Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Cur ergo heri baptizatum hodie rebaptizatis, cum alienum scelus quod heri nesciebat hodie doceatis? nesciens a quali acceperit baptismi accepti non erat reus: modo abs te hoc didicit, baptismi rescissi quare fit reus? nam siue consenserit documentis tuis siue non consenserit, qui Christi baptismum ministerio traditoris accepit, nisi probaueris eum scisse a quo acceperit, nec secundum uos recte poteris baptizare. iam nunc auerte ab studio partium mentem tuam et considera, quam innumerabilis multitudo christianorum in Africa ipsa nesciat qui fuerint traditores; quanto magis in cetero orbe terrarum quantam multitudinem nisi, cum [*]( 1 cernimus om. Z cemimus-ecclesia om. WXYR cernimus de ecclesia mg. Tm2 5 labori XmJ 6 communion. W littoria XZ 7 dirumpendo Z fiat WXYmlRZ nolaistij potuisti Yml ita Z dicerem] dicere in W 8 nero hoc Xm2Z 11 qua] quia R .13 quur R, om. W in] im Xnil 15 docetis om. WXmlYRv 16 concedetis R 17 qnnr B here Xml 18 nesciebat scripm nesciebam codd. v 20 recisai Z 21 non s. I. Y 28 poteris tcripsi potueris codd. b, ęf. IIII 58, 69 init. 24 auerte] acute WXmlYR 26 nesiat W nec ciat Xml nec sciat Xm2Z 27 quamtam WX )

444
baptizaretur, scisse conuiceris, aut baptizandam dicere non audebis aut iudicare de occultis cordis audebis! et ubi est — quod tibi placet — quae abs te interposita est diuina sententia: quae manifesta sunt, uobis, quae autem occulta sunt, domino deo uestro? crede orbi christiano dicenti tibi: \'baptismum Christi scio, qui fuerint traditores in Africa uel ubilibet ignoro. quid in me occulta humana iudicas, ut manifesta in me diuina rescindas fac te scelus alienum modo mihi probare; quod dicis, hoc cum baptismum acceperam nesciebam. si propter eos, quos nunc mihi prodis, (baptizare me uis, debes etiam) baptizare eos, qui nescientes ab adulteris acceperunt quos modo prodideris\'. quid ad haec dicis nisi: \'non est sanctum, non est mundum nisi quod uoluero et quando uoluero\'?

In hac re testis est, inquis, totius orbis paene conscientia. respondetur tibi: in hac re totius orbis nulla est omnino conscientia. hoc, inquis, maiores nostri a suis parentibus acceperunt. respondetur: sed errantes ab errantibus aut calumniantibus; nam et maiores Iudaeorum corpus Christi de sepulcro furatum a suis maioribus acceperunt. non olim defuncti sunt, inquis, qu.i traditionis huius facinus per\' quos et quibus locis admissum sit cognouerunt. respondetur: hoc et nostri pro suis partibus dicunt. extant, inquis, etiam libri, quibus ordo rerum gestarum fideliter ac diligenter adscriptus est; sunt acta, sunt litterae, multorum quoque tenetur manifesta confess-we respondetur tibi haec et nostris pro suis partibus non deesse. aut ergo illis credamus, qui potuerunt causam suam illis ecclesiis persuadere, quas scriptas in libris diuinis et canonicis legimus, aut, quod tu dixisti de Optato, [*]( 3 epist. Cresc. et Deut. 29, 29 14. 16. 19. 22 epist. Cresc. 28 cf. p. 422, 19 ) [*]( 1 conuinceris WXmlYR 5 credo Xml tibi] ubi W 6 fuerunt Yml 7 occnlte humane R 9 acciperam W acciperem v 10 si) tiic Z baptizare-debes add. mg. v etiam ego addidi 11 baptizare] baptiza Xm2Z 18 quando] quomodo v 14 inquid R 15 hanc rem WXYmlZ 19 sepulchro XYRZ 21 responderunt YR 22 exeunt Y 23 ac] hac R 26 ego W 28 obtato W )

445
nec absoluamus dubia nec damnemus et pacem Christi. cuius bonum dubium non est, fraterna dilectione teneamus.

Sed orientales, quos modo nostros esse concedis. non latuisse hoc facinus dicis atque, ut hoc probes. inseris principium epistulae concilii Serdicensis, ubi Donati Carthaginis episcopi uestri nomen inuenitur adscriptum. quod ideo factum putas et adfirmas, quod uidelicet orientalibus, qui de concilio suo haec scripta miserunt, facinus displicuerit traditorum et ab eorum se communione retraxerant et propterea Donato uestro communicabant. disce ergo quod nescis: Serdicense concilium Arrianorum fuit, quod notum iam diu est et habemus in manibus, contractum maxime contra Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, qui eorum errorem ex ipsa ciuitate ortum prae ceteris acriter arguebat et refellebat. non igitur mirum. si illi haeretici Donatum sibi ut suum assciscere temptauerunt. quos per totum orbem catholica damnabat ecclesia; quamquam nos sine ciuitatum nominibus episcopos ad quos hae litterae datae sunt habeamus. aut ergo aliquis Donatus fuit non in Africa episcopus, cui nomini Carthago a uestris est addita, aut, ut dixi, Africanam haeresim orientalis haeresis sibi temptauit adiungere. quod hinc maxime credibile est, quod ad Carthaginis episcopum Romano praetermisso numquam orientalis catholica scriberet. ubi saltem uester scribi debuit, quem soletis Romam paucis uestris mittere ex Africa. sed deo gratias, quod nec ualuit, si tamen coepta est, illa conspiratio haereticorum orientalium cum Afris haereticis [*]( 4 cf. epist. Cresc. 5 cf. IIII 44, 52 7 cf. epist. Crepc. ) [*]( 3 orientalis WXtnlYml 5 serdiscensi W serdicensi cel. Sardicensis v 6 cartaginis W 9 retraxerunt Z 10 Sardicense v 11 notum rd. Louan. totum codd. v et scripsi ut codd. t. 12 in manibus contractum om. R 14 hortum W V"I ut suum assciscere scrips" assamas sciscere WXtnlYml assumant sciscere R assciscere XmUYm2Z(v) 16 catholicam W 17 quanquam YR 19 episcopis YmlR nemini codd. 20 cartago W 21 herosis orientalis XZ temtauit YR 24 romani W )

446
praeualere. tu Arrianos iam inter haereticos et nobis et nobis detestandos in tua epistula posuisti. unde mihi tecum necessitas nulla est etiam de hac quaestione confligere. nam quod tibi proposuisti quaestionem tamquam a nobis obiectam: \'si haec ita sunt, a communione uestrorum quemadmodum orientales postea disgregati sunt?\', et respondisti, quod in recipiendis iterum nostris damnatae causae non potuerint seruare constantiam, numquid mirandum est de tam longinquis terris episcopos tuos inpune tibi narrare quod uolunt? quodsi omnino ita esset, tot populi quid fecerunt, qui cum ista nescirent tamen a nobis rebaptizandi censentur? an non est credibile, quod et haec populi ignorare potuerint, cum tu harum rerum aliquantum studiosior, quid cum Maximianensibus egerint uestri Afri in Africa, nisi litteris meis uelles respondere. non quaereres?

Illud uero, quod dixi: neque si aliquorum in nostra communione defunctorum traditio probaretur, quae a nobis inprobatur et displicet, nos aliqua expartem acularet, quam ridicule putasti ridiculum et minus conueniens prudentiae meae! proinde iam cupio nosse. quomodo id refellerit prudentia tua; an quia dicis te non uidere. quomodo a nobis inprobetur uel quatenus displiceat, quod numquam cognito errore damnauimus in eorum schismate positi? uide potius, quam breuiter ad ista respondeam. ego in ecclesia sum, cuius membra sunt illae omnes ecclesiae, quas ex laboribus apostolorum natas atque firmatas simul in litteris canonicis nouimus. earum communionem, quantum me adiuuat dominus, siue in Africa siue ubicumque non deseram. in hac communione si fuerunt quos nescio traditores, cum eos demonstraueris, et carne et corde mortuos detestabor, nequaquam [*]( 2. 6. 18. 20 cf. epiat. Cresc. 6 cf. p. 411, 8 16 Petil. I 17, 19 ) [*]( 2 tuae W nulla necessitas Zmlo õ a om. W orientalis Yml 6 segregati Ym2R 7 uestris R 11 et scripsi eat WXmlYmlt om. cet. v 13 quod R 14 africam si XmlYR africa si XmflZ ualleres Xm2 ualeres Z 18 ex aliqua v 20 id refelleJit-quomodo om. Z 25 firmitas Yml )

447
tamen a uiuis in eiusdem ecclesiae sancta unitate manentibus propter mortuos alienabor. neque enim ipsi hanc ecclesiam condiderunt, sed in ea si boni frumentum, si autem mali palea fuerunt. uos autem quos tam manifestae ecclesiae zizania uel palea maculare non posset, quae causa fuit uestrae diuisionis nisi adpetitus sacrilegi schismatis? si tibi, inquis, displicet, inproba, fuge et relinque ecclesiam traditorum, noli errantium maiorum tuorum sequi uestigia. ad hoc respondeo: si nec illi fuerunt traditores, maiores mei sunt; si fuerunt quod ego non sum, non sunt maiores mei. ecclesiam teneo plenam tritico et palea. non dico si alios, qui suam sarcinam portant, sed si me ipsum in ea mihi ostenderes traditorem, ubi mihi licet in melius commutari, non mihi opus est inde separari. si quos tales in sacramentorum eius communione cognouero, uerbo et disciplina domini emendo quos possum, tolero quos emendare non possum. fugio paleam, ne hoc sim, non aream, ne nihil sim.

Proinde noli frustra in hac sententia uentilari. magis enim me ammonet, quomodo id agam, praeceptum apostolicum quod ipse posuisti: ne communices peccatis alienis; te ipsum castum se-rltlt. nam ut ostenderet, quemadmodum quisque non communicaret peccatis alienis, ad hoc addidit: te ipsum castum serua. non enim, qui se castum seruat, communicat peccatis alienis, quamuis non eorum peccata, sed illa quae ad iudicium sibi sumunt dei sacramenta communicet cum eis, a quibus se castum seruando fecit alienum. alioquin etiam Cyprianus, quod absit, peccatis raptorum et faeneratorum collegarum communicabat, cum quibus tamen in communione diuinorum sacramentorum manebat, de quibus [*]( 6 epiat. Cresc. 11 cf. Gal. 6, 5 20 epiat. Creec. et I Tiiu. 5, Z2 ) [*]( 4 zi(ze-i £ )zaniae YR 7 displicent XZ 8 malorum WXtnlYR 12 portat WYml 14 in oin. WYR 18 hanc WYRv sententiam YR" uentilare YR 19 amonet Yml admonet Ym2RZ 21 nan X 22 communicet Z 26 communicent WYR 27 alioquim YmlR 28 feneratorum JVZv funeratorum YR )

448
dicit: episcopi plurimi, quos et hortamento esse oportebat ceteris et exemplo, diuina procuratione neglecta procuratores rerum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta per alienas prouincias oberrantes negotiationis quaestuosae nundinas aucupari. esurientibus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uelle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multipli cantibus faenus augere. numquid talium communicabat ille peccatis, numquid eorum sectam sequebatur? et tamen cum eis in eorundem sacramentorum communione sistebat, quia illa sacramenta non ipsi instituerant (qui ea non ad salutem habebant) moribus sanctis, sed ad poenam sibi ualere faciebant moribus malis.

Quid est autem quod dicis, quod ex persona mea tibi proposuisses, quod numquam ego diuinum tradiderim testamentum? adiungis enim: sed ille qui tradidit te creauit, deinde contexis quae tibi bene sonare uidebantur: (a) fonte deducitur ri.rms et caput membra sequuntur. sano capite. omne sanum est corpus, et si quid in hoc morbi uel uitii est, omnia membra debilitat. originem suam respicit quidquid in stirpe procrescit et post haec quasi in extremo concludis: non potest innocens esse qui sectam non sequitur innocentis, in his omnibus uerbis tuis creatorem meum, caput meum non fecisti nisi traditorem, quem quidem accusare tantum, non conuincere potuisti. ego autem nec eius innocentiam mihi [*]( 1 Cypr. De lapsis c. 6 14 cf. cpist. Cresc. 16 epist. Cresc. cf. IIII 45, 54 17. 22 epist. Cresc. ) [*]( 1 dic. Yml dicunt Ym2R ortamento WX ornamento YRZv 2 oportet Cgpr. et om. XZ 3 contempta Cypr. regum Cypr. 8 rapere] parere WYml parare Ym2R fenus W foenus X 9 ille communicabat v 10 cum] com R 11 persistebat XZv, cf. index. 12 ipsiJ illi XZ qui-habebant addidi 13 sanctis scripsi suis codd. v ad om. XmJ 14 quid estj Quidem R quod ei) cum ex Xm2Zv 15 proposuisses] pro suis es W ego numquam v 17 a addidi ex IIII 45, 54 18 Hecut X 19 uitii] utii W 20 quicquid XYRZ 21 processit XYRZv )

449
ereatricem uel fontem caputue constituo. sed tu ad illud redis in quo Petilianus errauit, ne, cum quisque nascitur in sanctificatione baptismatis, Christus sit origo caputque nascentis, et non me uenire in maledictum de quo scriptum est: male dictus omnis qui spem suam ponit in homine, cum te aliunde non inuoluas nec, cum resilueris, in aliud recidas.

Sed et testimonio me admones de scripturis, quid tibi adhuc ad ista respondeam. dicis enim propter hoc scriptum esse: in legalibus patrum uestrorum ne ambulaueritis nec aduertis dictum esse Iudaeis, ut mala facta patrum suorum non imitarentur, non ut ab illo dei populo scinderentur. si ergo licuit regi Dauid Samuheli Esaiae Hieremiae Zachariae ceterisque sanctis et prophetis dei inter contemptores legis dei mandata seruare atque in illos ipsos mandati transgressores multa digna et uera uerba iaculari, patrum quoque illa peccata, quibus sub Moyse ita offenderunt deum, ut nemo eorum dignus esset terram promissionis intrare, non imitari, non sectari, sed detestari ac fugere et illis, qui ea committerent, similitudinem talium patrum increpare nec tamen sibi alterum populum quasi purgatum et liquatum separatione sacrilega constituere, quomodo nobis non liceat nec facta nescio quorum, quae magis obicitis quam probatis, imitari nec tamen ab ea, quae in uniuerso mundo, sicut apostolus dicit, fructificat et crescit, sancta ecclesia separari? numquid aliqua sacramenta instituerunt traditores in quibus baptizarer, numquid aliquos libros de facienda uel imitanda traditione posteris condiderunt et eorum tenemus sequimurque doctrinam? quod si fecissent nec sibi communicare paterentur nisi eos, [*]( 4 Hier. 17, 5 9 epist. Cresc. et Ezecb. 20, 18 28 Col. 1, 6 ) [*]( 2 IUI quisqae] cuiasqae v nascitar om. YB., 5 hominem WXmlYB 6 nec] ne XZf; resilieris Wm2XYRZv 7 ammonet X aansones r 11 popnla Yml populus H 12 scinderetur R samuel Xml sanaeli WXm2R isalae R(") iheremiae Z 18 et] ac v 16 moise R 18 imitare WYmt illoe-similitndine v 20 liquantum YmJ eliquatum Z 24 ecclesia sancta Zml 27 poteris W 28 fecisset R ) [*]( LII. Aug-iiift. c. Don. II. ) [*]( 29 )

450
qui illa legerent adprobarent, ipsi ab ecclesiae se unitate diuiderent; in quorum diuisione me si uideres, tunc me dicere deberes esse in ecclesia traditorum. quodsi sua pessima de facienda traditione praecepta conscriberent nec tamen extra ecclesiam sua propria congregatione atque communione colligerentur, zizania propterea conputarentur, quorum causa frumenta non recte desererentur.

Ecce dico iterum, quae me ulterius uetas dicere: arguis apud me eos, quos iam olim defunctos mea cognitio non iudicauit. dicis tu contra: licet tibi et hodie iudicare, et iudicium non tantum de uiuis, sed etiam de mortuis haberi potest. licet enim sit mortuus qui peccauit numquam illud moritur quod admisit. quid, si cum uiueret se correxit deumque placauit, nonne mortuum et deletum est quod admisit, sicut Felicianus et Praetextatus Maximiani ordinatores data, sicut dicis, dilatione se (a) tanto scelere correxerunt? mirum est autem, si propria peccata non obsunt hominibus, qui ea facta correxerint, et aliis obsunt, qui ea omnino non fecerint; quodsi de nobis agitur, adde (qui nec facta cognouerint\'. sed dicis licere mihi etiam hodie iudicare, quia iudicium non tantum de uiuis, sed etiam de mortuis fieri potest. ecce uolo iudicare, sed uos causam ipsam non uultis agere, immo uero tunc actam, tunc etiam sine dubio terminatam nobis demonstrantibus non uultis agnoscere. sed faciamus uos potius habere quos docere possitis. quos nondum docuistis quare iam rebaptizandos esse contenditis, quandoquidem traditoribus quos ignorauerant baptizatos nec cum [*]( 9 Petil. I 17. 19 10 epist. Cresc. ) [*]( 1 leg. adprob.] cf. index s. u. aayndeton 2 prouideres R 7 deserentur WXYmlRZ 9 defunctus Wml 10 iudicabit R 12 sit] si WY 13 ammisit Yml quidJ qui Xml 14 placuit W 15 ammisit XY ordinatoris YmlR 16 a addidi, cf. index 8. u. corrigo 18 pr. eaj et a WYml et Ym2R 19 omninoJ omnia X fecerunt R 23 dubio] debito WXmlYR 25 quos (ante docere) scripsi quod codd. v 27 a traditoribus Xm2Zv, cf. index s. u. dattuus )

451
docueritis baptizare debeatis, sicut eos, qui nescientes ab adulteris baptizati sunt, et illis proditis atque conuictis non baptizatis?