Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Audi iam quibus dilatio temporis impertita sit, ut uideas eos esse qui non interfuerunt, quando Maximiano, cum ordinaretur, manus inpositae sunt: eos autem, inquit, [*]( 5. 10. 27 Sententia concilii Bagaienais ) [*]( 1 chorae X chore YRZ sententiae om. Z 2 flumen W 6 inquid W 11 martianum WXTRv 12 baianensem B(łJ) 13 aasosensem R teodorum X sabsatensem codd. 14 elafantariensem R 15 assuritanum Z(s) salbium membraesitanum W 16 Melzitanum] uelitanum codd. 17 pertusesem W 18 fueculentia WYml feculentia XYm2Z gluttinarunt Ym2R 20 inter certui W 22 ueredico Ym2 23 plenius WXRZ expraesius W 25 Audiam W imperita WXmlYml ) [*]( LII. August. c. Don. lI. ) [*]( 80 )

466
quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, id est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo pudore fidei retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. hos cernis quemadmodum non dicant esse damnatos, sed tunc eadem damnationis sententia retinendos, si transacto die constituto redire noluerint, quem diem ita constituunt: ac ne angustum, inquit, redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat. agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, uniuersis usque in diem octauum Kl Ianuariarum proxime futurarum agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. quam si quisquam ingredi nequiuerit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes ueniales aditus sua uoluntate uiam esse subductam. man-ebit enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia.

Certe iam perspicis, uir disertissime, in illos te potius, a quibus audisti mendacium, omnia retorquere debere, quae in nos, tamquam mentiti de hac re fuerimus. dicenda arbitratus es. certe perspicis illos duos, de quibus agimus, ex eorum esse numero, qui cum Maximiano duodecim sine dilatione damnati sunt, non ex eorum, quibus redeundi tempus indultum est. certe liquet claret eminet, concerni obscurari obtegi nullo modo potest, quod tanta eloquentia is a quo sententia illa dicta est discreuit inlustrauit expressit. cur uerba [*]( 7 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 sacrilegis WXtnlYml 2 a om. fv 5 easdem R sententias WXmlYmlR 6 si] sit W transacta R uoluerint uel noluerint WXmlYml 8 praesura W 10 inj ad IIII 4, 5 11 octabu TT octauo XZ ianr X ianuar Z futuram XZ 18 quisquam] quam R 17 praeatitum Z 19 certa W uir] uis W, om. XZ, cf. 71, 83 imt. 20 mendacium audisti v 25 eminet] enim et WYR eminet concerni] et cernitur o concerni alet. Y, om. R 26 quod tanta] quanta YBt: his Z is a] ira W-)

467
adhuc dantur? cur contra lucidissimam ueritatem pro manifesto errore contenditur? cur homines se ipsos decipiunt? si laqueos diaboli, quos resoluere atque abrumpere deberent, constrictius implicant et obnoluunt, adhuc accipe, unde uehementius et utinam cum aliquo fructu correctionis erubescant.

In memorato concilio Bagaiensi dies et consul adscriptus est non solum qua decretum concilii -conditum est, uerum etiam ipsius dilationis. ergo a die VIII Kalendarum Maiarum post consulatum Theodosii Augusti ter et Abundantii, qui dies est concilii Bagaiensis, usque ad VIII Kalendas Ian, qui dies est dilationis, octo menses ferme numerantur. inuenitur autem postulatio apud Herodem proconsulem uide quanto post dicta aduersus Felicianum et Praetextatum de Mustitanis et Adsuritanis locis excludendos, cuius pauca subiunxi: post consulatum dominorum nostrorum Arcadii ter et Honorii iterum Augustorum VI Nonas Mart Carthagine in secretario praetorii Titianus dixit : Peregrinus presbyter et seniores ecclesiae Mustitanae et Adsuritanae regionis tale desiderium prosequuntur:cum ecclesiae catholicae sanctitatem uir memoriae uenerabilis ab errore perfidiae Donatus adsereret, in eius nomen et cultum mundi paene totius obseruantia nutrita coaluit. sedcum [*]( 9 post consulatumI anno 394 14 Postulatio apud Herodem proconaolem (anno 895) ) [*]( 1 lucidissima in W 2 conditur WXml conditor Yml 3 adque H abrumpe WYmt rumpere Z 4 abuoluunt Wml 6 bagagensi 11 7 qua] quia R quo v 8 octauo v kaldarom H* 9 consnlatu W Abundantii scripai abundantius codd. Augusti III, conaulatn Augustoram Arcadii III et Honorii iterum v 10 ki XYRZ ianur W calendarum ianuariarum v 14 et Adsuritanis om. W excludendis Xm2Z 15 consulatn W dominorum nostrorum Engelbrecht rtdnn W <1 dum XYZ <t dominorum R dominorum x. I. m2 Yv archadii BZ _ ter Y 16 augg. WXY aagg R aug. Z non XYRZ marc. XZ mar. YR cartbaginem R 18 presbiter WY 19 et Adsaritanae om. YRfJ prosecuntnr X persequuntur YR 20 sanctitate W 22 in om. Z 23 obseruanti? YB coaluit v coluit codd. eis WXmlYml ) [*]( 30* )

468
eius religionis laudandum mirandumque propositum Maximiani cuiusdam uenena polluerent, multorum coetus antistitum in unum deo conspirante collectus hominem uel potius pestem, quae supernae displicuit maiestati, etiam purae mentis propria coercitione damnauit. eos quoque, quos alienae praesumptionis error (ad)traxel\'at, portu primo proposito paenitendi, si reuerti cuperent intra tempus ad religionis tramitem destitutum, pari uigoris admonitione conpescuit. sed suis institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem.inter quos etiam Felicianus quidam,, qui primo recta sectatus deprauationis huius adtaminatione fuscatur, in Mustitana positus ciuitate deo omnipotenti parietes consecratos, [et] ecclesiam uenerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. hunc etiam Praetextatus in Assuritanis partibus imitatur. sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, iussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictionis effectu sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias uindicatas oportere restitui. uides nempe usque ad huius postulationis diem ab illo praestitutae dilationis quod trium fere mensum tempus effluxerit. producitur autem iste conflictus, quantum ex gestis [*](6 eos cet.] cf. IIII 40, 47 10 sed cet.] cf. IIII 4, 5 20 sed cum cet.] cf. IIII 40, 47 ) [*]( 1 mazimini X 7 traxerat codd., cf. IIII 40, 47 9 tramite W destitum W dietitutum Y praestitutum coni. v ammonitione X 11 cum om. W 15 recta] aecta R huius a. I. Y ataminatione WYml contaminatione XZ 16 fuscatus YHv 17 et Beclvsi, deest IIII 4, 6. 40, 47 18 quodam obsessu |me R 22 testatur IVTTml contraditionis Yml 26 mensium XltZv )
469
proconsularibus et municipalibus indagare potuimus. usque. ad Theodorum proconsulem, hoc est usque anni alterius diem XI Kl Ian, quo die clerici et seniores agentes sub Rogato episcopo, qui in locum damnati Praetextati Adsuritani fuerat subrogatus, allegauerunt memorati proconsulis iussionem, cum a foris erant a communione uestra et eiusdem communionis uestrae inimici in iudiciis publicis arguebantur et expellendi de locis deo summo consecratis tamquam sacrilegi petebantur.

Ex quolibet ergo numero fuerint — quamquam satis appareat ex quo fuerint —, qui intra constitutum dilationis diem communioni uestrae non se reddiderunt, quomodo toto illo tempore a uobis alienati baptizare potuerunt? quomodo cum his. quos extra communionem uestram baptizauerunt, non expiatis alio baptismate redierunt? in quo facto non uos reprehendimus, quod baptismum Christi nequaquam sacrilegum etiam in schismate sacrilego cognouistis, quod hominum peruersitate correcta illud, quod etiam in peruersis rectum fuerat, adprobastis, quod humana uitia cum diuinis signaculis non confudistis, quod dona ecclesiae, quae praeter ecclesiam quoque haberi et dari ad habentium et accipientium supplicium potuerunt, nec in damnatis damnanda nec in receptis mutanda censuistis.

Nec illud reprehendimus, quod eosdem ipsos famosi criminis reos et post sententiam damnationis ipsorum et post dilationis diem aliis constitutum tamen propter populos infirmos, qui eis adhaeserunt, recordantes credo patris familias sollicitudinem, ne simul cum zizaniis eradicaretur et triticum, sine aliqua degradatione colligendos et ipsa abundantia caritatis [*](6 a foris erant] scil. Felicianus et Praetextatas ) [*]( "2 ad anni XZv 3 ianuar W lanr. R quo] quod Wml eabrogate YR 4 asauritani Z(t1) 6 adforis WXYtnl 9 quanquam Y 11 communipni] commemorationi Yml coinmunioni se YmSRv ee om. WXmlYRv quomO,do-potuerunt om. YB" 12 alienatiJ alienam X baptizare (e in ras. m2) X 18 iia v 14 eipatiatis WXYml baptilzatismate W 16 ehismate W 22 quodj quos Yml 26 solicitudinem W tritriticom W 27 degradatione scripsi detraditione WYml detractione cet. v destructione coni. v habundantia Y )

470
expiandos esse credidistis. nec illud reprehendimus, quod eos, eum adhuc famoso schismatis sacrilegio tenerentur, etiam per terrenas potestates persecuti estis. fiebat enim hoc, quantum res ipsa consecuta indicauit, corrigendi studio, non nocendi, ut illis molestiis agitati suum scelus cogitare cogerentur et repressis animositatis furiis emendare. sed quia ista non reprehendimus, ideo uestri schismatis crimen iure culpamus, merito detestamur, omni ratione conuincimus, quo uos a nobis. immo ab orbis terrarum catholica communione separatis, talia nobis obiciendo, qualia uos in causa Maximianensium fecisse negare, ut arbitror, non potestis. si enim baptismus Christi est et ideo nullo modo destruendus, qui datus est per Felici anum et Praetextatum, cum separati a uobis Maximiano coniungerentur, cum illo a nobis pro nefarii schismatis crimine condemnati, quomodo non est baptismus Christi uel quomodo destruendus est, qui datur in ecclesia, quae ramos suos, ut uerbis Cypriani utar, per uniuersam terram copia ubertatis extendit, qui datur postremo in illis ecclesiis, quas numquam in litteris apostolicis recitare cessastis, numquam ullo concilio sicut Felicianum Praetextatumque damnastis? si damnatos in integrum restituere placuit pro resareienda parte Donati, quid uos offendit toto orbe diffusa unitas Christi, quae uel damnare non potuit inauditos uel omnino nec damnauit nec absoluit incognitos uel innocentes credidit quos didicit absolutos? si discissos a uobis Maximianenses per iussa iudicum persequendo sedibus expulistis, quid uos per imperatores, qui eosdem iudices mittunt, indigna pati querimini, qui uos ab eius ecclesia, de quo scriptum est, quod adorabunt [*]( 16 Cypr. De cath. eccl. unitate c. 5 28 Ps. 71, 11 ) [*]( • 2 adhuc] hoc W famosos XmlYml famaso Z famosi v 3 perseqaoti WYZ 4 consequuta WZ 6 scuriis JR 7 aestrn scismatioiB R 8 quod YmlR 9 commonione W 14 illi R 18 postremo datur v 19 cessatis R 20 ullo-Praeteltaturnque om. YRfJ 22 noa) duos B 25 discisao W dicisso Yml maxmianensee W 26 inditium W 27 digna WYR )
471
eum omnes reges terrae. omnes gentes seruient illi, et quod dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, nefario schismate discidistis?

Ecce iam non dico: \'si persecutionem facere non licet, fecit Optatus\', ne adhuc dicas non pertinere ad uestros quidquid Optatus eis ignorantibus fecit, cum ipsi dicere non permittant terras ab Africa remotissimas (non pertinere ad se quidquid Caecilianus eis ignorantibus fecit). qui traditores in Africa fuerint, quid mali Afri episcopi fecerint ignoramus; sed plane dico, si persecutionem facere non licet, uestri Maximianensibus ita ut non possitis negare fecerunt. si persecutionem qui patiuntur innocentes sunt, passi sunt Maximianenses. numquid et nunc dicturus es: basilicam uel speluncam Ma.cimiani populus nullo nostrorum auctore destruxit? quamquam si cuius communionis turba illa fuerit inquiratur — non a uestris credantur inmissi —, ipsi repperientur forsitan uestri aut certe uestris adiuuando permixti. sed quid ad nos? respondes enim: non feci-mus, non inmisimus, quinam illi fuerunt ignoramus. persecutionem tamen a quibuscumque passum eum, quem fateris iniustum, quoniam clara res est, ea quae patimini uos iustos demonstrare non possunt. sed a quibus etiam Maximianenses persecutionem passi sunt, proconsularia gesta testantur. instructi sunt aduocati, adita iudicia et tamquam in haereticos excitata, illi sibi tuitionem possidentibus postulabant, allegabant uestri Bagaiense concilium et damnatos flagitabant sacris [*](2 Pi. 71, 8 14. 19 epist. Cresc. 23 cf. IIII 48, 58) [*]( 5 persecutione W 6 fecitj recit W cur fecit y",.sB obtatua W 7 quicquid XYRX 8 non pertinere-fecit addidi 9 traditos Xtnl 14 est WYml 15 quanquam Y 17 inmisai sic R reperientur WXY uestri] aueatri W; an aut uestri? 18 respondis WYml 19 inmissibus (pr. 8 del.) W fuerint X 21 faterisj feceris WXml YR 24 addita Ym2 adista B 26 bagaiensi WYml ftagitabant uestri (eg iri) bagaiensi sacris Y flagitabantur iri hagarenn sacris R edibus YB aedibus v)

472
sedibus pelli, instabatur, dicta causa est, cum eos praesente Saluio Membresitano haereticos ostendistis uicistis expulistis. persecutionem igitur illos - passos esse, uos fecisse uideo; iustos quaero, uos esse perhibebis; ego concludo: non ergo qui eam patitur consequenter iustus nec qui facit consequenter iniustus est.

Tu rursus art-es dialecticas accusabis: me tamen uerum dicere saltem tacitus adprobabis et eliges tuam sententiam potius corrigere, qua nullam iustam persecutionem esse dixisti, quam Maximianensium persecutores dicere iniustos, quos uestros esse tandem gestis proconsularibus agnouisti. non sane sine fructu schismaticorum uestrorum persecuti estis errorem; nam Felicianum et Praetextatum eodem conflictu et molestiis correxistis. et Optatum quidem Gildonianum grauiora exitia comminantem Mustitani et Adsuritani, sicut ab eis quoque praesens audiui, timuisse dicuntur et suos episcopos coegisse, ut ad Primiani communionem reuerterentur. sed cum hoc Optatus nullis gestis publicis exegerit, ut quid agam talibus aduersus uos, paratos negare quidquid negare potueritis? acta extant proconsularia et municipalia, quibus recitatis ostendimus, quanta ui memorati a uestris ut locis cederent urgebantur. non culpamus, non inuidemus: non frustra laborastis, non in cassum terruistis, non inaniter agitastis. displicuit eis adflictis animositas sua, fracti sunt, emendati sunt, correcti ac recepti sunt post suam damnationem, post aliorum dilationem, post uestram persecutionem. recepti sunt autem sicut fuerant honorati, nulla paenitentiae grauioris humiliatione uel expiati uel degradati nec [*]( 9 cf. pag. 468, 7. ) [*]( 1 eo6 scripsi eo Wv, in YR, om. XZ salaium membresitanam Ym2B[v), cf. IIII 48, 58 2 haereticos scripsi haereticum codd. v 4 perhibetis Rv 8 saltim XZ eligens WYmlR 9 qua] quam B 10 quam] quia YR 11 proconsolaribus W 12 sane om. Z sine] sane Xml 14 dildonianum codd. 15 cornininante W munisitani W musitani YR assuritani Z(v) 18 exigerit WYml 19 aduersura XZ quicquid XYRZ 20 ezstant y" 21 derentur gerebantur W cgderentur gerebantur YR 28 adflictns Ym1 27 pae(-oe-JR)nitentia YIl prauiores WYml grauiore sed Ym2 grauiore R expiation Wexpiatio Yml )

473
ipsi nec illi, cum quibus recepti sunt, quos secum separauerant contra uos, baptizauerant extra uos, quos rebaptizauerant fortasse post uos.

Nihil habetis iam unde caliginosa mendacia hominibus ignaris de rebus longe praeteritis ingeratis. quod uestri apud Conatantinum tunc imperatorem accusauerunt Caecilianum, publica monumenta proclamant. dictam esse causam et ad debitum finem esse perductam usque ad purgationem Felicis Aptugnensis ordinatoris Caeciliani, quem in concilio Carthaginiensi \'malorum omnium fontem\' dixerunt et apud eundem Constantinum, sicut scriptis suis ipse indicat, adsiduis interpellationibus accusarunt, proconsularia testantur archiua. resistitis reclamatis repugnatis apertissimae ueritati, dicitis etiam transmarinos iudices a Caeciliano esse corruptos, ipsum imperatorem nescio qua gratia deprauatum; eo quippe est inpudentior uictus accusator quo fit etiam iudicis calumniator. uerumtamen inter omnia illa uestra mendacia, quibus transmarinis iudicibus calumniamini, saltem hoc optinemus, quod primi maiores uestri ad imperatorem causam istam detulerunt, primi apud imperatorem Caecilianum et eius ordinatorem accusauerunt, primi apud imperatorem Caecilianum et eius socios persecuti sunt. unde nobis, sicut uobis uidetur, grauissimam concitatis inuidiam, quia uicti patimini quod uictores utique faceretis, uelut si Danihelem criminari uellent, qui illo innocente liberato ipsi ab eis leonibus consumpti sunt, a quibus eum per calumniam consumi uoluerunt. optinemus etiam, quodlibet de iudicibus, (a quibus) praesens iudicio transmarino [*]( 10 cf. Breuic. III 14, 26 11 cf. cap. 70, 81 et Post gesta 32, 55 ) [*]( 1 separanerant WYR 2 baptizaaeraut W eztra-rebaptizanerant om. W 7 momenta Ymll2 monimenta Ym2Zv dictam R 9 ordinatores W carthagnenBi W carthaginensi XZ(v) 12 resistis Xml 19 noitri Xm2YR 21 socios eius XZ 22 persequuti WYmlZ 23 uictorea om. Z 24 qui] quia WYm2Rv quia in Yml 25 ipsos Ym2R consumpti sunt a quibus om. YR 26 per om. WYR calamniantes Ym2R obtinemus X 27 a quibus suppl. mg. v, mil. codd. )

474
absolutus est Caecilianus, quodlibet de ipso, apud quem maiores uestri Caecilianum accusauerunt, cuius postremo iudicium episcopali praelatum iudicio delegerunt, Constantino imperatore tamquam corrupto gratia siue sentiatis siue fingatis, omnes tamen, qui tunc erant uel in propinquis uel in remotis terris tam longe lateque diffusi catholici christiani, ad quos fama de Caeciliano et collegis eius potuit peruenire, non debuisse accusatoribus uictis, sed ecclesiasticis iudicibus credere. ubi enim iudices omnes esse non possumus, melius his qui esse potuerint credimus quam credendo litigatoribus uictis, quorum esse iudices non potuimus, de ipsis iudicare iudicibus audeamus.