Quod uero dixi: quando apud eos decernenda recitata est, ore latissimo adclamauerunt, nunc autem, cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt, ecce iam multo melius obmutescerent, cum talia loquerentur quibus peius implicarentur. uides quam uerum sit quod a me dictum est: iam tandem sentire deberent, quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad ecclesiam quae non damnauit incognita, si pro pace Donati placuit reuocare damnata. multo magis hoc enim secundum tuam narrationem uerum est, qui dixisti etiam illos dilatione concessa reuocatos, de quibus nominatim expressis iam dictum fuerat: dei praesidentis arbitrio uniuersalis conciliiore ueridico damnatos esse cognoscite. cum enim post haec uerba illa est dilatio constituta, quomodo non placuit reuocare damnata? aut quomodo nobis tanto post natis uel ipsi etiam christiano orbi terrarum incognita esse non possint, quae probari non potuerunt de Caeciliano in eo quod postea factum est iudicio transmarino, quando ea, quae de Maximianensibus gesta sunt et in Africa et temporibus nostris, tu, cum sis Afer, sicut dicis, post tot annos adhuc usque non noueras, sicut autem nos docere poterimus, adhuc usque non nosti, quia episcopis uestris mentientibus credidisti?
Quod autem me de traditione in uestros maiores dicis quasi per anticategoriam quod a nostris maioribus factum est retorquere uoluisse, culpans quod hoc fecerim, quasi in [*]( 1 Petil. I 10, 11 6 Petil. I 13, 14 12 Sententia concilii Bagaiensis 24 cf. epist. Cresc. ) [*]( 2 recita W 3 fuerint WXmlYR ommutescant WX obmutescant YRZ 4 ommutescerent X 5 uerba quibus peius in codd. ante ecce iam posita huc transtuli implicarent W obmutescoiit: quibus poenis ecce iam multo melius obmutescerent, quam cum talia loquuntur, implicarentur sic v 6 debent codd. 10 enim hoc v 11 etiamJ in Z 12 praescientis Ym2 13 ueredico Wm2Ym2 14 chaec X 16 ipsis JVXmlYR 20 affrica W 22 nostis Xml 24 tradictione Yml tractione R 25 anticathegoriam Z )
435
schola de causae generibus uel quaestionibus ageretur, non in ecclesia ueritas quaereretur, numquid hoc Heliae prophetae diceres, qui, cum sibi a rege iniquissimo esset obiectum, quod ipse euerteret Israhel, respondit: ego non euerto, sed euertis tu et domus patris tui? quid enim ad nos pertinet, hoc retortae obiectionis genus quo nomine a Graecis appellatur in arte rhetorica, cum hoc inueniamus in auctoritate prophetica? cum ergo quisque dicit: (non ego feci, sed tu fecisti\', uerum dicere opus est, non dicere metuendum est. et tu quomodo ostendas non fecisse maiores uestros, quod suis confessionibus lectis fecisse monstrantur, debes, si quid uales, uigilantissime cogitare, non uerbo Graeco imperitos, ne nos audiant, deterrere. et maiores quidem nostros fuisse traditores non docuisti — neque enim quia dixisti esse multas litteras, quibus hoc possit ostendi, ideo iam ostendisse putandus es —, de uestris autem maioribus extat Secundi Tigisitani concilium cum paucissimis quidem factum apud Cirtam post persecutionem codicum tradendorum, ut illic in locum defuncti ordinaretur episcopus.
Ibi quae gesta sint accipe; nam quae necessaria fuerunt infra scribere curaui: Diocletiano VIII et Maximiano VII CSS IIII Non Mart Cirtae cum Secundus episcopus Tigisitanus primae cathedrae consedisset in domo Urbani Donati, idem dixit: probemus nos primo et sic poterimus hie ordinare episcopum. [*]( 4 III Reg. 18, 18 16 cf. Breuie. III 15, 27. 17, 32. Optat. I 13—14 21 Gesta concilii Cirtensis (anno 303) ) [*]( 1 scola YRZ 2 quereretnr ueritaa Zml 3 a rege] agere W 4 euerterit WXYR non ego Z 7 appelletur Xm2Z rethorica eodd. 10 maiorea-fecisae om. W 13 audiant) uidiant ex uideant W audeant Xml 14 inter dixisti et esse 8-10 litt. eras. X 15 ideo iam ostendi ideo iam ostendisse Z 16 moribus Yml 17 cum] com R pos Xml 19 episcopis Yml 21 diocliciano R k diocletiono Z 22 CSS Y ff WXmlR consulibus mg. XZv NO YR mart R marti W marc cet. 23 concedisset Xml 24 Donati] Carisi Optatus ) [*]( 28* )
436
Secundus Donato Masculitano dixit: dicitur te tradidisse, Donatus respondit: scis quantum me quaesiuit Florus ut turificarem, et non me tradidit deus in manibus eius, frater; sed quia deus mihi dimisit, ergo et tu serua me deo. Secundus dixit: quid ergo facturi sumus de martyribus? quia non tradiderunt. ideo et coronati sunt. Donatus dixit: mitte me ad deum, ibi reddam rationem. Secundus dixit: accede una parte. Secundus Marino ab Aquis Tibilitanis dixit: dicitur et te tradidisse. Marinus respondit: dedi Polio cartulas, nam codices mei salui sunt. Secundus dixit: transi una parte. Secundus Donato Calamensi dixit: dicitur te tradidisse. Donatus respondit: dedi codices medicinales. Secundus dixit: transi una parte. et alio loco: Secundus Uictori a Russiccade dixit: dicitur te tradidisse quattuor euangelia. Uictor respondit: Ualentianus curator fuit; ipse me coegit ut mitterem illa in ignem. sciebam illa deleticia fuisse. hoc delictum mihi indulge. et indulget mihi et deus. Secundus dixit: transi una parte. et alio loco: Secundus Purpurio a Liniata dixit: dicitur te necasse filios sororis tuae duos Milei. Purpurius respondit: putas me terreri a te sicut et alteri? tu quid egisti. qui tentus es a curatore et ordine. ut scripturas dares? quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia
[*]( 24 tv-passiml cf. Gaud. I 37. 47 ) [*]( 1 secundum WYR 3 tradidit me v 4 fratres WXmlH 6 martiribna WYmJR 7 et om. R 11 cartullas W chartulaa v 14 medicinalis Yml 16 russiccat de W russicat de (t del.) X rus sicadde Yml uictorianus sicadde Ym2R Rusiccade v 17 quatuor RZ" ualentinns Xml 19 deliticia WZ delicitia (ci m2) X delititia YR 20 indolgcbit R alt. et om. R 22 limata Xml(v) dixit] d W d; XmJ dj Y d. R secundus dixit purpurio alimatad Xm2Z 23 respondit om. WXmlYR ) 437
dedisti aut iussisti dari quodcumque ? nam non te dimittebant passim. nam ego occidi et occido eos qui contra me faciunt; ideo noli me prouocare ut plus dicam. scis me de nemine tractare. Secundus minor patruo suo Secundo dixit: audis quae dicat in te. paratus est recedere et schisma facere, non tantum ipse, sed et omnes quos arguis. quos scio quia dimittere te habent et dare in te sententiam et remanebis solus haereticus. ideo quid ad te pertinet quis quod egit? deo habet reddere rationem. Secundus Felici a Rotaria, (Nabor a) Centurionis, Uictori a Garbe dixit: quid uobis uidetur? responderunt: habent deum cui reddant rationem. Secundus dixit: uos scitis et deus: sedete. et omnes responderunt: deo gratias.
Hos tu traditores, qui cum aliis apud Carthaginem in Caecilianum et socios eius dixerunt sententias, inter quos et Siluanus Cirtensis fuit, de cuius traditione gesta mox inseram, praeclara uidelicet ratione defendes. hoc enim de his tam pluribus utique dicturus es, quod de uno Siluano tamquam magnum aliquid dictandum putasti, hinc te arbitratus manifeste falsum crimen quod ei traditionis obicitur demonstrare, quia interposuisti sententiam eius, quam in concilio inter ceteros episcopos contra Caecilianum et alios communionis eius participes dixit, tamquam fieri non posset, ut traditores traditor condemnaret. prudentius enim tu uides ista quam Paulus apostolus. nam ille quibusdam res obiciebat absurdas nec considerabat non posse fieri quod dicebat: qui praedicas non [*]( 16 apud Carthaginem] non ante annum 311 23 cf. epiet. Cresc. 28 Rom. 2, 21-22 ) [*]( 4 neumine WXYB nomine Z 5 dixit secundo Zml 6 te te JVml 9 quid] qui X 10 quod] quid Xm2Zv. ef. Petil. II 62,140: attendere quid ad quod pertineat 11 rotoria YB Botario Optattu Nabor a ex Optatoaddidi 12 et Uictori v 17 socius W 18 cirtensUB H 19 defendea «ertjpm defendis codd. v tam scripsi iam codd. v 21 dicendum Xm2 Z 25 particeps W 26 palus W 27 obiciebiebat W obicebat XTml )
438
furandum furaris, qui dicis non adulterandum adulteras, qui abominaris idola sacrilegium facis, et illud praecipue: in quo enim alterum iudicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas. hos ergo traditores, quibus confessis territus Secundus ignouit, secum habuit in Carthaginiensi concilio, et in absentes non confessos dixerunt sententias, qui praesentes de sua non sunt confessione damnati. hoc concilium non maneret nec in posteritatis memoriam perduraret, nisi describeretur ab aliis, cum seruaretur ab eis. qui eo se defendere praeparabant, si quis eis eadem postea crimina, quae illic relaxata sunt, obiecisset.
Intererat etiam Secundi ipsius, ut appareret eum, ne schisma fieret, quod solent prae ceteris pacifici praecauere, illa omnia diuino iudicio dimisisse; quod multo magis facere deberet in concilio Carthaginiensi, ubi contra absentes nulla constiterant. nisi Lucilla tunc praepotens et pecuniosissima femina odiis accensa furialibus uehementer instaret, ut contra Caecilianum ueluti damnatum alter ordinaretur episcopus. quod in Zenophili consularis iudicio postea commemoratum est per quendam Nundinarium Siluani Cirtensis tunc uestri episcopi diaconum, qui cum memorato episcopo suo, quem perpessus fuerat inimicum, sicut uolebat, concordare non potuit. egerat sane hoc apud collegas eius magis terribiliter, ne omnia proderet, quam suppliciter, ut ueniam mereretur.
Ex illius iudicii gestis haec pauca interposui: [*]( 3 Rom. 2, 1. ) [*]( 4 qui] quae Xm2Zv, om. R 5 territus est YmlB 6 habnit] ab lluit R carthaginensi TVXZ(v) cartaginiensi (alt. i a. l.) B abinsentes W non om. W 8 cilium TIr 9 memoria R ab s. I. Y conseruaretur Zv 10 defensare XZ 11 postea crimina quae] crimina fioatea quam v 12 intcrerat] in terra erat TVXYmlB etiam Otft. TT 13 pacipi W 14 diuina Yml 15 carthaginensi WXZ(υ) cartaginensi R 17 accessa Xml 18 episcopos Yml 19 zenophyli X (pasftm) 19 commorandum R 20 mundinarium UrYB numdinarium Xml siluiani WZ 21 cum memorato] commemorato WXTZ perpessum X . 22 nolebus. Xml 25 gestas Yml .\' )
439
Constantino maximo Augusto et Constantino iuniore nobilissimo Caesare consulibus Idus Decembres Sexto Tamogadiensi inducto et adplicito Uictore grammatico, adstante etiam Nundinario diacono, Zenophilus consularis dixit: quisuocaris? respondit: Uictor. et paulo post alio loco: Nundinarius respondit: legantur acta. Zenophilus consularis dixit: legantur. et legit Nundinius exceptor: Diocletiano VIII et Maximiano VII conss. XIIII K1 IUN ex actis Munatii Felicis flaminis perpetui curatoris coloniae Cirtensis: cum uentum esset ad domum, in qua christiani conueniebant, Felix flamen perpetuus curator Paulo episcopo dixit: proferte scripturas legis et quidquid aliud hic habetis, ut et praecepto et iussioni parere possitis. Paulus episcopus dixit: scripturas lectores habent, sed nos quod hic habemus damus. Felix flamen perpetuus curator Paulo dixit: ostende lectores aut mitte ad illos. Paulus episcopus: omnes cognoscitis. Felix flamen perpetuus curator dixit: non eos nouimus. Paulus episcopus: nouit officium
[*](1 Gesta apud Zenophiltmi (Optat. ed. Ziwsa p. 185, 4) anno 320 6 ibid. p. 186, 16 9 anno 308 ) [*]( 1 pro Constantino ] constantio codd. 2 cae.sare W id YZ idibus v Oesta decmbs W decimbres X decembris YRZv Decembribus Gesta 3 Sexto Thamngadiensi Gesta ex tota motiati(-ci- yiJjensi codd. v adplacito W applicato XZ 4 adsistente Gesta mundiuario W nnmdinario R 5 qui R 6 mnndinarias W 7 zenopbylus XR 8 et legitj elegit R mudinius W dioclitiano YmHR 9 consulibus Zv K Y iunii Z(v) 12 fl p cnr (cnr W) codd. 14 scribptn-. ras Yml quicquid Xm2Z quid cet. si quid v Gesta 15 iutsioite WXmlYR parare YmlR 16 scripturae Ym2R 17 fl Ilr. cum r (cum del. Xm2, om. Z, r om. WYBZ) codd. 18 paado Yml dixit Paulo v 19 episcopas dixit Xm2Zv Gesta cognocitis Yml 20 fl p (pp Z, om. YB) cr codd. dixit] 4 W qd XZ d, 1" q B 21 episcopus dixit v Gesta. ) 440
publicum, id est Edesius et lunius exceptore.Felix flamen perpetuus curator dixit: manente ratione delectoribus. quos monstrabit officium. et uosquod hie habetis date. sedente Paulo episcopo et Montano et Uictore de Castello Memor presbyteris, adstante Marte cum Aelio et Marte diacono, proferente Marcuclio Catulino et Siluano et Caroso subdiaconis et Ianuario Marcuclio Fructuoso Miggene Saturnino Uictore Samsurico et ceteris fossoribus. contrascribente Uictore Aufidii in breue sic: calices duo aurei, item calices sex argentei et cetera. et alio loco: posteaquam apertum est in bibliothecam, inuenta sunt ibi armaria inania. ibi protulit Siluanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam inuenisse. Uictor Aufidi Siluano dixit: mortuus fueras, si non illas inuenisses. Felix flamen perpetuus curator (rei) p. Siluano dixit: inquire diligentius, ne quid hic remanserit. Siluanus dixit: nihil hic remansit, totum hoc eiecimus et cetera. et alio loco: exemplum libelli traditi episcopis a Nundinario diacono: testis est Christus et angeli eius, quoniam traditoribus communicastis, id est Siluanus a Cirta traditor est et
[*]( 12 Gesta apad Zenopbilum p. 187, 15. cf. 1111 56, 66 20 ibid. p. 188, 35 ) [*]( 1 Ionios] unius W 2 fl pp (pp om. YE) cr codd. dixit) 4 W qd XZ & Y q R 3 monstrauit WXmlYE 4 episcopis WYmlHZ 5 de Castello Memor] Densatelio et Memorio Gesta presbit WY prbt. XE prbr Z 6 pr. morte E proferente et W 8 ianoario XmJ migene E 10 breui Xm2Z 12 aperta est (om. in) Xm2Z bibliotheca XYZ peruentum eat in bibliothecam (-a E) BfJ, cf. IIII 56, 66 13 ibi.arnaria W 15 archam Z eas inneniase IIII 66, 66 inuenisse eas v aufldii Xm2Z(v) 16 fuerat WXYR 17 fl p cr codd. rei p. scripsi p codd., om. v; cf. IIII 56, 66 et Gesta 18 remaneit XmlYml remanserit-bic om. W 19 hoc] hinc Xm2Z 20 exemplum tcripsi exemi codd. exemplar v 21 episcopus W 22 commanicasti X ) 441
fur rerum pauperum, quod omnes uos episcopi et presbyteri et diacones et seniores scitis, et de quadringentis follibus Lucillae clarissimae feminae, pro quod uobis coniurastis, ut fieret Maiorinus episcopus, et inde factum est schisma. nam et Uictor fullo uestri praesentia et populi dedit folles uiginti, ut factus esset presbyter, quod scit Christus et angeli eius et cetera. et alio loco: quibus lectis Zenophilus consularis dixit: et actis et litteris quae recitatae sunt traditorem constat esse Siluanum. item alio loco: Zenophilus u. c. consularis dixit: quid amministrabat tunc Siluanus in clericatu? Uictor respondit: sub Paulo episcopo orta persecutione Siluanus subdiaconus fuit.
Habesne, frater Cresconi, ad ista quod dicas? puto non usque adeo frontem perisse de rebus humanis, ut ad purgationem Siluani adhuc putes sententiam recitandam, quam dixit in Caecilianum et collegas eius quasi traditores, ne magis nos admoneas dicere ex epistula apostoli simile aliquid, ut paulo ante commemoraui, \'qui praedicas non tradendum tradis\' et: in quo alium iudicas. temet ipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas. sed postea, inquis, Ursatio et Zenophilo persequentibus cum c<communicare [*]( 8 Gesta apud Zenophiloni p. 192, 18 11 ibid. p. 192. 21. cf. IIII 56, 66 20 cf. cap. 27, 31 21 Rom. 2, 1 22 epist. Cresc. ) [*]( 1 renum WYmlB 2 presbiteri WYR. 3 quadrigentis B. et foUibus W 4 quod I quo Xm2Ym2Zv 5 episcopis Yml 6 foU* R 7 pre(-ae- W)sbiter WXY sit W 11 uc (i. e. uir clarissimus) WX ut (del.) Y 4 (= uero) Z, om. Rv 12 dixitj 4 JV. om. XmlYml quid] qui WYmSR quam qui Yml 13 clericatul clero v Gesta Uictor om. WXYZ 14 horita W horta XYR persecutione) persecu- (-quu- W)tio et WXmlYml persecutio est et Ym2Rv est persecutio et Gesta 16 adeos WXmlYml 17 adputea (om. huc) W reputandam Yml 18 Caecilianum] ecclesia num codd. Caecilianom-traditores] ecclesia. num et collega eius quasi traditor es Xm2Z 22 qui I quae Xm2Ym2RZv 23 inquis] quie YmlR qui Ym2 uraartio W unercio Yml ursacio XYm2(v) zenophylo X cum om. WXmlYH )
442
noluisset, actus est in exilium. immo qui iam traditor fuit permanere etiam haereticus uoluit, ut falsum honorem in ipsa parte Donati haberet, qui habere in catholica nullum posset, tam manifestis traditionis suae gestis publico iudicio reseratis. haec tu profecto falsa esse dicturus es et pro uestris maioribus, ut plurimum possis, contra nostros alia prolaturus. quod quidem forsitan non ualebis, non inueniendo quid proferas. sed fac te inuenisse, fac protulisse: tantane furis inpudentia, ut abs te prolatis magis contendas credi oportere quam eis, quae proferuntur a nobis? aut enim et hic et illic fuerunt traditores, si et tu aliqua recitas de confessione nostrorum, aut si aliquid putas contra uestros a nostris esse confictum, cur non et a uestris contra nostros hoc idem nobis putare conceditis? ergo pro humanis factis aut et hinc et inde manifestatis aut ex utroque latere incertis ne, qui in unum deum credimus,. litigemus, quod certum et diuinum munus est, in Christi gratia concordemus. cum enim gesta maiorum nostrorum atque uestrorum hinc atque inde contraria recitantur nobis tanto post natis, si nec saltem dubitare permittitur, quid iniquius, si autem permittitur, quid sufficientius? neque enim sicut incertum est a quibus extiterit traditionis malum, sic incertum est a quo iubeatur reddi pacis bonum.
Ac per hoc qui pro incerto alieno malo pacem Christi respuit, certissime malus est, quandoquidem Cyprianus nec pro certa permixtorum malitia zizaniorum pacem deseruit frumentorum, qui scribens ad Maximum dixit: etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse [*]( 26 Cypr. epist. 54, 3 ) [*]( 1 noluisee tactas WXmlYmlB noluisse tractus Ym2 2 ipsam WXmlYE 3 partem XmlYR 5 profectu Yml 12 uestroa] aos It 15 ne qai] neque WXmlYR 20 inquias W 21 enim om. W quibusdam Zml 22 reddi Ym2 redditur WYmlR redditum XZ reddi turbatae v 25 militia WXmlYmJ 26 maximinam XZ 28 aut fides aut Cypr. zizanium est Xm2Z )
443
in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. non dixit \'suspicamur opinamur arbitramur conicimus credimus\', sed (cernimus) dixit. o uerbum, quo cuncta dubitatio tolleretur, ut corpus Christi non diuideretur! si sola frumenta desideras, geme in labore agri, gaude in spe horrei, tolera malos in communione sacramentorum Christi, ne ante litoris tempus retia disrumpendo fias, quod tolerare noluisti. ista dicerem. si de traditoribus quos accusatis aliquid probassetis; immo hoc uero tempore "nec ista iam dicerem; non enim iubeor tolerare, cum quibus iam non cogor uiuere. quodsi mihi etiam nunc traditor demonstretur, qua conscientia desero tot Christianas gentes quibus non demonstratur? deinde ego ipse si nunc disco, quod paulo ante nesciebam, cur in me rescinditis quod sciebam? baptismum quippe Christi me accepisse sciebam; uos etiam ipsi alienum scelus docetis, quod ignoratum nemini obesse conceditis.