Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Superioris uoluminis tam prolixo sermone puto quod tandem aliquando persuasimus non esse in hoc laudandos episcopos uestros neque adprobandos. quod de causa dissensionis. quae nostram communionem dirimit, nolunt nobiscum habere conloquium. hac enim quasi praescriptione se in causa pessima [*]( 5 cf. Cant. 4, 12—13 6 cf. epist. Cresc. 11 cf. Rom. 8. 29 12 cf. I Cor. 6, 9 13 cf. I Cor. 6, 10 ) [*]( 1 bonam WmlXml a lege R 2 quicquid Wm2Xm2 YliZ 5 poteum Yml paridisuui R 7 te om. R 11 conformeB) add. fieri Xm2Z 12 imagines WXmlYml 16 quo] quod WmlYmlli ad quod Ym2 hii WX 17 accidere Xml; add. contuli: lege codd. r, cf. subBcnpt. ll. II et III 18 EXPLICIT LIBER PRIMUS codd. IN- CIPIT LIBER SECUNDUS FELICITER (FEL. om. Z) WXYZ. om. li 20 persnassimus R uestros episcopos YRt) 23 consilium conloquium R haec R praescribtione W ac] si Yml . se in] sen (u ira ras.) W )

360
putant esse tutissimos, quam, nisi fallor, et ueris certisque rationibus et maxime diuinarum scripturarum exemplis penitus amputaui, quibus dilucidissime docui a sanctis praedicatoribus atque adsertoribus ueritatis etiam contra praesentes eius aduersarios nec tantum qui ex eodem populo quo et illi fuerunt, uerum etiam contra alienigenas et extraneos et, unde praecipue uanas formidines inicitis imperitis, contra eos qui dialecticam maxime profiterentur habitum fuisse sermonem, ne contentiosissimus habeatur diligentissimus praedicator et ne litigator putetur inpiger disputator, instans secundum praeceptum apostoli oportune inoportune, ut doctrina sana contradicentes redarguantur, uaniloqui refellantur, inquieti corripiantur, pusillanimes consolentur, infirmi suscipiantur, dum aduersus omnes resistentes uerbum salutis euangelicae cum patientia defenditur. sine diffidentia praedicatur. ostendi etiam, quam non debeatis ideo putare apud uos esse hominem baptizandum, quia et nos consentimus quod et haberi a uobis baptismus possit et dari, cum et illud dicamus perniciose haberi et perniciose dari, quoniam illa sancta, quibus uti et mali possunt, quanto sanctiora sunt, tanto ab eis inutilius poenaliusque tractantur. unde cum ad ecclesiam sanctam ueniunt, ipsi corrigendi sunt, non a bonis illa uiolanda, quae nec a malis mutata sunt.

Audi ergo, Cresconi, dum breuiter et hoc demonstrabo nihil te dixisse per totam epistulam tuam quo refelleres meam, nisi forte quod me nomina deriuare uel declinare [*](11 cf. II Tim. 4, 2 cf. Tit. 1, 9-10 12 cf. I Thess. 5, 14 20 cf. epist. Cresc. ) [*]( 1 putant esse tntissimos mg." putant se esse acutissimos (se esse in ras., acu in mg.) W putantes secutissimos Xm1 putantes securissimos Xm2Z putant esse (putantes R) acutissimos (ac in rae. Y) YR putant aoutiasimos v in textu 5 quo] quo. W 7 formidinis WR quia Tf 10 disputetur Yml 11 in.portunae W inportane (-ae) cet. (v) 13 ptlsillamines R consolenter Wml 17 aberi Wml 18 tert. et om. XHZ * 19 illa] illi R 20 inutilibua poenalisque R 22 bonis] nobis YSv 20 diriuare YR )

361
docuisti, ut a Donato Donatianos potius quam Donatistas dicerem, quam tamen Graecam saltem declinationem esse concedis, uidelicet quod ita Donatistae a Donato ut euangelistae ab euangelio nominentur, quo te delectari dicis, ut uestris euangelium praedicantibus a simili mutuata sit uocabuli declinatio. uide ergo, ne forte ipsi priores hoc uoluerint appellari, quia Donatum habent pro euangelio. nam sic isti a Donati quomodo sancti omnes nolunt ab euangelii societate discedere, et ideo delectantur uocari Donatistae sicut euangelistae, tuque potius eis facis iniuriam, cum scribis in Latino sermone non nisi Latinam regulam probans Donatianos a Donato, sicut ab Arrio et Nouato Arrianos et Nouatianos, melius uocari. nam ego cum scriberem, iam mihi a nescio quibus propagatum sonabat hoc nomen neque id mutare curaui, cum et hoc ad distinctionem quam uolebam satis sufficere existimarem. si enim Demosthenes, clarissimus oratorum, quibus uerborum tanta fuit cura quanta rerum auctoribus nostris, tamen, cum ei nonnullam locutionis insolentiam obiecisset Aeschines, negauit ille in eo positas esse fortunas Graeciae, illone an illo uerbo usus fuerit et huc an illuc manum porrexerit, quanto minus nos laborare debemus de regulis deriuandorum nominum, quando, sine illud siue illud dicamus, intellegitur sine ambiguitate quod dicimus, quorum non in expolitione sermonis, sed in demonstratione ueritatis est maior intentio! si autem quisquam nostrorum primus flexit hoc nomen, nullo modo mihi uidetur illud simile intuitus, quod euangelistae ab euangelio [*]( 15 cf. Cic. Or. 8, 27. Dem. nept ats». § 232 ) [*]( 1 dicere WtnlXmlYH 2 saltim Wm2 esse om. R 4 quod codd. nostris Yml 5 mutata XYR", cf. Cic. Or. 62, 211: uerbum a simili mutuari 7 a om. W 12 nobato W melius scripsi, cf. lin. 1 et p. 362, 20 uelles WXmlYmlRZv uelle Xm2 Ym2 13 iam mihi scripsi iam me (e in ras) W iam.. XY iam RZv a om. W 14 stinctionem JYml 17 cum tamen v 21 labore Wml dirinandorum R 22 pr. iUud] hoc v 23 alt. in om. R 25 ullo WXmlR non (add. m2) mihi uidetur ullo modo Y )
362
nuncupantur; sed quia per Donatum non tantum Carthaginis, qui hanc haeresem maxime roborasse perhibetur, sed etiam maiorem Donatum a Casis Nigris, qui altare contra altare in eadem ciuitate primus erexit, magnum scandalum factum est, ita fortasse a Donato Donatistas ut ab scandalo scandalistas uoluit appellare.

Sed ego in ea re, in qua nihil causae nostrae minuitur, me facillimum praebeo et quando tecum ago iam Donatianos uoco, quando autem cum aliis, consuetudinem potius sequor, quae his sonis iure dominatur; tu tantum memento me, cui tantam tribuisti eloquentiam, nondum nosse nomina declinare et nuntia uestris securitatem, ne iam timeant tamquam dialecticum, cui uides adhuc necessarium esse grammaticum. quodsi disciplina disputandi, siue illam dialecticam uelis appellare siue quid aliud, satis tamen sobrie docet, cum de re constat, non esse de nomine laborandum, sicut non curo utrum ea ipsa dialectica uocetur, curo tamen, quantum ualeo, nosse ac posse disputare, hoc est ueritatem a falsitate in loquendo discernere, quia hoc nisi curauero perniciosissime errabo, ita non curo, utrum Donatistae an Donatiani peritius et litteratius declinemini, utrum postremo a Donato, uel qui primus extra ecclesiam sacrificauit uel qui hanc dissensionem maxime roborauit, an a Maiorino, qui primus contra Caecilianum uestrae partis episcopus ordinatus est, debeat uobis quando loquimur distinctionis causa indi uocabulum. quod tamen haeretici sitis et ideo, ne decipiatis, cautissime deuitandi, nisi diligenter demonstrare curauero, non paruam neglegentiae culpam pro mei officii sarcina incurram. [*]( _2 haeresim v peribetur X perhibitur E 4 ciuitatem WmlXmllt erexerit W 5 fortassis v scandalitas WmlXmlYmllt 7 ea in re v 11 me om. XZ 14 disciplinam YR 15 decet Wm2 cum de re] condere R 22 prius XZ, cf. lin. 4 dissessionem Wml disceasionem Wm3 dissentionem R 23 a om. R maioriano R 24 episcopis Yml 27 neglegentiam W 28 sarcinam WmlXmlYmlR )

363

Quamquam id quod inter nos accidit schisma potius quam haeresim censes appellari oportere et, quod raro audere dialectici solent, etiam definitionibus ista discernis; ubi quantum nos adiuues satis demonstrare non potero, nisi ex epistula tua inseram uerba tua. quid sibi quid, inquis, quod ais: haereticorum sacrilegum errorem? nam haercses non nisi inter diuersa sequentes fieri solent nec haereticus us nisi contrariae uel aliter interpretatae J\'eligionis est cultor, ut sunt Manichei Arriani Marcionitae Nouatiani ceterique, quorum inter se contra fidem christianam diuersa sententia stat. inter nos, quibus idem Christus natus, mortuus et resurgens, una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum, schisma factum, non haeresis dicitur; siquidem haeresis est diuersa sequentium secta, schisma uero idem sequentium sepa ratio. quare et in hoc studio criminandi quantum incurreris uides errorem. cum quod schisma est haeresem uocas. haec nempe uerba tua sunt quae posui ex epistula tua.

Iam nunc adtende, si pertinax non sis, quam facili conpendio id quod inter nos agebatur ipse finieris. si enim et nobis et uobis idem Christus natus, mortuus ac resurgens, una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione peruersum est, nonne rebaptizare peruersum eat? tria namque posuisti. quorum si unum posuisses, satis superque sufficeret. sed quasi contra Donatianos fideliter ageres, ne quisquam uel nimis acutus id quod semel breuiterque dixisses interpretari aliter conaretur, etiam obtunsis auribus et cordibus tuam curasti inmergere atque inculcare sententiam : una, inquis, [*](5 epist. Cresc. Petil. 1 1, 1 27 epist. Cresc. ) [*]( 1 quanquam YZv 4 adiubes WmlXml 5 inquit 7\' inquid R 7 contrarie TViW 2Z 8 manihei Wml 9 marcionistae łV, cf. 1111 61, 75 10 sententiae WXml stant (n s. I.) W uos WXml 14 idem] eadem Wm3o, ut ipse Aug. infra 15 quantum] quam tu Wml quem tu Wm3YRv 16 uidis WmlXml heresim Ym2(v) 18 facile Xml 21 in om. WmJXmlYmlR 24 donationos WR 26 obtusis Ym2v 27 intermergere Wml )

364
religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. et adhuc aduersus inuicem laboramus. iam tandem aliquando cohibete dissensionem, resarcite discissionem, finite litem, amate pacem. quid reprobatis, quid exsufflatis, quare rebaptizatis? una religio est, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. nam si nobis et uobis non est unus baptismus, quomodo est una religio? sed tu dixisti (una religio\', ergo unus et baptismus. (si nobis et nobis non est idem baptismus), quomodo sunt eadem sacramenta? sed tu dixisti \'eadem sacramenta\', idem ergo et baptismus. item si nobis et uobis diuersus est baptismus, quomodo nihil est in christiana obseruatione diuersum? sed tu dixisti (nihil in christiana obseruatione diuersum), non ergo est diuersus et baptismus. quae cum ita sint, nos recte, quod unum atque idem neque diuersum est, nec inprobamus nec exsufflamus nec iteramus, sed agnoscimus suscipimus acceptamus; uos uero impie, quod unum atque idem neque diuersum est, dissimulatis agnoscere, suscipere recusatis, acceptare non uultis, sed eligitis inprobare, audetis exsufflare, non metuitis iterare. et cum in hoc ipso, quod ea quae inter nos mutata non sunt nos suscipimus, uos repellitis, nos si a uobis data sunt data iudicamus, uos si a nobis data sunt tamquam non data repetitis, [cum] tam diuersa sequimini, appellari uos haereticos dedignamini.

Adtende diligenter quid dicas, quid dicam. tu certe definisti et dixisti: haeresis est diuersa sequentium secta, schisma uero eadem sequentium separatio. item tu dixisti nobis et uobis unam esse religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana [*]( 26 epist. Cresc. ) [*]( 3 reaarcite (-tae W) dissensionem WXZ, om. YBv; correxi 6 si] sine Wml siue XmlYml uobis et nobis WXYJRv 8 regilio W et anus v si nobis—baptismas addidi, cf. p. 366, 19 sqq. 11 diaersum Yml 12 sed tu-diuersum om. X 13 diuersus est et Z 28 cam deleui aequamini v 25 quod dicam Ymllt et quid dicam Ym2t quid ilicamus Wm3 )

365
obseruatione diuersum. si una religio est, eadem sacramenta. nihil in christiana obseruatione diuersum, quare ergo rebaptizas christianum ? si autem in eo quod tu rebaptizas christianum, ego non rebaptizo, diuersa utique sequimur, quare te dici non uis haereticum? puto quod non paruo signo agnoscamus haereticos, qui cum sibi et nobis unam religionem. eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum esse fateantur, nolunt nos agnoscere baptizatos. an tanta obstinatione contenditis, tanta dissensione ueritati resistitis, ut a religione, a sacramentis, a christiana obseruatione baptismum separetis? quod si facitis, in eo estis haeretici, quod ad religionem, ad sacramenta, ad obseruationem christianam baptismum pertinere non uultis. si autem non facitis, in eo estis haeretici, quod eos, qui uobiscum habent unam religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum, cum et baptismum ad religionem, ad sacramenta, ad christianam obseruationem pertinere fateamini, tamen rebaptizatis. adtende enim diligenter definitionem tuam, in qua dixisti: haeresis est diuersa sequentium secta, et uide utrum non diuersa sequimini, aut separando baptismum a religiosa obseruatione christianorum sacramentorum, quibus eum nos inter magna coniungimus, aut eos, cum quibus in una religiosa obseruatione christianorum sacramentorum etiam baptismus unus est, tamen rebaptizando, quod nos detestamur.

Quam uellem, si possem, cum aliquem deceptum ex nostris fidelibus uestri nefandis interimendum insidiis excipiunt, cum apud nos iam baptizatum nec coepisse dicunt esse christianum, cum tamquam paganum exsufflant, cum catechumenum [*]( 19 episc. Cresc. ) [*]( 1 si QtJI. W si ana-diuersum om. YRv unam (eras.) W religio est] religionem W (eras.), X 3 ai antem-chrietianum om. YRv 6 relegionem Wml 8 fateamur W 9 conditis Rml dissentione R neritatis WmlXmlYtnlR 18 diligiter Wml 19 alt. diaersam WmlXml diuersum YHv 20 sequamini ZYm3 26 uestri] uestris Wm2Z 28 catecaminam JYXYB cathecaminam Z \' )

366
faciunt, ut praeparent deinde retinguendum uel potius extinguendum, repente alicunde existere cum hac epistula tua et hunc ipsum eius locum in mediis eorum ausibus recitando porrigere et exclamare: quid facitis? ecce audite uidete legite: una est nobis uobisque religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. in cuius nomine iste baptizatus sit prius interrogate et tunc, si alium meliorem in uestro baptismo nominatis, date.\' tunc illi fortasse, si non ipsa rerum . euidentia contremescerent, continuo consilium suum, magnum uidelicet atque acutum, proferrent et dicerent: \'quis iste nobis est cuius epistulam geris? laicus noster est; nobis uinceret, uincitur sibi.\' tum ego si adessem, conuersus ad te dicerem: (tu saltem, obsecro, dic nobis, quid isti faciunt. ecce apud nos baptizatum rebaptizare disponunt. certe ergo nobis et uobis una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum\'? an responderes: \'sed Christi baptismus non est religio, non est sacramentum, non est obseruatio christiana*? auerterit deus hanc a tua mente dementiam. quid igitur mihi responderes urguenti ac dicenti: \'una nobis uobisque religio est; quibus autem baptismus unus non est, non est una religio; ergo nobis uobisque unus est baptismus. eadem nobis et uobis sunt sacramenta; quibus autem idem baptismus non est, non sunt eadem sacramenta; ergo idem nobis et uobis est baptismus. nihil est nobis et uobis in christiana obseruatione diuersum; quibus autem diuersus est baptismus, non utique nihil est in christiana obseruatione diuersum; non ergo nobis et uobis diuersus est baptismus. cur quod unum est inprobatur, cur [*]( 1 faciam Xml retingendum Zv 2 aliunde R 8 eis Ym2 4 porrigeret et WmlXYmlRml 6 baptizatur Wm3 7 sit om. WXR 8 ille YmlR 9 contremiscerent Wm3Xm2Ym2Zv 10 quis] add. est Z e nobis Ym2v 12 sibi] si ibi WYml sibi. tum] subitam Rml tam om. W nobis uinceret, nobis uineitur. sibi (si ibi Z) tam ego si (si eras. Xm2) adessem Xm2Z 13 saltim Wm2 15 christi anana W obseruationem WmlXml 19 argenti YRmlZv ac] a JB uana Wml 22 baptismus idem v 25 quibus antem-diuersum extant in R post eadem sacramenta nihil p. 367, 21 )
367
quod idem est exsufflatur, cur quod non diuersum est iteratur\'?

Me sic agente in praesentia, sic instante ad quas tergiuersationes confugeretis? uidelicet contemnerent in epistula tua illi grammaticos, tu accusares in nostra dialecticos, sed ueritas ex utraque superaret haereticos, hoc solum in eis ostendens a nobis esse diuersum quod constat esse peruersum, quia nos sacramenta nostra cognoscimus, errorem alienum emendamus, uos autem eadem sacramenta fatemini, quae tamquam nulla sint iteratis, magna diuersitate reprobantes quod diuersum non esse conceditis.