optasse uideretur, confisi sumus autem, inquit, de uobis, fratres carissimi, meliora et [*]( 14 cf. c. 26, 29 24 Hebr. 6. 8 26 Hebr. 6, 9 ) [*]( 1 doces Ym2v 5 sic] sicut Z .7 collegi WXml Yml quia si] quasi W 9 ego) ergo TVXYml alt. in om. B 10 artiftcialia nos Zml grammaticae XmSZv 11 qaid] qui W 18 obicem WYml 14 ante cacegorian W anticategoriam XYm211 antecategoriam Yml ante cacegoriam 22 anticathegoriam Z rethorica RZ 15 pnatasti Ff* 17 considerat W 19 ante propositam W 20 cuiu. in tng. Y 21 apostoli epistu(-o-Y)li epistu(-o-Y )\')la JVYml 22 hebreos W haebreos XYR 25 inationem W 26 ne] de W confidimus Ym2R (πεπεὶσμsϑα) )

491
haerentia saluti. attendis certe quomodo hic diierit\'meliora\', non quia bona erant, quae supra dixerat proferre spinas et tribulos et ustionem mereri, sed magis quia mala erant, ut illis deuitatis meliora eligerent et optarent, hoc est bona tantis malis contraria. sed forte apostolum sic audiendum esse arbitraris quemadmodum de se ipse dicit, tamquam hominem etsi imperitum sermone, sed non scientia, et ideo non uerborum in eo, sed rerum atque sententiarum auctoritatem putas esse sectandam, \'bona\' poni debuisse contendens ubi posuit ipse \'meliora/ quid, si et ego iam his litteris adsuefactus et illas quas puer didici oblitus sic dixi: obicitis traditionem. hanc ipsam multo probabilius nos uobis obicimus, tamquam dicerem \'probabiliter\', conparatiuum pro positiuo ponens, non quia uos probabiliter, sed magis quia inprobabiliter, sicut ille \'meliora\', non quia illa erant bona, sed magis quia mala? tu quare tam temere concludis ex hoc me confirmasse \'uos probabiliter\', quia dixi \'nos probabilius\'?

Quamquam nec secundum grammaticos in uerbo me errasse reprehenderes, si saltem uerborum ipsorum auctores uel attente legere uel memoriter recolere uoluisses. pueriles enim habent litterae, sed non a puero imperito dictum: di meliora piis erroremque hostibus illum. discissos nudis laniabant dentibus artus. quomodo ergo \'meliora\' piis, quasi bona essent istis ac non potius magna mala, qui discissos nudis laniabant dentibus artus? iam uides certe, quia, sicut iste piis potuit optare meliora, quamuis illa, in quorum conparatione optabat, non essent bona, sic et ego potui dicere: traditionem [*]( 6 of. II Cor. 11, 6 11. 28 Petil. I 21, 23 22 Uerg. Georg. III 518 sq. ) [*](1 actendiB Tf 2 erunt WYml dixerant JJPYmlRml 3 mereri 1m in ras. m2) X 6 se om. Xml 7 sermonem UP ideoj idem Wml 8 sentiam tF putat WYml patas esse om. XZ sectandem WYml 11 ipsa WXmlYml ipsi Ym2R 16 confirmasse me v 20 attende WXmlYml attendere uel legere rm:JR 22 di) de YmlR dii Z 27 optabant YmlR )

492
probabilius nos uobis obicimus. quamuis eam uos nobis non probabiliter obiceretis. at omittam. quia et probabile quando dicitur non consequenter est uerum. cum a dicuntur. quae fieri possunt ae solent et ideo probantur. hoc est adprobantur et creduntur. etiamsi facta non sint: quod autem uerum est cum ostenditur. necessario probabile est et illo utique probabilius. recole libro, ubi uerba didicisti: quam te non fallam profecto repperies.

Unde etiamsi uestros probabiliter nostris traditionem obiecisse concederem. non ideo uerum obiecisse contenderem et recte nos dicerem probabilius hanc obicere, quandoquidem a nobis nominari tantum traditores solemus audire, nullis autem gestis uel ecclesiasticis uel publicis recitari demonstrarique confessos, a nobis autem proferri et gesta publica, ubi uestri tradiderunt. et ecclesiastica. ubi confessi deo iudici derelicti sunt

Sed non omitto tam manifestum adiutorium tuum, quo nobis etiam nesciens plurimum faues docendo regulas conparatiui gradus, quia id quod ante positum est auget. non quod ante dictum est inprobat. secundum hanc enim regulam tuam, secundum quaedam uerba tua in epistula tua sine ulla difficultate obtinuimus causam nostram. tu enim dixisti in primis partibus litterarum tuarum, uelut nostram pertinaciam criminando, tot documenta legalia quod melius et uerius est nobis persuadere non posse. ubi ego concludo secundum artificialia tua iam nos uerum et bonum tenere, si, quod uerius et melius est, nobis persuaderi non potest cum ergo nos non rescindamus, ut secundum te loquar, uerius et melius baptisma uestrum, quare uos rescinditis uerum et bonum nostrum? item cum dixisses: hoc et nos uolumus ut Christus [*]( 14 cf. c. 29, 38 15 cf. c. 27, 30 23 cf. epist. Cresc. 30 epist. CreBC. cf. c. 7, 7 extr. ) [*](1 noe addidi eam] etiam YmlB 8 conseqaentur Xml 4 probantar ex putantur Y 6 cum] com ut TT 8 reperies WXZ 10 obicisne WXmlYml 18 pablices Wml 15 iudicii N" 20 enim hanc r 27 persaderi H* 28 melias et aerias Zml )

493
sit origo et radix caputque christiani, continuo subiecisti: sed quaerimus per quem hoc melius fiat. quod dicendo utique concessisti et per malum ministrum bene fieri, sed melius per bonum. cum itaque nos non rescindimus baptismum, quem per uestrum tamquam per bonum ministrum dari dicitis, quare uos rescinditis baptismum, quem per nostrum tamquam per malum ministrum datum esse contenditis? tu enim dixisti: quaerimus per quem melius fiat, et tua regula est, quia gradus iste quod ante positum est auget. unde si per uestrum sicut putas melius fit, ergo et per nostrum bene fit, ac per hoc, quando per nos baptizatum rebaptizatis, id quod ex ista tua regula bene factum esse conceditis sacrilega praesumptione rescinditis.

Uereor ne nimis urgeam uerecundiam tuam, si ostendam, quam leuiter et scurriliter quaedam etiam uerba mea quae translata posui, frontem pro pudore, os pro sermone, tridens telum pro tripertita oratione, tricipitem bestiam pro errore tribus calumniis aduersus tot populorum innocentiam saeuiente, quasi urbanus et dicax exagitanda putaueris. serua potius puerilia pueris. neque enim me mouet, quod Neptunium telum propter tridentem dicis episcopum non decere, cum sit et piscatorium ac per hoc apostolicum, quod suos apostolos dominus piscatores hominum fecit. nam et deum nostrum scriptura dicit et alas habere et sagittas, nec tamen Cupidinem colimus.

Quin etiam me promissam in exordio lenitatem non seruasse reprehendis, eo quod Manicheorum facta mentione [*]( 8 epist. Cresc. cf. pag. 490, 2 15. 27 cf. epist. Cresc. 16 cf. Petil. I 27, 29 23 cf. Mattb. 4, 19 24 cf. Ps. 16, 8. 35, 8. 17, 15 ) [*]( 2 qaod] quo W 10 fit] sit utroque loco W 11 ex ista] existat WXmlYR 12 praesumptionem WYml 14 urgueam R 15 qua Xml scuriliter WXYml 16 posuisti Y 17 trecipitem Yml uestiam WXml 19 saeuientem YR 22 piscatorum Z ac] hac W quod scripsi qaos codd. v 23 deum] dominum Wm 1 24 alias WYml 27 seruassem Xml Yml )

494
permotus dixerim: sicut non potest, quod dominus ait, satanas satanan excludere, ita non potest errorem Manicheorum Donatistarum error euertere, quasi Petilianum satanae conparauerim ac non errorem, cuius eum cupio laqueis expediri. bene quod apostolus nos aduersus tales calumnias communiuit eo ipso loco, ubi nos mites, patientes et modestos esse admonet, quando aliquem dissentientem corripimus. cum enim dixisset: seruum autem domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diuersa sentientes, continuo subiunxit: ne forte det illis deus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem et resipiscant de diaboli laqueis, captiuati ab ipso secundum ipsius uoluntatem. ecce apostolica mansuetudo! cum quibus placide, patienter modesteque agi praecepit, eos ipsos dicit a diabolo captiuatos, nec tamen lenitatem quam commendabat amisit, quia eam quam docebat tacere noluit ueritatem.

Sed ipse uideris cuius partes agas, qui mea uerba uelut conuiciosa et saeua criminando eos, quos ad disputandum conuenire non uis, ad litigandum niteris excitare; nolo enim dicere, quia et te litigare delectat. parcius quippe ac uerecundius, sed quasi ex obliquo mihi obicis quae ad me omnino non pertinent. quid enim iudicem de Manicheorum pestilentiosissima et christianis omnibus anathemanda uanitate, si tantum dicere solerem ac non etiam conscriptis libris multis multiplicibusque testarer, ne sic quidem esset aduersus me [*]( 1 Petil. I 26, 28. cf. Marc. 3, 23 8 II Tim. 2, 24-26 22 cf. epist. Cresc. ) [*]( 2 sathanas sathanan Z satanam (!\'(«) errorem] error Ym3Sv 3 errorem uertere JVXml YR errorem euertere v 4 sathane Z 6 eo] eos WYml 7 ammonct X 10 modestiam WYml diuersam lVYml 11 patientiam JJPml agnoscendam YJRv, cf. I 6, 8 15 dixit Bml diabulo TT* 16 lenitatem om. WYJt, post amisit exhibet v quan docebat TT* 21 te om. W 23 iudicae(-e }*) WYml iudicer Ym2R manichaeorum ir 24 uanitate si] unitate nisi WXmJYR 26 ne sic] nisi WXmlYml nec sic Ym2R esse WYR me om. Z )

495
UIIUB calumniae uestrae locus. neque enim me catholica falso a nobis argui miraretur, a quibus totus christianus orbis cum tot ecclesiis, etiam illis primis apostolico labore propagatis, falsis criminibus accusatur. cum uero contra Manicheos, qui me adulescentulum aliquando deceperant, mea tanta scripta qui uoluerit legere possit, non usque adeo desipit, ut de me credat potius uerbis uestris quam oculis ac sensibus suis.