Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Arbitror te, carissime, non solum uerba tua non considerasse conscribenda, sed nec legisse conscripta. uerumtamen quid faceres, cui necessitas in hoc opere ingerebatur [*]( 15 epist. Cresc. ) [*]( 2 retenti] recti W alt. et om. WYml 4 quoa] qao WYB omnes] ab omnibus Ym2B 5 qua] quae Ym2R confirmata eat Ym2R 7 erant trrR 11 memorabi W 18 non om. YR all. recesserunt r 16 peremtoria R 17 tenentur Ym2R 18 reatati W, om. R profectu Yml 19 ne om. R 20 faerat YR quisqaam nec Wm2R 21 quamlibet pauco.-non separatns om. R preaistit Yml 22 se] sed R tempus om. XZ 25 nec] ne X lexiise Xm2 neglexisse RZ.. )

427
in Maximianum ac socios eius non propriam dicere, sed ab aliis dictam, quomodo posses, defensare sententiam? nam etsi tu non utereris his uerbis, idem ipsum decretum concilii Bagaiensis recitarem, ubi scriptum est: eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus.

Proinde etsi talia tua uerba non repperirem, hic certe dicerem, hic pro ueritate clamarem: quomodo ad matrem ecclesiam redire permittuntur, qui ab ecclesia matre non recesserunt? aut si recesserunt, quo iure, antequam redirent, baptizare potuerunt, nisi quia in causa reserciendi huius schismatis obliti estis propriae uanitatis, qua post episcopos ab ipsis apostolorum sedibus inconcussam seriem usque in haec tempora perducentes non unum hominem, non unam domum, non unam ciuitatem, non unam gentem, sed orbem terrarum rebaptizandum esse censetis? aut certe quia huius facti honor semper etiam facientium corda concussit, tot populis ad uestram communionem a Maximiani communione redeuntibus tam multos quidem libuit reparare, sed puduit tam multos rebaptizare. quod tamen quibuslibet detestantibus et exhorrentibus propter salutem hominum faceretis, quae quanto plurium fuerat tanto minus utique contemnenda erat, si hoc umquam contuitu ueritatis et non praeiudicio faceretis erroris. uides certe in hoc Maximianensium ad uestram communionem reditu pate factum uera esse, quae de baptismo dicuntur a nobis. nam si ullus est in hominibus intellectus uel dicendi aliquid uel audiendi, [*]( 4 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 socius M\' proprium WXmlY 2 quoquo modo IVm2Ym2IiZ, cf. p. 329, 7 possis WXmlYM 4 uagaiensis JVXYmlRZ reci- targ R 7 traxerat W traxerunt YUZ 9 reperirem WXZv 10 dicerem certe Zml ueritatem WXmlYml 13 resarciendi Xm2Ym2SZv 15 bac WXmlYml 16 unum domum W 17 baptizandum Hv 22 destestantibus X 24 contemenenda JVml continenda R 26 nostram R reditum XZ 28 omnibus R aliquid uel audiendi om. R )

428
qui, antequam redeat ad ecclesiam, baptizat, profecto extra ecclesiam baptizat, et tamen rescindendus baptismus non est, sicut nec in illis rescissus a uobis est. quo non mutato nec in suo nec in cuiusquam alterius, sed in patris et filii et spiritus sancti nomine quisque baptizat. deinde praeter baptismi sacramentum, quod uel ad poenam peruersi uel ad salutem recti siue correcti integrum perseuerat, de ipsa correctorum expiatione uel mundatione uolo aliquid dicere. meministi enim quae aduersus nos dixeris, quod uenientes ad nos a uobis ex haereticorum sacrilego errore sine ulla expiatione susceptos habeamus. tu nobis dic modo, de schismate Maximiani redeuntes ad uos, cum in suis etiam susciperentur honoribus, qua tandem, quaeso, expiatione mundati sint. an illo tanto scelere participato non erant tam nefaria societate maculati?

Attende quid insonet, quid increpet, quid in illo praeclaro concilio fateatur ueridicum os illud episcoporum tuorum: Maximianum, inquit, fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit, et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit, ad maius supplicium Superis reseruauit. raptus enim poenam suam conpendio lucrauerat funeris; usuras nunc grauioris colligit faenoris, cum mortuus interest uiuis. itane tandem in huius schismate, sicut ipse dixisti, persistentes, antequam intra tempus dilationis, sicut tu item dixisti, se uestrae [*]( 9 cf. epist. Cresc. 17 Sententia concilii Bagaicnsis 20 cf. Num. 16 ) [*]( 4 sed] nec YR 6 quod] quo XYRZ 10 sacrilegio Yml 18 eandem WmlXml sint ex sunt W sunt v an] in WXmlYRv an in Z 15 qui insonet H\' qui in illo W 16 uerilicura W ueriloquum ex ueriliqum Ym2 uerilocum R 17 inquid WR aemolum W 18 adulterium Yml datae X dathe YR date Z 19 core HT decore R chore Z" 20 deiscens WXYmlR 23 fueneris W grauioris scripsi grauiores codd. v, ef. IIII 4, 5. Em. 10 collegit WXmlYmlR 2o persistens YR 26 idem B se] seu WXmlYmlR )

429
ecclesiae reddidissent, nullam uel paruam de huius societate maculam traxerant? sed audi deinde quid sequatur, audi, inquam, dictator uel dictor illius sententiae quid conectat: nec solum hunc, inquit, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: \'uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicita-s in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt.\' nollemus quidem tamquam e proprii corporis iunctura praecidi. sed quoniam tabescentis uulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis, inuenta est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens inrepat uirus, ut conpendioso dolore natum decidat uulnus. famosi ergo criminis reos Uictorianum Carcabianensem, Marcianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Saluium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Assuritanum, Saluium Membresitanum, Ualerium Melzitanum,Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericosaliquando ecclesiae [*]( 3 Sententia concilii Bagaiensis 6 Pb. 13, 3 ) [*]( 1 traxerant maculain v 3 pr. dicator W hunc solam v 4 inquid XmlR 5 cathena WZ 12 quoniam ex quod Xm2 13 habet om. Z abecirione Zm2 abscissionem WXmlYR abscissione Xm2Zmlv 14 remiBionem W remisaionem XmlYR lo nec JJr 16 increpat R 18 cachauiensem W carcauianensem XZ carchauianensem YR Carchabianensem v martianum TVYB(t1) beianum om. W 19 baianensem Y(tI) baianemsem R teodorum XZ 21 ansuritanum WXZ mansuritanum YR 22 melzitanium YR 23 mustitatum YR marcialem WXZ praestusensura W funeste R 24 feculentia XYRZ )
430
Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, inlicito incestui lenocinium praebuerunt, dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite. quae grauiora in illos dicere potuistis, quae grauiora in nos ipsos dicere soletis? sed ab hoc, inquis, tam magno malo intra dilationis tempus correcti sunt. uidero utrum correcti sint, quia re uera correcti essent, si ad ueram ecclesiam remeassent. sed si uestra uera est, quomodo expiati sint a tam inmani scelere, dicite. si enim non sunt expiati, omnes uos estis secundum uestram sententiam eorum scelere maculati; si autem expiati sunt, solo ipso reditu propter caritatem, quae cooperit multitudinem peccatorum, expiari potuisse conceditis et nos de uestris, cum correcti ad nos ueniunt, inanibus calumniis accusatis. nisi forte iam quidem, sicut concilii uerba indicant, et schismatis sacrilegium perpetrauerant, sed ante diem concessae dilationis eodem sacrilegio nondum fuerant inquinati, et ideo non putati sunt expiandi. -

Hoc si ita est, quis uobis (obsistere) audeat, qui tam mirabilem potestatem in homines accepistis? peccant quando uolunt et inquinantur quando uultis. non obscurum aliquid recitamus minusue notum atque uulgatum. illa sententia est, quae tantae facundiae merito in manibus omnium. in omnium ore uersatur, qui legendorum talium studiosi sunt, de qua nunc saltem cernis quam uere dixerim, quod non eam deberent (primo) gaudere disertam, ne postea plangerent diffamatam. attende quid habeat, audi quid perstrepat. [*]( 5 epist. Cresc. 12 cf. I Petr. 4, «S 24 Petil. I 10, 11 ) [*]( 1 cartaginis 1VIt 2 incoitui W praeaidentis 0 praesientis WYml praescientis XYm2RZ 3 uniuersali XflilB concili WXtnlYtnl concilio R ore om. R ueridica Xml ueredico Ym2 5 abj ad YR 11 redditu W 12 coeperit JVYml 15 et del. Xm2, om. Z in schismatis WXml praeparauerant Z 16 die W 17 potati W 18 obsistere imerui uobis audiat Xm2Z uos audiat Yrn2B uos non audiat v, cf. IIII 37, 44 cum tanta sit uestra potentia etc. 20 et] et qui Yml inquinant R 22 faccudiae W fecnndiae YmlR 23 in omnium] hominum W 24 dixerint WXmlYR 25 primo om, codd. diasertam WXml )

431

Maximianum, inquit, fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit. cum hoc igitur si quis sacramentum altaris uno die sciens communicasset, secundum iactantissimam illam seueritatem uestram nonne tanto malo sic pollueretur, ut par eius fieret? quid ergo fuerunt uel quid ex illo facti sunt, qui non solum ad altaria cum eo accesserunt. uerum etiam ipsi eum ordinatum episcopum contra Primianum uestrum erectis altaribus admouerunt? sed quid ego te de istis interrogem? ipsa sententia loquatur, cuius uerba sic fulgent, ut, si eam uolueritis abscondere, quarumlibet latebrarum tenebras suo nimio splendore perrumpat. uideamus in socios Maximiani quanto sonitu damnationis insurgat.

Nec solum hunc, inquit, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: \'uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicitasin uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt.\' deinde paulo post cum omnes ordinatores Maximiani nominatim enumerasset, inter quos etiam isti, de quibus ago, Felicianus et Praetextatus leguntur, quid fecerint, ut tanta in eos digne dicenda essent, ita subiungit: qui funesto, inquit, opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sic intellegi uolens, quod ipsi adfuerint, ipsi Maximianum inpositis manibus ordinauerint. [*]( 1. 15 Sententia concilii Bagaiensis 18 Ps. 13, 3 25 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 inquid JVXmlB 2 adalterum WYml datae X dathe RZ 3 chore Zv habiron YR 6 nonne] non de YRv 10 ergo Xml 15 inquid R 16 condamnat R 17 catenas W 22 com R 24 agoj ego WYmlR teItatus-tanta in om. W 25 tanta in I tantam X snbiuncgit R 27 fecnlentia XYRZ glutinauerunt Z 2R adfaerit Yml affuerint RZ )

432
addens etiam de Carthaginis clericis: sed et clericos, inquit, ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, inlicito incestui lenocinium praebuerunt.

Rogo te, Cresconi, numquid ullis meis uerbis hoc crimen exaggero? quod si uoluissem, fortasse mihi etsi non talia, tamen qualitercumque sufficientia non defuissent. quaero igitur abs te, antequam isti duo, de quibus interim ago, ad uestrae communionis concordiam remeassent, in illa catena sacrilegii constituti, sub quorum labiis erat uenenum aspidum, cum ore pleno maledictione et amaritudine, cum pedibus uelocibus ad effundendum sanguinem quomodo baptizarunt? numquid in his erat conscientia sancte dantium quae ablueret accipientium? numquid eos saltem fama bona uel falsissima commendabat, quae tibi in illis angustiis non qua euaderes, sed qua te praecipitares exitum praebuit, cum eos tam insigne concilium clamet \'famosi criminis reos\'? redeuntes deinde, sicut falsa narrantibus uestris episcopis credidisti, ante dilationis diem quomodo suscipiuntur in honoribus suis cum eis, quos extra ecclesiam cum Maximiano constituti in catena sacrilegii schismatici baptizauerant? unde a sacrilegio tanto expiantur, a catena illa unde soluuntur, labia eorum, os eorum a ueneno aspidum, a maledictione et amaritudine unde mundatur, unde pedes ab effusione spiritalis sanguinis abluuntur, quo uelociter cucurrerunt, unde manus a funesto opere perditionis emaculantur, unde ab inlicito incestu non membra corporis, sed animae purgatur affectus? [*]( 1 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 cartaginis Jr., item lin. 2 2 Carthaginis eccloaiae v 3 incertai JJ\' post incestui del. facinori in Y 4 cresconium quid n. cresconie Xml 7 interm W interea Xml 9 constitutis JrXmlYB 10 maledietionis codd. 11 baptizar... W baptizauerant XZ 12 condentia Yml sancta R 13 falsisma W 16 redeuntes v redeuni WR redeunt XYmlZ redeant Ym2 20 sacrilegi Rv schismati WYml schismate Ym2B schismatis v a om. W 21 excipiantur XZml 22 pr. a om. WXmlYB mundantur Xm2Ym2RZ 25 euiuculantur W iacesto WXmlYmlB 26 effectus 7/ )

433

Nempe istam causam ut defendatis, uelitis nolitis, ad patrocinium ueritatis uenire cogimini, quae dicit baptismum Christi non solum per occultos, uerum etiam per manifestos malos, nec solum a conuersis, uerum etiam a peruersis datum habere inconcussam sui roboris firmitatem et eis posse quidem inesse, sed nisi correctis non posse prodesse, correctos autem etiam fraternis orationibus expiari per caritatem cooperientem multitudinem peccatorum. ecce antequam ostendam, quam inpudenter tibi uestri episcopi de Maxiraiaoatendam susceptione mentiti sint, secundum ipsum mendacium eorum et narrationem tuam quam tota causa uestra subuersa sit, puto quod non iam quaerere debeas, sed agnoscere, nec parare contradictionem, sed correctionem potius cogitare. uides enim nunc saltem, quam ueraciter a me illa dicta sint, quibus frustra mendaciter respondere conatus es, quam recte dixerim: si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat, cur non pro unitate Christi uera et plenaria lex illius hereditatis agnoscitur?, cum ipse fatearis eos, qui in Maximiani schismate perstitissent, meruisse sententiam qua non tenerentur, si intra diem dilationis se ecclesiae reddidissent. unde constat, antequam se reddidissent, eos in schismate in quo perstiterant baptizasse cum quibus in uestram communionem recepti sunt. uides quemadmodum mortui baptizauerint, quia de illis, qui in Maximiani schismate perstitissent, antequam ad uos redirent, dictum erat sententia concilii Bagaiensis: Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora. [*]( 7 cf. I Petr. 4, H lfi Petil. I 13, 14 26 Sententia eoncilii Bagaiensis ) [*]( 2 cogimini scripsi cogemini codd. v 3 aerumJ sed v 4 alt. a om. Wml 10 sunt YRv secum dum W 13 parere WXtn2YmlRZ 17 cur non] cum r (r del.) Y cur R 18 uera et plenaria om. R 20 mernisse sententiam qlla om. R 21 constante quam WXmlR 24 qui] quia W 26 bagganensis W baggagensis XY bagagensia RZ aegiptiorum W 28 littora Zv ) [*]( TJII. Angust. c. Don. II. ) [*]( 28 )

434