Hic forte dicas: sed de Caeciliano iam, iudicatum est. respondetur tibi: iam iudicatum erat et de Primiano a centum episcopis uestris, quibus eum iniquissimum Maximianus persuaserat, antequam Bagaiense concilium faceretis. sed in primo iudicio damnatus est absens, in secundo absolutus est praesens. si post primum quos baptizauit rebaptizari non possunt, quanto potius post secundum! ita et Caecilianus primo apud Carthaginem iudicio Secundi Tigisitani damnatus est absens, secundo iudicio Miltiadis Romani absolutus est praesens. adhuc nos de illo certos esse non uultis: saltem dubitare permittite. uincit enim uos non solum qui Caecilianum. scit innocentem, uerum etiam qui nescit nocentem. uos . autem utrosque rebaptizandos esse censetis, et qui dicunt (nouimus) et qui dicunt (non nouimus qualis fuerit Caecilianus). non sunt baptizandi quos baptizauit Primianus post primum iudicium quo damnatus est absens, et baptizandi sunt quos baptizent Caecilianus post secundum iudicium quo absolutus est praesens. illum damnatum damnare non licuit, de isto absoluto saltem liceat dubitare. cuius crimina etiamsi certa nobis essent, in ecclesia constitutos, quam spiritus sanctus uelut aream cum palea praenuntiauit, nequaquam nos aliena peccata\' non imitata macularent. et tamen etiamsi nobis incerta esse dicuntur, non solum rei constituimur, uerum etiam rebaptizandi iudicamur. itane agitis, sicine cuncta peruertitis, tantumne re uera nobis licere arbitramini, ut quod uultis sit sanctum, quod uultis inmundum? cohibete uos, non proficiatis in malis, ne pereatis a bonis. [*]( 5 inquisi inum W 6 uagaiense codd. 10 cartaginem W tigistani WXm2Z tigistiani XmlR 11 militiadis XmlYR meltiadis Xm.:!Z 21 saltim XZ 22 constitutis Ym2R 28 area WXtnlYR 24 ai uobis etiam X si a nobis etiam Z 25 constituimus W baptizandi YR 26 sicsine Yml siccine Zv 28 cohibite Yml 29 ne repereatis W ) [*]( .29* )
452
Iam illud, quod dixi: quodsi de persecutionibus agis, cito respondeo, si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos qui talia quamuis inprobe facientes pro pace tamen unitatis laudabiliter r tolerant, quam fallaciter refellere uoluisti, prorsus & non cogitans litteras tuas sani capitis habituras esse lectorem! ita enim respondes, quasi ego dixerim persecutionem uobis pro pace unitatis fieri debere. quod illo quidem loco non dixi, sed dixi: \'si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos, a quibus laudabiliter pro unitatis pace tolerantur, qui talia in uos quamuis inprobe faciunt\'. quod cum apertissime dictum sit, saltem expositum attendant quos fallere uoluisti; neque enim te quod tam apertum est non intellexisse arbitror, sed breuitate sententiae meae facile putasti posse in caliginem mitti, ubi, quodlibet aliud diceres, ei respondisse uidereris. cur autem dixerim malos communionis nostrae, hoc est areae dominicae paleam, cum in uos inique agunt, a bonis nostris laudabiliter pro pace tolerari, quid opus est ut ipse ostendam, ipse defendam, cum pro me beatus Cyprianus apertissime et candidissime dicat, etiam cum cernuntur in ecclesia mali, non propter eos ecclesiam deserendam, hoc est quod dixi eos pro unitatis pace tolerandos? neque enim uos amplius quam nos persequuntur, qui uos inique persequentes dant uobis ad decipiendos imperitos licet falsam similitudinem gloriae, uobis autem uulnus grande tristitiae.
Deinde commemorans etiam nescio quos mortuos, quos a nostris dicis occisos, tamquam in campo facundiae tuae positus latissime exaggeras locum, in quo uobis uidemisi \' [*]( 1 Peti!. I 18, 20 7 cf. epist. Cresc. 19 cf. Cypr. epist. 54, 3 26 cf. epist Creac. ) [*]( 1 iam stripri nam codd. v dixit WXmlXK 4 facientis Wml 6 sani] sine Y B 7 peraecutione Tml R fieri pro pace nnitatis XZ 10 laadmbiter Y qui] qvia WXmlYR 11 faciant R 12 saltim Z et positam W 13 iatellensti YmlR 14 bTeuifatem t? 15 ei (i mS) X 18 quidj at W 22 tolerandas W 28 suae R )
453
similes martyrum, cum cotidie uestrorum incredibilia patiamur facta clericorum et circumcellionum multo peiora quam quorumlibet latronum atque praedonum. namque horrendis armati cuiusque generis telis terribiliter uagando non dico ecclesiasticam, sed ipsam humanam quietem pacemque perturbant, nocturnis adgressionibus clericorum catholicorum inuasas domos nudas atque inanes relinquunt, ipsos etiam raptos et fustibus tunsos ferroque concisos semiuiuos abiciunt. insuper nouo et antehac inaudito sceleris genere oculis eorum calcem aceto permixto infundentes et infercientes, quos euellere conpendio poterant, excruciare amplius eligunt quam citius excaecare. nam primo tantum calce ad hoc facinus utebantur, sed posteaquam illos, quibus hoc fecerant, cito salutem reparasse didicerunt, acetum addiderunt.
Omitto ante quanta commiserint, quibus easdem leges. aduersus errorem uestrum constitui coegerunt, magis christiana mansuetudine temperatas quam in tam magna scelera ui congrui uigoris exertas. episcopus catholicus a Thubursicubure Seruus nomine cum inuasum a uestris locum repeteret et utriusque partis procuratores proconsulare praestolarentur examen, repente sibi in oppido memorato uestris armatis inruentibus uix uiuus aufugit. a quibus pater eius presbyter aetate ac moribus grauis ea caede, qua uehementer adflictus est, post dies paucos excessit e uita. Maximianus episcopus catholicus Bagaiensis dicta inter partes iudiciaria sententia basilicam fundi Caluianensis euicerat, quam uestri inlicite aliquando usurpauerant. hanc cum iure perspicuo retineret, in ea ipsa sub altari quo confugerat, eodem supra se [*]( 24 sqq.] cf. epist. 185 ) [*]( 1 niartinua WB cottidie W quotidie X 2 muita WYB 3 orrendia li 6 aggreMionibos WXYZ 7 derelinquaat v 10 qaosque W is fecerant koe Zml cito om. W 15 commiseraitt YBv 18 exlMrtae X epissppis Y thabarsicubere W tbubanicnbaere YwLB tbubursicente Yvx2 20 praeetoiarent XmJ 21 repetente W 23 pre(-ae- W)sbiter WYR 26 episc*pifl Y oagagensu WYRZ uagaiensU X diotas WXmlYmlli inter] in Z 26 bassilica W basilica YB 27 han Z 28 eenfagerant rill I )
454
fracto eiusque lignis aliisque fustibus, ferro etiam crudeliter caesus totum illum locum: sanguine obpleuit. acceperat autem et grande uulnus in inguine, unde cruore largius effluente continuo moreretur. nisi maior eorum crudelitas per occultam dei misericordiam profuisset. nam cum membris ex ea parte nudatis semiuiuus insuper pronusque traheretur. exundantes uenas latenter puluis obstrusit. inde nostrorum manibus cum ferretur; rursus illis inruentibus uiolenter extortus est grauiusque mulcatus et de excelsa turri noctu praecipitatus subter cinere stercoris molliter iacebat exceptus, sensu amisso uix extremum spiritum tenens. ibi eum transiens quidam pauper inuenit. cum uentris exonerandi causa ad eum deuertisset locum. agnouit autem, cum pauidus suam coniugem adcerseret. quam procul uerecundia dimouerat, lucernam ferentem. tunc eum ambo peruexerunt domum uel miserando uel aliquid etiam lucelli sperando, cum siue uiuus seu mortuus, collectus tamen nostris ostenderetur. quid plura? mirabili curatione sanatus est, uiuit, plures in eius corpore cicatrices quam membra numerantur. hunc ad transmarinas terras occisum a uestris fama nuntiauerat et eius facinoris inmanitas grauisque indignatus, quaquauersum audiri potuit, dolore horrendo cuncta commouerat. quo posteaquam ipse secutus est, recentissimae cicatrices eius famae illud mendacium defenderunt; nam quem tunc inspicientes uix crederent uiuum, non temere illa iactasse uidebatur occisum. hic cum illic inuenisset collegam Thubursicensem, quem paulo ante commemoraui, et alios nonnullos similia uel non multo inferiora perpessos, nec eis ad propria
[*]( 2 oppleuit WXYZ 3 inguine] sanguine W affiuente Zml 5 ex om. W 6 exundantis W 8 ferreretur Xml 9 multatns Xm2Z turre Xm2 praecipitus W 10 cinerem XZ exceptus om. R 11 tencns] trahens cod. Michaclittvs (Abrinc. 94 8. XII) 12 renertisset W diuertisset XZv 13 cum] eum v accersiret XYm2RZ accersiit v 15 amb (sic) W 16 siue mortuus v 18 senatus W 20 immanitas WXYZ 21 indignitas Ym2Sv dolorem WXmJYR 24 inspicienter WXmlYtt ilia] illac Xm2Z 25 pro collegam R 27 per persos W ) 455
reuertendi ulla facultas patere uideretur, et quia circumcellionum uestrorum nobilis furor horrendum praebens uestris clericis satellitium usque quaque odiosissime innotuit, ingens in uos conflagrauit inuidia atque inde factum est, ut et praeteritae omnes contra uos leges excitarentur et istae conderentur nouae. quarum tamen uniuersarum seueritas si uestrorum inordinatae ac sine ulla lege grassanti saeuitiae comparetur, mira lenitas appellanda est. his enim magis tanta potestate accepta mansuetudo catholica commendatur quam haeretica inmanitas plectitur, immo uero in nos caedes rapinas incendia caecitates excogitando minando exercendo audacius et insanius debacchatur.
Haec enim ego commemorare uolui, per quae factum est, ut his nostris temporibus aduersus uos ista imperialia statuta ferrentur, immo aduersus errorem uestrum. nam quid tam, si sapiatis, potest esse pro uobis? ceterum omnia quae uel anteriorum litteris didici uel ipse cognoui saeua facta uestrorum, quibus ab initio diuisionis uestrae usque ad hoc tempus ecclesiam catholicam persecuti sunt, si uelim retexere, quae lingua, qui stilus, quantum tempus otiumque sufficiat?
De Optato cum agerem tuque hoc magis excusare uoluisses quam purgare ualuisses. dixisti reos hinc uestros esse non posse, quod ad eos uindicandum nemo pertulerit. tot protestationes nostrorum de furiosissimis uestrorum uiolentiis archiua publica citius impleuerunt quam ullam apud uos [*]( . 14 leges Honorii a. 405 latae; cf. epist. 185, 26 22 cf. Petil. I 24, 26 28 cf. epist. Cresc. ) [*]( 1 circumcellionem Xml 4 et om. W 7 in.ordinate X inordinate RZ 10 caedas Xml 12 de(di- J?ibachatur RZ 14 ita WXmlYBZ 16 potest esse] prodesse X (in ras. m2). Zv pro uobis scripgi probabis WXYmlZv probabile Ym2 probabilius R ed. Erasmi et Lovan. 17 anteriorem XmlYml inter didici et uel ras. 8-10 litt. X 19 persequuti WYmlZ 20 qui] quis v 23 ualaisses scripsi uoluisses WXmlYmlB, del. Ym2, om. v excasnrc quam purgare uolaiaaes Xm2Z, cf. Gaud. I 31, 36 24 eos ad t: 26 archa W archina R )
456
uindictam illa facta meruerunt. sed forte et hic dicatur protestationes quidem depositas, sed ad ipsos uindicanda nulla perlata. audi ergo quaedam, quae ipse sum expertus. cum receptorum a uestris Maximianensium quos damnauerant causam cognouissemus et eam quaquauersum poteramus feruenti diffamaremus instantia, illi rebus tam recentibus et tanta manifestatione clarentibus quid respondere possent non inuenientes solito crebrius et audacius circumcellionum uiolentiis turbisque furentibus nos a praedicanda catholica ueritate suaque fallacia conuincenda deterrere coeperunt. et quia multi erroris eorum laqueis implicati, cum quibus ut inde liberarentur agebamus, respondebant nobis hoc nos cum episcopis suis agere debere conlationemque nostram se uehementer optare, ubi possent uidere quibus adserentibus superaret ueritas falsitatem, in Carthaginiensi totius Africae concilio nobis placuit, ut adhibita etiam publicorum testificatione gestorum, quo possemus eis, qui hoc flagitabant, probare desiderio eorum nos minime defuisse, uestri pacifice conuenirentur episcopi, quisque ab eo nostrum, qui eodem loco in quo ille consisteret, ut per conlationem nostram errore sublato christiana et fraterna societate unitate caritate pace frueremur, id intuentes, quia, si hoc fieri uellent, adiuuante misericordia dei facillime poterat quidquid in causa nostra esset agnosci, si autem recusarent, saltem diffidentia eorum non frustra illis, qui hoc a nobis poposcerant, appareret. factum est, conuenti sunt, recusarunt; quibus uerbis, quo dolo maledictione amaritudine plenis, nunc longum est demonstrare.
Interea Crispinus Calamensis uester episcopus a Possidio collega meo in eadem ciuitate apud acta conuentus [*]( 15 cf. epist. 88 ) [*]( 1 illam WXmtYml forte] for W liinc JB 10 deaincenda X, om. Z errore. WXmlYB 11 agebam Xml 13 collationemque WYSZ 15 cartagiaenfli X chartaginionsi Y chartaginensi R carthagiMMi Z(e) totias] utiuB WYmlR ut uis Xml 16 poaeiina» WXmlYS 22 quicquid XYSZ 23 saltim XZ 26 plenus R 27 episeopafl uester XZ 28 collegra W iacta W )
457
ad concilium uestrum primo distulerat, pollicens cum collegis suis ibi se uisurum, quid respondere deberet. deinde post non paruum tempus repetita conuentione rursus apud acta respondit: \'uerba uiri peccatoris ne timueris, et iterum: in aures inprudentis caue quicquam dixeris, ne cum audierit inrideat sensatos sermones tuos. postremo hanc responsionem meam patriarchali sei-mone definio: recedant a me impii, uias eorum nosse nolo.\' hanc eius responsionem cum docti indoctique riderent — quippe hominis dicentis uerba uiri peccatoris se non timere, cui respondere minime auderet, et in aures inprudentis nolle se aliquid dicere, quasi aliquod secretum fuerat inprudentis auribus temere commissurus, cum ea quae diceret multi possent prudentes audire, qualium causa et dominus Christus tanta Pharisaeis quamuis inprudentibus loquebatur, et nolle se nosse uias impiorum, quasi uias suas eum docere uellent, quos impios putabat, ac non potius ipse, si teneret uias dei, etiam impios docere deberet, sicut scriptum est: doceam iniquos uias tuas et impii ad te conuerten tur —: cum ergo ista responsio a multis intellegeretur, multis etiam demonstraretur quam inanis esset, quantum attinebat ad\' causam, quam uero amara et maledica, quod non pertinebat ad causam, atque ita eius, sicut apud uos habetur, doctissima annositas hesterno contra stante tirone nihil aduersum ueritatem posse probaretur rideretur, subito post paucos dies iter agenti Possidio alius Crispinus eius presbyter et ut perhibetur propinquus tetendit insidias armatorum, in quas paene iam noster inciderat, nisi eis prospectis atque
[*]( 4 I Mach. 2, 62 Prou. 23, 9 7 cf. Hiob 34, 27 17 Ps. 50, 15 23 tirone] Possidio ) [*]( 4 peccatores Yml tiniuris W 5 cane ne XRZ 6 odierit W 8 in oias W 9 ridirent WYml redirent Xml 10 peecatores WYml 12 ftterant Yml commissuros Wml 18 et] a W 14 iesus christas Z fariseis W farisais R 16 putabant Xml 20 quam] quantum R esae W 21 maledicta Z 23 adnositas WYml esterno X tyrone XZ adaersM XZ 24 sideretur WYR 25 presbiter WY 27 iodiderat WXml YR ) 458
nuntiatis ad quondam fundum fugiens deuertisset, ubi ille nihil auderet uel non praeualeret uel. si quid etiam fecisset, negare non posset. quo conperto continuo consecutus est tanta caecus: insania. at iam latere turpe arbitraretur. tam domum. in qua cam suis se Possidius incluserat, saepire armatis. lapidibus circumtundere. ambire flammis. aditum ex omni parte moliri. quae uero aderat incolentium multitudo memor periculi sui. si in eo loco adgressum tantum facinus impleretur. partim illum deprecabatur at parceret. quem resistendo non audebat offendere. partim uero ignes subpositos extinguebat. cum ille nihilo segnius coeptis feruidus atque inexoratus instaret. cessit aliquando ictibus ianua, ingressi sunt sauciatisque caede iumentis. quae in inferiore domus parte conspexerant, de superioribus episcopum deposuerunt adficientes plagis et contumeliis. ubi ne grauius saeuirent, intercessit ipse Crispinus uelut aliis rogantibus flexus. quorum non tam uidebatur in ira sua curare deprecationem quam in facinore testimonium formidare.
Haec posteaquam nota facta sunt in oppido Calamensi, expectabatur Crispinus uester episcopus quemadmodum in suum preabyterum uindicaret. accessit etiam protestatio municipalibus gestis expressa, cuius uel timore uel pudore cogeretur ecclesiasticam exercere uindictam. quod cum omnino contemneret tantusque fieret uestrorum tumultus, ut ueritati praedicandae. cui respondere non poterant, itinera clausuri putarentur, immo uero iam etiam cernerentur, leges quae non deerant, sed quasi deessent in nostris manibus quiescebant: aduersus Crispinum episcopum uestrum commotae [*]( 1 figiens W diaertUset XRZmlv 2 non on. XZ 4 tmc B 5 possidaas Yml 8 pericnli sai si] pericalis nisi WYR 12 instare WXZ eeslit] coepit XZ ianuam XZ 13 porte Yml conspezerant scripgi conpererant codd. c 14 afficientis Xml 20 epiflcopna aester v 21 pre(-ae- Wosbiterum WYR potestatio W 23 ecclesiastica W exercere ecclesiasticam YRv 24 nostroram codd. tumaltis WYml )
459
sunt. magis ut nostra mansuetudo demonstraretur quam ut illorum puniretur audacia. neque enim aliter innotesceret, quid adiutorio Christi ecclesia catholica in suos inimicos posset et nollet, non secundum haereticam praesumptionem priuato furore circumcellionibus saeuientibus, sed secundum propheticam ueritatem iugo domini dei subditis regibus. exhibitus igitur Crispinus et, quod se esse proconsuli quaerenti negauerat. facillime conuictus haereticus decem tamen libras auri, quam multam in omnes haereticos imperator maior Theodosius constituerat. intercedente Possidio non est conpulsus exsoluere. qua mitissima sententia non contentus nescio quo consilio, quod displicuisse uestris omnibus dicebatur, ad eiusdem Theodosii filios prouocandum putauit. acceptatum est. rescriptum est, quid aliud, nisi quod pars Donati iam sciret se ad illam poenam aurariam cum ceteris haereticis pertinere, cum quibus propter communionem talis persecutionis aut communem se deputet habere iustitiam aut, si non deputat. non se ideo iactet iustam, quia ea poena coercetur, qua coerceri et eas haereses uidet quas concedit iniustas, et tandem intellegat, quod Christi martyrem non facit poena sed causa, nos autem usque adeo saeuos persecutores esse arguat, ut nec post imperiale rescriptum aurum illud fisco Crispinus expenderit, indulgentiam illi catholicis episcopis impetrantibus, et nunc inter ipsas etiam recentissimas leges proscriptionem uestris episcopis comminantes in re propria securus sedeat et catholici clerici inter manus circumcellionum clericorumque uestrorum domos, uictum, salutem ac lumen corporis pendant.
[*]( 10 cf. epist. 88. 7 12 cf. Possid. uit. Aug. c. 12 ) [*]( 4 praeeuiutionem WJi 6 lugo X exibitus 1IZ 7 negauerat querenti Zml regnauerat TT 9 teodosius X 11 quodj quo XYmlZ 12 teodosii X 13 acceptam W scriptum W 14 quid] qui Ym1 se] sed W 16 comunionem W talis-communem om. W persecutionibue Yml 18 iacet 11\' cohercetur et coherceri XZ 20 mrtirem (sic) W 21 adeos WYml 24 recentisimas W 27 pendat JVXmlYB ) 460