Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Haec qui faciunt quid aequos dicam latronibus, piratis, truculento alicui generi barbarorum, quando nec ipsi omnium crudelitatum magistro diabolo conparandi sunt? ille sanctum uirum Iob omnibus eius rebus ablatis grauissimo uulnere a capite usque ad pedes percussit; et tamen fuit illic integris integer luminibus locus, noc oculos eius extinxit cuius totum in potestatem corpus accepit. uerum haec uidelicet non perferuntur ad uestros, cum Crispinus maluerit Carthaginem pergere, propria pertinacia superari, mansuetudinis episcopalis intercessione mitissimam in se prolatam recusare sententiam, appellare ad eius filios, cuius lege se inretitum uidebat, excitare uniuersae parti Donati, quod solus perpeti nec uolebat nec cogebatur, quam unius sui presbyteri audacissimum et inuidiosissimum facinus sola degradatione punire.

Restitutus quidam in regione Hipponiensi uester presbyter fuit. qui cum ad catholicam pacem, antequam istis imperialibus legibus iuberetur, ueritatis ratione permotus manifesta uoluntate transisset, de domo sua raptus est a clericis et circumcellionibus uestris, luce palam in castellum proximum ductus et multitudine spectante nihilque resistere audente ad furentum arbitrium fustibus caesus, in lacuna lutulenta uolutatus, amictu iunceo dehonestatus posteaquam satis excruciauit oculos dolentium ridentiumque satiauit, inde ductus ad alium locum, quo nemo nostrorum audebat accedere, duodecimo uix die dimissus est. hoc episcopo uestro Hipponiensi Proculiano ipse sum questus gestis sane municipalibus, ne. [*](15 cf. epist. 88. 6. 105, 3 ) [*]( 1 quid aequos scripsi quid equo Yml quid ego WXZv quibus YmaR, cf. c. 42, 46 3 crudelitati Xm1 6 extincxit Y 8 proferuntur YB 10 recuse Xtlll 12 excitare scripai excitaret WXmlYml ut excitwret cet. v 13 pre(-ae- VTjsbiteri WYR, item linn15 per i 15 reioae H iopponienai WX i»pponiense (o eras.) Y ipomeoee B ipponiensi Z Hipponensi v 20 expectante codd. 21 lacona WYml 23 excneiatus Xm2Z ocuIos-satiaait om. W 25 die uix Bv in ipponiensi W in ippolimensi Xml ipponiensi Xm2Z in ipponiense (alt. i in ras. 2 litt. Y) YR Hipponensi v 26 ipse se sum W )

461
si quid agere esset necesse. hoc ad se negaret fuisse perlatum. quid responderit, quemadmodum ab inquirenda causa dissimulauerit nostramque intentionem dolosius eludendam post etiam non respondendo putauerit, satis eadem gesta testantur. nunc uero qui ad nos a uobis clerici transierunt quanta patiantur a uestris, quando narrare sufficimus? denique non quicumque ad nos inde ueniunt ueritatem persecutione derelinquunt, sed multi ad nos inde non ueniunt, quia persecutionem a uestris pro ueritate perpeti metuunt.

Aufer itaque de medio superuacuas inuidias molestiarum, quas regalibus iussis pro uestro errore patimini perparuas et prope nullas pro magno furore uestrorum, inputantes etiam nobis, quae ab ipsis terrenis potestatibus, ut uestrorum impetus a sua salute depellant, necessitate fiunt, non uoluntate. neque enim si quadraginta illi, qui Paulum apostolum interficere coniurauerant, in armatos a quibus deducebatur inruissent poenasque sumpsissent, Paulo ista fuerant inputanda. omitto quod etiam uoluntarias mortes, quas ipsi. sibi ingerunt. in nos mentiendo transfertis. nam de Marculo quod se ipse praecipitauerit audiui. quod profecto est credibilius quam hoc aliquam potestatem Romanam iubere potuisse Romanis legibus nimis insolitum, cum hoc malum inter tot haereses sub christiano uocabulo errantes proprium sit haeresis uestrae. unde quid prodest, quod conciliis suis hoc uestri episcopi prohibuisse et damnasse se iactant, sicut ipse commemorasti, cum tot rupes et abrupta saxorum ex Marculiano [*]( 15 cf. Act. 23, 12. 31 19. 25 cf. epist. Creac. 19 cf. Petit. II 14, 32. 20, 46. in euang. Ioh. tract. 11, 15. Optat. III 6 ) [*]( 1 necesse esset Zml 2 ab] ad WXYmlBZ inquirendam causam. XZ, ef. 1 6, 8. II 26, 31. 36, 45 5 quij quid Zml a nos W 7 penecutionem Tml 14 impectaa W necessitates WXmlYml 15 enim om. WXmlYEv 16 coniarauerunt XZ armatus WXmlYml 17 sumBisRent WB ista om. R 18 etiam quod Ztnl 19 masculo WXmlYH 20 praeoipitaaerint WXmlYml 21 quam) numquam WXmlYR 24 episcopi ueatri Z 25 profaibuisset WYml prohibuissent Ym2R se om. WXYtnlZ 26 cum] cui Xml ei] et W )

462
illo magisterio cotidie funestentur? dixi ergo, quid de Marculo audierim et unde hoc credibilius possit uideri, quid autem uerum sit deus nouerit. de aliis autem tribus, quorum mortes pariter obiecisti, quid uel quomodo factum sit, ab eis quos nosse existimo, fateor, non quaesiui.

Nullis tamen bonis in catholica hoc placet, si usque ad mortem in quemquam licet haereticum saeuiatur. neque uero, si longe a morte cuiuslibet molestiis libido ulciscendi malum pro malo retribuat, adprobamus, multo amplius detestantes, si ex occasione uelut pro unitate conandi concupita quisque auferat aliena, non illa quae sub nomine ecclesiae non debent ab haereticis possideri, sed quorumque priuata. haec omnia displicent bonis et ea prohibent et cohibent quantum possunt, quantum autem non possunt ferunt et sicut dixi pro pace laudabiliter tolerant. non ea laudabilia, sed damnabilia iudicantes, et nec propter zizania segetem Christi nec propter paleas aream Christi nec propter uasa inhonorata domum magnam Christi nec propter pisces malos retia Christi derelinquunt.

Reges cum in errore sunt, pro ipso errore leges contra ueritatem ferunt; cum in ueritate sunt, similiter contra errorem pro ipsa ueritate decernunt: ita et legibus malis probantur boni et legibus bonis emendantur mali. rex Nabuchodonosor peruersus legem saeuam dedit, ut simulacrum adoraretur. idem correctus seueram, ne deus uerus blasphemaretur. in hoc enim reges, sicut eis diuiuitus praecipitur, deo seruiunt in quantum reges sunt, si in suo regno bona iubeant, mala prohibeant, non solum quae pertinent ad humanam societatem, uerum etiam quae ad diuinam religionem. [*]( 4 cf. epist. Cresc. 23 cf. Dan. 3, 5. 6. 96 27 cf. Ps. 2, 10- ) [*](1 cotidie om. Z 2 audiuerim v 4 quid] qui YB 6 nullus Yml in s. I. Y 10 uelud B conando Xm2Z 12 posaidere XmlYJR 18 conbibent R 16 et nec scripsi sed WXYR f; nec Z nec v 17 paleag-propter om. W 22 leibus B, item infra 23 emundantur YR nabochodoncsor Ytn.2 nabagodonosor R 24 simulachrum YBZ 25 blasfemaretur W )

463

Frustra dicis: relinquar libero arbitrio. cur enim non in homicidiis et in stupris et in quibusque aliis facinoribus et flagitiis libero te arbitrio dimittendum esse proclamas? quae tamen omnia iustis legibus conprimi utilissimum ac saluberrimum est. dedit quidem deus homini liberam uoluntatem, sed nec bonam infructuosam nec malam esse uoluit inpunitam. quisquis christianum, inquis, persequitur, (christianum est inimicus. uerum dicis, sed si non hoc in illo persequitur quod Christo est inimicum. neque enim dominus in seruo, pater in filio, maritus in coniuge, cum sunt utrique christiani, non debent persequi uitia christianae contraria ueritati. an uero, si non persequantur, non rei neglegentiae merito tenebuntur? sed in omnibus tenendus est modus aptus humanitati, congruus caritati, ut nec totum quod potestatis est exeratur et in eo quod exeritur dilectio non amittatur, in eo autem quod non exeritur mansuetudo monstretur. ubi uero nulla ex diuinis humanisue legibus potestas conceditur, nihil inprobe atque inprudenter audeatur.

Audi iam de Maximianensibus quod paulo ante distuleram, ut et tuos episcopos noueris tibi esse mentitos et non solum quod pertinet ad baptismi quaestionem uel ad alienorum peccatorum in ecclesia sine propria contaminatione tolerantiam, uerum etiam quod ad persecutionis inuidiam, in qua quidem uestri in nos omnia Romana iura et praesidia superarunt, in hac una Maximianensium causa noueris terminari. nam si concilii Bagaiensis episcoporum uestrorum trecentorum et decem memorabilem illam, de qua superius quod satis esse uidebatur inserui, non te piguit legere sententiam, cum illa uerba damnatos cum Maximiano duodecim, quorum [*]( 1. 7 epist. Cresc. ) [*]( 2 homicidis W alt. in om. Z strapris Wml 6 infratuosam W 8 sed si] sed XmlYR si Xm2Zv 10 coniugem WTml 11 an] aut Xm2Z 14 exerceatur XZ 17 impudenter Z 20 ut om. R esse tibi Zml 28 tolerantia WXml 25 causam cotlà. 26 bagagiensia WYml bagagensis Ym2R )

464
praesentium manibus ordinatus est, apertissime ostendant, dilationem autem redeundi ad communionem uestram illis esse concessam, qui, cum essent in communione Maximiani Primianumque damnassent, tamen, quando Maximianus ordinatus est. non interfuerunt — neque enim omnes interesse potuerunt ant «K more debuerunt —, plurimum miror, quomodo te falli nescio quo mentiente permiseris, cui uerba ipsa, quae obscure non sunt nec acutum ingenium quo discutiantur, sed tantum animum quo aduertantur exposcunt, ne ab eo fallereris, recitare potuisti. sed quia fieri potest, ut non eam legeris et simplici affectu tamquam episcopo uel episcopis aliud tibi insinuantibus facile credideris, accipe eam et lege et quam tibi a me uerum dicatur adtende. neque enim possunt eam tegendi mendacii sui causa ut libitum fuerit emendare, immo falsare, quam iudicio publico apud proconsulem allegauerunt, quam totiens gestis municipalibus inserendam pro suae causae necessitate curarunt, quando agebant aduersus eos, ut de basilicis pellerentur.

Sic certe incipit ea sententia: cum omnipotentis dei et Christi eius uoluntate in ecclesia Bagaiensi concilium gereremus Gamalius Primianus PontiusSecundianus Ianuarianus Saturninus Felix Pegasius Rufinus Fortunius Crispinus Florentius Optatus Donatus Donatianus et ceteri numero trecenti decem, placuit spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuara, schismata resecare sacrilega. deinde cum multa in eos horrenda uomuisset, paulo post ait: Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, [*](19. 28 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 praesentiam R 2 illi WXmlYR 3 commanionem WXmlYmJ 7 mentiente] neetiente R 12 crederis WYml 18 adtende sic R 14 tamendare W 15 alligauernnt Xml 16 toties YRv 19 ea MI ros. Xm2 20 bagagensi YR 22 ianuarius yRfn) 25 et decem t 27 uomnisset seripsi uomuissent codd. v 29 datae X dathe Z )

465
Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit. uides, ut arbitror, Maximianum sine ulla dubitatione damnatum. deinde post pauca sed plane grauissima, quae in eum libuit declamare, adiungens ordinatores eius et cum eo sine dilatione damnans: nec solum hunc, inquit, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii. deinde cum etiam in ipsorum exaggerandum scelus quae putauit declamanda fudisset, nominauit eos ita conclusitque damnatos: famosi ergo, inquit, criminis reos Uictorianum Carcabianensem, Marcianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Saluium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetex- tatum Adsuritanum, Saluium Membreaitanum, Ualerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericos aliquando ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, inlicito incestui lenocinium praebuerunt, dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite. quid planius, quid manifestius, quid expressius dici potest?