Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Rursus ut ex ea consensione me ad id quod non consentio detineres, posuisti scriptum esse: unus unus, una fid.es, unum baptisma, una incorrupta et uera catholica ecclesia. quae omnia concedo, etsi aliquanto aliter scripta sunt. sed quid ad rem, cum omnia sicut dixi ista concedam? uerum quod ex his conaris efficere non efficitur, uidelicet ut, qui non sunt in una ecclesia, non possint habere unum baptismum, quod omnino falsissimum est. et melius quia et ipse posuisti, unde te possim commemorare quod uolo. certe enim ista proposuisti in concessionibus meis, ex quibus . me adducas ad intentionem tuam, unum deum esse, unam fidem, unum baptismum, unam incorruptam et catholicam [*](4 I Cor. 1, 12-13 20 epist. Cresc. Eph. 4, 5 ) [*](dsf. x) [*]( 2 quod] quid WmlYml quo] quod WYrnlR quid Zv 3 bonus B chismata Wml 8 falfum W 10 quere B 15 ac] hac W 20 non del. W, om. YB 22 aliquando Yml 23 sint Z 27 possim commemorare possim R 30 baptisma Zv tholicam] pergit X )

353
ecclesiam. quae cum inter nos conueniant, putas ex his illud quod non conuenit posse monstrari, apud eos qui non sunt in hac una ecclesia hoc unum baptismum esse non posse. ego autem dico posse, si non mutatur, si hoc idem obseruatur, nec ideo fieri ut non sit unum baptisma, quia est et apud illos qui in una non sunt ecclesia. hoc autem probo ex his, quae in eadem sententia posuisti de uno deo et una fide. inuenimus \'enim eundem deum extra ecclesiam ab ignorantibus coli nec ideo fieri, ut non ipse sit deus, et fidem, qua creditur Christum esse filium dei uiui, inuenimus etiam eos, qui non pertinent ad membra ecclesiae, confiteri nec ideo fieri, ut non sit una fides. sic etiam cum inuenimus eundem baptismum ab eis qui sunt extra ecclesiam in baptizandis hominibus obseruari, non ideo non esse ipsum baptismum existimare debemus.

Fortasse ad hoc dicas fieri non posse, ut etiam extra ecclesiam idem ipse unus deus colatur aut eadem fides, qua confitemur Christum filium dei, unde Petrus beatus est appellatus, etiam in eis qui non sunt in ecclesia repperiatur. hoc ergo restat ut probem. habes in hoc ipso beati Pauli sermone, quem supra ex Actibus apostolorum commemoraui, cum de deo loqueretur, quia inscriptum in ara inuenerat \'ignoto deo\': quem uos, inquit, ignorantes colitis, hunc ego adnuntio uobis. numquid dixit: (quia extra ecclesiam colitis, non est deus ipse quem colitis\'? sed ait: quem uos ignorantes colitis, hunc ego adnuntio uobis, quid eis praestare cupiens, nisi ut eundem deum, quem praeter ecclesiam ignoranter atque inutiliter colebant, in ecclesia [*]( 17 cf. Matth. 16, 16-17 20 cf. 12, 15 21. 24 Act. 17, 23 ) [*]( 3 baptisma XYBZv 6 quia R in] a Y ml 7 eandem R 9 credituri WR 10 in christum XmlYR etiani] enim eras. R 11 pertinet Wtnl 12 habeis W 13 extra ecclesiam om. WXYmlli qui non sunt Wm2 qui non sunt in ecclesia Xm2Z baptizatis (zat in ras.) W 14 eMe ut etiam ipsum Yml exhistiraare Wml deberemus B 15 adbuc Xm2Z 17 appellatus est Zml 18 reperiatur YmSv 22 ego] ergo W 23 numquid-25 adnuntio nobis om. XZ 25 ergo W 26 nisi om. XZ ) [*]( LII. Anaast. e. Don. II. ) [*]( 23 )

354
sapienter et salubriter colerent? ita uobis et nos dicimus: \'quem baptismum uos ignorantes obseruatis, eius pacem uobis nos (adnuntiamus, non ut, cum ad nos ueneritis, alterum accipiatis, sed ut eum, qui iam apud uos erat, utiliter habeatis.\' de fide etiam Iacobus apostolus cum loqueretur aduersus eos, qui sibi quod crediderant sufficere arbitrabantur et bene operari nolebant, tu credis, inquit, quoniam unus est deus? bene facis; et daemones credunt et contremescunt. nempe in unitate ecclesiae daemones non sunt, nec ideo tamen possumus dicere aliud esse quod credunt, cum et domino Iesu Christo dixerint: quid nobis et tibi est, fili dei? unde et Paulus apostolus: si habeam, inquit, omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem (autem) non habeam, nihil sum. non autem existimo ita quemquam desipere, ut credat ad ecclesiae pertinere unitatem eum qui non habet caritatem. sicut ergo deus unus colitur ignoranter etiam extra ecclesiam nec ideo non est ipse, et fides una habetur sine caritate etiam extra ecclesiam nec ideo non est ipsa, ita et unus baptismus habetur ignoranter et sine caritate etiam extra ecclesiam nec ideo non est ipse. unus enim deus, una fides, unum baptisma, una incorrupta catholica ecclesia, non in qua sola unus deus colitur, sed in qua sola unus deus pie colitur, nec in qua sola una fides retinetur, sed in qua sola una fides cum caritate retinetur, nec in qua sola unus baptismus habetur, sed in qua sola unus baptismus salubriter habetur.

Proinde unum deum, unam fidem, unum baptismum, unam incorruptam et catholicam ecclesiam nobis [*]( 7 Iac. 2, 19 11 Marc. 1, 24 12 I Cor. 18, 2 ) [*]( 2 uos om. W 5 iacob. X loquetur B 6 quid Tml suficere W arbritrabantur X 7 quoniam om. B deas eat v 8 contremiscnnt Ym2Zv contreenescunt B 10 quod] quam B 13 aatem om. codd. 14 quem quam ita v quenquam XZ 18 ideo] ide B 20 nec] et WYmlR 21 ecclesia catholica Zml 27 unum iidem YmJ baptisma v )

355
consentientibus tu proposuisti, sed non solum ex his id quod uolebas non effecisti, uerum etiam ut ex his quod uolebamus te admoneremus nos multum adiuuisti. uide ergo nos quam probabilem rationem sequamur, qui ea, quae schismatici uel haeretici corruperunt, cum ad nos inde ueniunt, corrigimus, quae uero sicut acceperunt tenuerunt, agnoscimus et probamus, ne commoti humanis uitiis ultra iustitiam faciamus ullam diuinis rebus iniuriam, cum et apostolum uideamus etiam in ara gentilium, a quibus idola colebantur, dei nomen inuentum confirmasse potius quam negasse. neque enim propterea mutandus uel inprobandus est regius character in homine, si erroris sui ueniam et militandi ordinem a rege inpetrauerit, quia eundem characterem, quo sibi satellites congregaret, desertor infixit, aut propterea signa mutanda sunt ouibus, cum dominico gregi sociantur, quia eis dominicum signum fugitiuus seruus inpressit.

Quodsi haec tamquam decipientia formidatis, quia non sunt ecclesiastica exempla, quamquam et de ouibus et de militibus datas esse in scripturis similitudines noueritis, propheticarum scripturarum quae dicuntur ueteris testamenti uolo aliquid dicere, quoniam in noui testamenti libris nec a nobis nec a uobis rei huius inuenitur exemplum. circumcisionem certe praeputii in figura futuri baptismi Christi ab antiquis obseruatam esse negare, ut arbitror, non audetis. numquid apud Samaritanos circumcisus, si fieri tunc uellet Iudaeus, posset iterum circumcidi? nonne illius hominis error corrigeretur, signaculum autem fidei agnitum probaretur? et nunc sunt quidam haeretici qui se Nazarenos uocant, a nonnullis autem Symmachiani appellantur [*]( 2 efficisti WYml 3 admonemus WTmlR ammonemus Xtnl ammoneremas Xm2 multam Wml 4 qui] quia Xml scismatici WXRZ (passim) 6 quae] qui ex qua W quem R sicut nos Xm2Z 7 nec WmlXmlYR 8 uidemas Ym1 11 caracter Ym2Z 13 caracterem Ym2Z 14 desertos WXmlYmlR 17 decipientiam WmlYm1 decipienti jiani B 18 et exempla WXmlYml quanquam Y 22 huius rei Z 25 iudeis R 26 autem om. WYml 28 simmachiani R ) [*]( 23* )

356
et circumcisionem habent Iudaeorum et baptismum christianorum; ac per hoc quemadmodum, si quis eorum ad Iudaeos uenerit, non potest iterum circumcidi, sic cum ad nos uenerit non debet iterum baptizari. ad hoc dicturi estis: \'aliud est circumcisio Iudaeorum, aliud baptismus christianorum. sed cum illa umbra fuerit huius ueritatis. cur illa circumcisio et apud haereticos Iudaeorum esse potuit, iste autem baptismus apud haereticos christianorum non potest esse?

Proferte certe aliquem de scripturis canonicis ab haereticis uenientem denuo baptizatum. nam quod iusserunt apostoli quosdam post Iohannis baptismum in Christo baptizari, longe alia causa est. neque enim lohannes haereticus fuit, amicus ille sponsi quo nemo surrexit maior in natis mulierum. longe ergo alia causa est. alioquin si Paulus post Iohannem baptizauit, cum ambo in unitate Christi fuerint, quanto magis debent episcopi uestri, quia se in unitate Christi esse dicunt, baptizare post collegas suos, in quibus collegis mores aliquos recte reprehendunt, cum hoc fecerit Paulus, qui nihil potuit in Iohanne reprehendere! ergo illa alia causa est, alia ratio, de qua nunc disserere longum est et in aliis nostris opusculis hinc multa iam diximus. ab haereticis ergo uenientem probate in scripturis canonicis denuo baptizatum. nam et nos proferimus Petro dictum: qui lotus est semel non opus habet iterum lauari. sed etiam uos dicitis: \'Petrus non fuerat apud haereticos baptizatus.\' proinde quia nec uos potestis proferre de scripturis, quarum nobis est communis auctoritas, ab haereticis uenientem denuo baptizatum nec nos ita susceptum, quantum ad hanc rem adtinet, par nobis causa est. [*]( 12 cf. Ioh. 3, 29. Matth. 11, 11 23 Ioh. 13, 10 ) [*]( 2 iudaeie Yml 4 baptiziri Xml ad hoc scripsi adhuc codd. v, cf. p. 363, 15 6 fuerint TR circumsio 22 9 post canonieis add. v: quarum nobis est commuuis auctoritas, ef. Uti. 26 13 snrrexerit Wmt 16 qui v 18 reprehendent Xml nihi R 19 ego R alia causa illa Zm1 20 opusculis nostris v 28 qui] quo Yml locutus WmlXml 24 labari Wml 26 communis est v )

357

Verum nos multa ostendimus etiam ad legem dei pertinentia esse apud eos qui non sunt in ecclesia, quae nemo uestrum audet negare; sed cur tale aliquid nolitis et baptismum, omnino non uideo nec uos posse demonstrare confido. sequimur sane nos in hac re etiam canonicarum auctoritatem certissimam scripturarum. neque enim parui momenti habendum est, quod, cum inter episcopos anterioris aetatis, quam esse inciperet pars Donati, ista quaestio fluctuaret et uarias haberet inter se collegarum salua unitate sententias, hoc per uniuersam catholicam, quae toto orbe diffunditur, obseruari placuit quod tenemus. nam et uos profertis concilium Cypriani, quod aut non est factum aut a ceteris unitatis membris, a quibus ille non diuisus est, merito superatum. neque enim propterea sumus Cypriano episcopo meliores, si tamen censuit haereticos denuo baptizari, quia nos hoc recte non facimus, sicut nec Petro apostolo meliores sumus, quia non cogimus gentes iudaizare, quod ille fecisse Paulo apostolo adtestante et corrigente monstratur, cum similiter inter apostolos\' de circumcisione quaestio, sicut postea de baptismo inter episcopos, non parua difficultate nutaret.

Proinde quamuis huius rei certum de scripturis canonicis non proferatur exemplum, earundem tamen scripturarum etiam in hac re nobis tenetur ueritas, cum hoc facimus quod uniuersae iam placuit ecclesiae, quam ipsarum scripturarum commendat auctoritas, ut, quoniam sancta scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit huius obscuritate quaestionis, eandem ecclesiam de illa consulat, quam sine ulla ambiguitate sancta scriptura demonstrat. si autem dubitas, [*]( 11 cf. II 31, 39 17 cf. Gal. 2, 14 ) [*]( 3 nolitis] add. esse v 7 anteriores WmlXmlYmlR 8 antequam )m2 9 colligarura W 10 boc eras. W 12 fatum Wml a om. Wml 14 episcopo Cypriano v 15 censunt W 19 circamcisionem Wml 20 notaret YmlR 21 certe YRv 22 scribturaram Wml, item infra scribt. 23 a nobis Wm3Xm2Ym2Zv 26 quiquis W 27 consola ex consula W )

358
quod ecclesiam, quae per omnes gentes numerositate copiosissima dilatatur, haec sancta scriptura commendat — neque enim si non dubitares, adhuc esses in parte Donati —, multis te et manifestissimis testimoniis ex eadem auctoritate prolatis onerabo, ut ex tuis concessionibus, si nimium peruicax esse nolueris, ad hoc etiam perducaris, cum prius ostendero etiam -epistulae meae, cui respondere a contrario uoluisti, nihil te quod ad ueritatem pertineat respondere potuisse.

Hoc interim satis sit, quod propter nimiam obstinationem hominum multa dicenda arbitratus sum aduersus eos, qui cum habeant principalem causam malam, ab ea discutienda praescriptione uolunt auertere iudices. cum dicunt nullo modo sibi loquendum esse nobiscum. probaui enim et de scripturis sanctis et quam potui ratione perspicua nec eloquentiam quantamlibet nec dialecticam qualemlibet metuendam esse adsertoribus ueritatis, quominus adsertores falsitatis disputando cum eis et eos refellendo conuincant. ubi etiam demonstraui et illud, quo te praeter epistulam meam dixisti esse permotum, quam non sit consequens, ut, si concedimus esse baptismum in parte Donati, simul etiam concedamus in eadem societate quemquam baptizari oportere, quia, sicut bonam legem potuit habere reprobus populus Iudaeorum, sic bonum sacramentum potest habere reproba societas haereticorum. quid autem proprie detur in ecclesia, quod praeter illam omnino non datur, suo loco sine difficultate monstrabitur. neque enim recte ageremus cum haereticis, quos habere baptismum confitemur, ut omni modo ad ecclesiam catholicam ueniant, nisi ueniendo acciperent aliquid, quod nec alibi possint , accipere et quod nisi acceperint frustra et perniciose habeant. [*]( 18 cf. epist. Cresc. 25 II 18, 16 ) [*]( 3 partem WXmlYmlM 4 te et scripsi te WXZv et YR 5 honerabo Yml si] nisi Z 6 uolueris Z 7 meae] me B aj e WmS 11 mala Xml 14 quam] qua WXmiYHv 15 quantumlibet WXmlH 18 dixi YRv 19 praemotum X si] sic WmlXYmlM sicut Z 25 illa WmlYmlR omniroo Ym1 26 haberet Wml 28 acciperint R 29 acceperint] acciperint WmlR )

359
quaecumque alia quamuis bona et ad legem dei pertinentia ubilibet accipere potuerunt hoc enim quidquid est, quod secundum scripturas certissimamque rationem inueniri potuerit non nisi in sancta ecclesia uel dari uel accipi posse, hoc pertinebit ad fontem signatum, puteum aquae uiuae, paradisum cum fructu pomorum, cuius ut potuisti mentionem fecisti, sed quid illud sit non te intellexisse ostendisti, quandoquidem hoc de uisibili baptismo dictum esse arbitraris. quod licet sanctum sit neque ullo modo praetermittendum, quoniam sacratissima significatione praepollet, quam multi eum tamen accipiant non solum boni, qui secundum propositum uocati sunt conformes imaginis filii dei, sed etiam hi qui regnum dei non possidebunt, in quibus, sicut dicit apostolus, et ebriosi et auari numerantur, puto quod, si pertinacia deposita cogitaueris, uerum me dicere tibi ipse facile respondebis, ut non quaeras fontem signatum et puteum aquae uiuae nisi quo hi, qui displicent deo, diuinitus non permittuntur accedere.,