Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Proinde quamuis inter schisma et haeresim magis eam distinctionem adprobem, qua dicitur schisma esse recens congregationis ex aliqua sententiarum diuersitate dissensio — neque enim et schisma fieri potest, nisi diuersum aliquid sequantur qui faciunt —. haeresis autem schisma inueteratum, tamen quid hinc opus est ut laborem, cum me tantum adiuuent definitiones tuae, ut, si mihi et per alios uestros concederetur, schismaticos uos libentius quam haereticos dicerem. si enim schisma faciunt, quibus cum eis a quibus se diuidunt una religio est, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum, hinc est uestra rebaptizatio damnabilior, quia in una religione, eisdem sacramentis, nihilo in christiana obseruatione diuerso alius et diuersus esse non potest baptismus. sed quoniam nec nullum est nec aliquid paruum quod diuersum sequimini, cum ab unitatis uinculo separati etiam de repetitione baptismi dissentitis a nobis, fit, ut secundum [*](3 stante Yml 12 qaamuis proinde Y proinde supra Quamuis Rm2, cf. p. 357, 21 inter] inprudenter R chisma Wml 14 aliqui Xml sentiam (aic) W dissentio B 15 chisma W 17 ut laborem mg. v allaborem Xm2 ad laborem eet. v 18 definitionis WmlXml 19 uos OM. W 23 religionem Xml in (in ras.) eisdem W nihilo in] nihil. in eadem (eadem postea additum) W 24 obseruationem WmlXml dinerso] diuersum Wm2 et diuersns] et dinerso YmlR e diuerso Ym2 25 alt. ne R quod] quod quod X quotquot Z 27 repetione R )

368
istam ipsam definitionem tuam, qua dixisti: haeresis est autem diuersa sequentium secta, et haeretici sitis et uicti appareatis. haeretici quidem, quod non tantum diuisi, uerum et in rebaptizando diuersum sequimini, uicti autem, quia datum per nos baptisma, tamquam non ipsum uel tamquam nullum sit, iteratis, quod unum atque idem nec diuersum esse fatemini. tua quippe uerba sunt, quod nobis uobisque sit una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum.

Quapropter si litteris tuis pars Donati suscriberet ac deinde ista, quae a te atque me dicta sunt, sine insana pertinacia uel inpudentia cogitaret, nihil ulterius aduersus nos sentiret aut diceret. sed quoniam tu es cui respondeo, iam puto quod et ipse uideas, quam non studio criminandi, sed perniciosam redarguendi fallaciam dixerim: Don at is tar u m haereticorum sacrilegum errorem. in quibus quattuor uerbis siue nominibus, quia hoc uel tibi uel arti grammaticae placet, primum quod positum est \'Donatistarum\' corrigo et muto et \'Donatianorum\' dico, cetera uero tria, quoniam uerissime dicta esse iam ut puto sentis, uos corrigite, uos mutate. mutate, inquam, et corrigite Donatianorum uel quodlibet aliud uocandi sitis tamen haereticorum sacrilegum errorem. nam et haeretici estis, uel quod in schismate inueterato remansistis uel ei tua definitione, quod de ecclesia, quae corpus est Christi, uel de iteratione christiani baptismi diuersum sequimini, et sacrilegus error est non solum a christiana unitate separatio, uerum etiam sacramentorum, quae secundum tuam confessionem una eademque sunt, uiolatio atque rescissio. [*]( 1 epist. Cresc. 14 Petil. I 1, 1 ) [*]( 2 dinersam JVml sequentium (n supra litteram erasam m2) X apareatis Xml 5 baptismum v iteratns R 9 svbscriberet Wm2Xm2YBZv 10 bac Xm1 atque a me v 11 inprudentia W 12 aut] an Wml 15 sacrilegiam Yml quatuor Zv 18 donatinorom B nero] uera Xtnl 19 nt om. R 22 in om. WmlXmlYml chismate Wml remansisti WmlXml 24 chriatiani] christi W 25 error estj errorem Xml a s. l. Y 27 resciMio (s ante c et io in ras.) Y recisio Z )

369
quod si corrigitis et mutatis, quomodo tales uos suscipimus quales eratis? unde inaniter tam multa locutus es et, cum sis ingenio tam acuto, consuetudine audiendae uanitatis obtunderis, ut uideatur tibi, quod, cum ad nos a uobis transeunt, tales eos quales erant suscipimus, quia in eis traditionem christianorum, quam nec alienati alienauerant nec peruersi peruerterant. adprobamus; quae sacramenta etiam tu, quamuis non talis quales nos sumus, non potuisti tamen nisi talia. nec sic talia quasi alia similia, sed omnino eadem confiteri.

Obsecro te, dic mihi, quomodo talis est qualis fuit, qui ueneratur ecclesiam quam blasphemabat, qui tenet unitatem quam non tenebat, qui habet caritatem quam non habebat, qui accipit pacem quam respuebat, qui adprobat sacramentum quod exsufflabat? an uero ita sunt omnia falsis aera praeposterata, ut non dicantur mutati, in quibus ea quae diuersa fuerant ueritate corriguntur, et mutati dicantur, in quibus ea quae [similia] una eademque fuerant uanitate iterantur? noli ergo ulterius in hac re non tantum carnaliter, uerum etiam pueriliter sapere, ut tales quales erant uestros a nobis suscipi existimes, qui conuersione uoluntatis ab errore ad ueritatem, a diuisione ad unitatem, a dissensione ad pacem, ab inimicitiis ad caritatem, ab humana praesumptione ad diuinarum scripturarum auctoritatem non ante incipiunt esse nostri, quam esse destiterint uestri. haec conuersio uoluntatis repente mutauit non solum in teloneo peccatorem, uerum etiam in cruce latronem; nisi putas, quod Christus in paradiso secum esse uoluisset cruentum sceleratumque hominem, si non cordis illa [*](2 cf. epiat. Cresc. 25 cf. Matth. 9, 9 ) [*]( 6 alienaaerunt Wml 9 sic] si Rm2 11 blasfemabat W tener Xml 13 respuebam R 16 corrigantar Yml 17 similia tkkui. cf. lin. 9. p. 379, 10. III 7 init. IIII 14, 16: sacramenta quae non alia uel similia, sed tu omnino eadem confiteris. fort. ergo fuit quae (non alia uel) similia, (sed) una uanitate I unitate Wm2Ym2 20 qui] quo Yml 21 ad dissensione Wml ad dissentionem R dissensionem Xml 25 telquio WmlYmlv 26 in om. Wml csse. W 27 cruentiam Wml cruentera Xml ) [*]( LII. Antrust c. Don. II) [*](24 )

370
conuersio continuo faceret innocentem, ut eo die, ex eo loco, ex eo ligno transiret ad inmortale fidei praemium, in quo exceperat mortis pro iniquitate supplicium. siue enim ad malum siue ad bonum paruo momento animus commutatur, sed non ideo paruum est quod meretur. in ipsis corporalibus et temporalibus bonis et beneficiis diu nutritam quamlibet aetatem unus ictus interimit, et triginta octo annorum aegritudinem mox ut dominus dignatus est iubere sanauit. crede certis rebus, non uerbis inanibus. mutati ad nos uestri transeunt — absit ut ipsi sint qui fuerunt —; quod utinam et tu facias et quam uerum sit in te tibi credas!

Magnum aliquid tibi dicere uisus es nominando Candidum Uillaregiensem et Donatum Macomadiensem, qui ex uestris episcopis etiam apud nos episcopi fuerunt et probata uita ad honorabilius senilis aetatis meritum peruenerunt; quasi sacramenta et inuocatio nominis dei, quae fit apud uos, ipsa inimica sit nobis, cum et in eis, qui extra ecclesiam sunt, non sit omnino nisi ecclesiae. in qua quaestione si meis uerbis laborarem, tuis adiuuarer. nam si extra ecclesiam nihil ecclesiasticum posse esse sentires, non ipse dixisses nobis et uobis unam esse religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. quibus uerbis tuis non in totum consentio. christiana quippe ecclesia caretis, christianam caritatem non habetis. christiana sane in uobis sacramenta cognosco et in his illud quoque diuersum inprobo ac respuo, quod, cum eadem etiam in schismate habeatis, eadem in catholicis exsufflatis. prorsus agnoscit in uobis ecclesia cuncta quae sua sunt, [*]( 2 cf. Luc. 23, 40-43 7 cf. lob: 5, 5—9 12 cf. epist. Cresc. 20 cf. pag. 363, 11 ) [*]( 2 inmortalem R praemant R 3 suplicium R a bonum Wml 4 non om. R 5 temporibus W ml bonis scripai poenis codd, v 6 beneficius R qualibet R 7 et octo v 8 sanabit WmlXmlYmJ 10 fuerint Yml 12 est R 13 candidam Wml uillaregiens est Yml uillam regienseni RZ macoinadiaensem R 14 brobata Xml 17 sit] sunt R 18 omnino] nomino Wml 20 posset WmlR 2o in hia]\' nichil R hac WmlXml 26 chismate Wml 27 prorisus R )

371
nec ideo non sunt eius, quia et apud uos inueniuntur. apud uos quippe aliena sunt, sed cum uos correctos recipit cuius aunt, fiunt etiam salubriter uestra, quae perniciose habebatis aliena. discordia uos possidet sub titulo pacis; ergo discordia pellatur, pax introducatur. quid causae est ut titulus deponatur? episcopus est, inquis, episcopum recipis*, presbyter, presbyterum. posses mihi et hoc dicere: homo est, hominem recipis\'; tam quippe in illo sacramenta christiana quam membra humana cognosco nec curo, per quem fuerint seminata, sed a quo creata. quibus si male uti uoluerit, eo ipso malus fit, quod creatorem de bonis eius offendit; si autem bene uti coeperit, se corriget, non illa mutabit.

Et de episcopis quidem uel clericis recipiendis alia quaestio est. quamuis enim, cum apud uos ordinantur, non super eos inuocetur nomen Donati, sed dei, tamen ita suscipiuntur, ut uidetur paci et utilitati ecclesiae conuenire. neque enim episcopi propter nos sumus, sed propter eos, quibus uerbum et sacramentum dominicum ministramus, ac per hoc, ut eorum sine scandalo gubernandorum sese necessitas tulerit, ita uel esse uel non esse debemus quod non propter nos, sed propter alios sumus. denique nonnulli sancta humilitate praediti uiri propter quaedam in se offendicula, quibus pie religioseque mouebantur, episcopatus officium non solum sine culpa, uerum etiam cum laude posuerunt. numquid sic etiam christianum nomen et fidem laudabiliter ac non potius damnabiliter ponerent? sicut in accipiendis his rebus possunt esse iustae causae, cur excuset quisque fieri episcopus, nec tamen [*](4 ditcordia cet.] cf. Caes. 4 extr. 6 epist. Cresc. 17 cf. Em. 7 ) [*]( 1 inueniantur WmlXml 3 finiunt W habeatis R 5 causa WmlXmlYmlR 6 es Wm2R recipio (8 B. o) Y, item lin. 8 7 preabiterium Ym1 es Wm2R 9 nec] ne Yml curro WmlXml 11 fit] sit R 15 donatis WmlXml 16 pati Yml 18 ac] hac Xml 19 aecesitas Wia1 22 quaedaro] quae W 26 in om. W accipiendoa Yml 27 quur WmlXml eicuset] add. et W episcopis Yml nec] non Wm3 ) [*]( 24* )

372
similiter potest ulla causa esse iusta, cur quisquis excuset fieri chriatianus. quid ita, nisi quia sine episcopatu uel clericatu salui esse possumus, sine Christiana uero religione non possumus?

Proinde uestri episcopi seu quilibet clerici, quantum ad ipsa ecclesiastica officia pertinet, sic in catholicam suscepti sunt unitatem, quemadmodum expedire uidebatur his, quorum saluti per eorum consulebatur officium uel exercendum uel omittendum. uerumtamen etiam de ipsis, qui et apud nos eosdem administrauerunt honores, numquid, sicut dicere potuisti: episcopus est, episcopum recipis, ita poteris dicere: \'haereticus est, haereticum recipis\' aut: \'schismaticus est, schismaticum recipis\' aut: \'Donatianus est, Donatianum recipis\'? his enim nominibus non gradus honoris a plebeia dignitate, sed crimen erroris a catholica ueritate distinguitur. proinde illa tamquam ecclesiastica munera etiam in alienis inuenta, qui uos relinquendo et ad nos transeundo nostri fiunt, pro utilitate populorum, quibus hac dispensatione seruimus, uel suscipiuntur uel non suscipiuntur. illa uero uitiosa et proprie uestra sanantur corriguntur mutantur, dum tamen ea sacramenta, sine quibus homo non potest fieri christianus, etiam in haereticis sic tractentur, ut, cum ad ecclesiam ueniunt. quod defuerit addatur, quod agnitum fuerit adprobetur, ne, dum nimis offendimur eis malis, quae contra ecclesiam pepererunt, persequamur etiam bona, quae de ecclesia discedendo traxerunt. nam etiam ramus fractus si rursus, sicut ait apostolus, inserendus sit, radix ei redditur, non forma mutatur. [*]( 5 XII 14] cf. Parm. II 18, 27-28 11 epist. Cresc. 26 cf. Rom. 11, 23. ) [*]( 1 quur WmlXml quia XYRZv quisque Wm3 8 ante non d.el. christiana Z 7 suscepti sunt] susceptis R 8 iia Ym3v 9 homittendum Wml 11 episcopis Yml es pro est passim R recipitis Y 17 uos traseundo Xml nostros eundo Xm2Z 19 uel non suscipiontur om. YR 23 addatur ecclesiastica modestia quod Z (nota marginalis in X: eccleaiastica modestia) approbetur WmlYmHZ aprobetur Wm3YmJR 26 fructus WmlYml fruticis Wm3 )

373

At enim quia nostros, inquis, haereticos et sacrilegos uocas, quod nefarium et inexpiabile crimen est, numquid talibus sine aliqua expiatione ignosci debet aut potest? cur ergo, inquis, non emaculas uenientem, cur non primo abluis et emundas et sic tibi communicat? quid, quod ex his tuis uerbis multo conuenientius alius dixerit talibus iam ignosci nec debere nec posse teque tibi ipsi contraria locutum esse monstrauerit, ut ideo diceres cum aliqua expiatione talibus ignoscendum. quia id quod obicitur inexpiabile est? quomodo ergo expiatur quod inexpiabile est? quomodo sperem te auditurum esse quod dico, qui tam in proximo non audis ipse quod dicis, cum tibi continuo contradicis censendo expiandum quod inexpiabile dixeris? nos autem ita uestrum dicimus haereticum et sacrilegum errorem, ut tamen inexpiabilem non dicamus; alioquin frustra uobiscum, ut eo relicto correcti ad ecclesiam catholicam transeatis, quibus modis possumus agendum esse censuimus. nec nostro, sicut scribis, uerbo te uti arbitreris, quasi hoc malum sine uenia et sine medico esse dicamus; quod omnino non dicimus, quia et ueniam merentur, quos huius mali paenituerit, et omnipotens est medicus, qui per prophetem dicit: si conuersus fueris et ingemueris, tunc saluus eris. quapropter si in aliquem forte incidisti uel minus in his rebus instructum uel minus quid loqueretur intuentem, quamuis esse communionis catholicae uideretur qui hoc tibi diceret, ipse potius huius inconsiderati uerbi ueniam mereatur, sicut tu, qui cum sis tam liberaliter eruditus et in arte uerborum non mediocriter doctus, minus tamen quid loquaris adtendens expiandum censes quod inexpiabile dixeris et, quod est monstruosius, ideo expiandum, quia inexpiabile. non est autem catholicum eos hortari, ut errore correcto salui [*]( 1 epist. Cresc. 17 cf. epist. Cresc. 21 Ezech. 18? ) [*]( 1 at ex ait X 5 his] eia XZ uerbis tuis Ev 6 iam scripsi tamen W tam XYRZv 9 inelpiabile] add. crimen XZv 14 inexpiabile WmlXYSZ 15 ad] ad ex Yml 20 quos] quod Yml est om. WXBZ qui del. Wm3 22 erit WmJXmlYml 80 ortari X )

374
fiant, quos.inexpiabiliter atque insanabiliter adsereremus errare. sed ideo uobis non uidentur mundari, cum ad nos a uobis transeunt, quia non denuo baptizantur, quasi solo baptismo, quem repeti non oportet, cum idem atque unus est. homines ab errore mundentur. mundantur et uerbo ueritatis ab illo qui ait: iam uos mundi estis propter uerbum quod locutus sum uobis. mundantur et sacrificio contriti cordis ab illo de quo dictum est: sacrificium deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum deus non spernit. mundantur et elemosynis ab illo qui ait: date elemosynas, et ecce omnia munda sunt uobis. mundantur ipsa quae supereminet omnibus caritate ab illo, qui per apostolum Petrum dixit: caritas cooperit multitudinem peccatorum. quae una si adsit, illa omnia recte fiunt; si autem desit, illa omnia frustra fiunt. haec uero unde sit audi dicentem apostolum: caritas, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. unde merito creduntur hi, qui extra ecclesiam baptismum ecclesiae perceperunt, non habere spiritum sanctum, nisi cum ipsi ecclesiae in uinculo pacis per conexionem caritatis adhaerescunt.

Iam enim locus est ut ostendam, quod in primo libro distuleramus, quid in ecclesia, quae sanctum corpus est . Christi, proprie possit accipi, quod praeter illam non potest accipi. de his enim, qui schismata faciebant, idem apostolus dicit: animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei; primam ad Corinthios epistulam lege et [*](6 loh. 15, 3 8 Ps. 50, 19 10 Luc. 11, 41 12 cf. Eph. 3, 19 18 I Petro 4, 8 16 Bom. 5, 5 22 cf. pag. 358, 24 26 I Cor. 2, 14 ) [*](1 adseremus 22 4 repet Xml hominis Yml 5 errorem WmlYml 6 quod] quem Xml, cf. Soensch, It.2 p. 266 9 contri.tum Y 10 spernet (ὲξουδενώσει) Engelbrecht elimosinis WYml eleinosinis XYmSBZ 11 elimosinas WYml elemosinas YmSRZ eleemosynam v 12 et ipsa Wm3 14 omnia illa v 16 inquid R 18 hi om. v 20 in om. v connexiouem WmlYmlv 23 distuleram XZt at cf. De bapt. 1 19, 29r ne uidear dicere, proferamus 26 ca quae XZfJ )

375
inuenies. baptismus igitur sacramentum est nouae uitae ac salutis aeternae, quem multi habent non ad uitam aeternam, sed ad poenam aeternam, non bene utentes tanto bono: caritatem uero sanctam. quae est uinculum perfectionis, nemo potest habere non bonus. nemo qui habet potest esse uel schismaticus uel haereticus. cum ergo quisque ad ecclesiae ueniens unitatem, cum eius membris ueraciter copulatur, accipiat spiritum sanctum. per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, eademque caritas cooperiat multitudinem peccatorum, ut et baptismum. quem primum habebat ad iudicium, habere iam mereatur ad praemium, quomodo eum mundari negas. nisi quia omnino quae sit mundatio spiritalis ignoras? non igitur, sicut conuiciaris, tamquam in asylum Romuli uestros nocentes recipimus. quos ciuitas dei recipiendo efficit innocentes, cum ad eam ueraci corde transierint, de qua eius conditor dicit: non potest ciuitas abscondi super montem constituta. non enim eam condidit, qui fratrem superbe occidit iratus, sed qui fratres humiliter redemit occisus. hanc spiritu sancto mundante laetificat. de quo clamabat dicens: si quis sitit, ueniat et bibat, non aquam uisibilem commendans, quae datur in baptismatis sacramento, quam et boni et mali habere possunt. quamuis sine illa boni salui fieri non possint. quae quamuis ecclesiae sit, tamen etiam foras profluit, cum et apud illos inuenitur, qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, sicut aqua in aliquo ex illis memorabilibus quattuor fluminibus negari non potest quod sit aqua paradisi, [*](8 cf. Rom. 5, 5 9 cf. I Petro 4, 8 11 cf. epist. Cresi-. 18 ef. epist. Cresc. 16 Matth. 5, 14 19 Ioh. 7, 37 24 cf. I Ioh. 2, lii 25 cf. Gen. 2, 10—14) [*]( 1 baptismum R hac Yml 2 quem ex que Wml 4 que f,r qui Wml unculum W 5 uel om. Z cismaticus Wml 7 cum del. Wm3 9 cooperit Z et om. Rv 10 iam om. Z 18 conuinciaris Wml conuitiaris YR 14 dei om. Z 15 eainj eadem Yml eandem Ym2Rv 17 condedit Yml 19 sancto] auo XZ, cf. p. 376, 18 sqq. 24 erat Yml 25 meinorabibus Wml memorabilius Yrnl quatuor Zr)
376
quamuis non sit in solo paradiso, quia etiam extra inde manauit.