Contra Cresconium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Hanc enim artem, quam dialecticam uocant, quae nihil aliud docet quam consequentia. demonstrare seu uera ueris seu falsa falsis, numquam doctrina christiana formidat, sicut eam in Stoicis non formidauit apostolus, quos secum uolentes conferre non respuit. et ipsa enim fatetur et uerum est neminem a disputante ad conclusionem falsam consequenter [*]( 17 cf. Ual. Max. VIII 7, 5 ) [*](def. X) [*]( 1 inuictum l-Vml magnus YmlR 2 disputor Wml 4 captator sit (ator in ras., sit s. I.) W 6 difini jB 7 parte] parti WmlYmlli 8 dialecticum R 9 predicant R 13 dici potest nihil YRv 14 dialecti Z 16 chrissippus W chrisippus YR 17 habebant YmlRml sentententiam Wml 18 helleuoro Wml clleboro Zv curandum Z esset Wml 22 stoicus TFjB repulit Wv 27 ipse W 28 a disputando WYR disputando v )
Parum egerim, nisi hoc quod dico in hac eadem quae inter nos uertitur nostra sermocinatione monstrauero. ecce in ea ipsa quaestione de baptismo tu proposuisti, a me requirens ubi te baptizari conueniat, utrum apud nos an in parte Donati. et quia intentio tua est in parte Donati hominem potius baptizari oportere, hanc intentionem hinc probare . conatus es, quod etiam nos esse illic baptismum non negamus. uides certe id te agere uoluisse, ut ex eo quod concedimus ad id quod non concedebamus attrahamur. id est ut, quia concedimus esse illic baptismum, etiam illic esse hominem baptizandum concedere conpellamur.
Considera diligenter, si est hoc consequens, et tibi ipse responde. puto enim iam hoc ante oculos constituto cernis pro ingenii tui uiuacitate, quam non consequentia pro consequentibus colligas. nam re uera dicimus baptismum et illic esse, sed non dicimus et prodesse, immo uero dicimus et obesse. cum autem quaeritur, ubi quisque debeat baptizari. credo propter illud quaeri quod dominus ait: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. quia ergo propter hanc utilitatem accipiendus est baptismus, cum quaeritur ubi accipiendus sit, non quaeritur ubi sit, sed ubi ad regnum caelorum adipiscendum [*]( 10 cf. epist. Cresc. 25 Ioh. 3, 5 ) [*]( 2 loquente WYRv, cf. index s. c. consequor, sequor 4 procedunt ) [*](del. X) [*]( Yml 6 atllmollitus Z es YmlR 7 contetiosissime Jfr 11 in om. WmlYtnlR 12 utrumque partem WYmlR 15 id ex ad W\' Hi cedebamus W ut trahamur WR trahamur Z 19 consideratv YmlR )
Iam ex hoc etiam tibi ipsi occurrere multa non dubito. quae quamuis bona sint et ad utile aliquid instituta. non omnibus tamen habentibus sint utilia, sed tantummodo bene utentibus. nam cum eadem luce et sani oculi perfunduntur et saucii, istis adiumentum est, illis tormentum; idem cibus alias ualitudines alit alias laedit. idem medicamentum hos curat illos debilitat, eadem arma alios muniunt alios inpediunt, eadem uestis aliis tegimento est aliis inplicamento. sic et baptismus aliis ualet ad regnum aliis ad iudicium.
Hic uideo quid te possit mouere. fortasse enim dicis, quod in his omnibus nihil sacramenti commemorauerim: baptismus autem sanctum sacramentum est, et ideo non esse consequens, ut, si de auro de luce de alimentis armamentis indumentis probari potuit, quod aliis habentibus apta sint aliis inconuenientia, quamuis sint bona et ad utile aliquid instituta, continuo etiam baptismus aliis prosit aliis obsit [*](def. X) [*](3 docerentur Wm3 5 quaeri. W 6 aurum esse Zml 7 aurmn quoque habere li aurum habere Yml 9 ita] it B et om. R 10 donatistis YR 11 debet WYR 14 ipse YmlR post ipse eras. con Y 18 et adiumentum IVml 19 aliis-alios Wm2 ualetudines v alitj alita Wml addit Wm3 21 tegumento Zv 22 ad iutium TFIIlI 24 lioninibus Wml sacramenta R 215 ainamentis Rml )
Fortasse dices neminem posse et in lege esse et lege male uti; hoc ipso enim, quod contra legem uiuit, non esse in lege monstratur. contra ego dico fieri posse, ut quisque et in lege sit et (ea) non legitime utatur. quod item uestris concessionibus probo. conceditis enim memoratum apostolum testimonium posuisse de psalmis aduersus eos, qui gloriabantur in lege et uiuebant contra legem: sicut scriptum est, inquit, quia non est iustus quisquam, non est intellegens, non est inquirens deum; omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicitas in uiis eorum. et uiam pacis [*]( 8 I Tim. 1, 8 18 Rom. 3, 10-18 ) [*]( 2 non om. v habentibus prosiut v 4 prosint Zv 5 ex] et lVml ) [*](def. X) [*]( concessionibus v, cf. p. 352, 19-28 et De bapt. VI 40, 78: concedo adque consentio 7 conditis R eumdem YIIIl 8 si—ex in archehjpo propter homoeoteleuton omissa addidi 9 confitetur Bml 10 usus quisque v 12 fortassis v dices et Z 15 pro et om. Z ea addidi non ex con W 16 consessionibus Mml 18 uidebant YmlBml 19 quia om. Z 22 sepulcrum v 25 amaritudincJ ama W )
Ecce quemadmodum obsunt diuina et sancta male utentibus; cur non hoc modo et baptismus? cur non ita in bono baptismo non sunt boni haeretici, quomodo in bona lege non sunt boni Iudaei? iam certe probaui concedentibus uobis, quandoquidem Paulo uos credere et testimonia quae de scripturis posui Paulum dixisse conceditis, iam ergo probaui concessionibus uestris quaedam etiam bona legitima obesse tamen non legitime habentibus et utentibus; cur non ita et baptismus quamuis bonus et legitimus non tamen omnibus habentibus prodest? tu quare tamquam certissimum et consequentissimum concludebas in parte Donati esse hominem baptizandum, quia nos etiam ibi esse concedimus baptismum, nec adtendebas posse nos dicere esse ibi quidem baptismum Christi iustum, sanctum et bonum, sed poenalem contrarium perniciosum inimicis corporis Christi, quod est ecclesia, quae secundum promissa diuina in omnibus gentibus dilatatur?
Numquid hic quod dicas inuenies nisi non in eis bonis ad dei legem pertinentibus deputandum esse baptismum, quae possunt homines et habere et boni non esse, sed ipsam quidem legem et scientiam et sacrificium corporis et sanguinis Christi talia bona esse, quae possint homines et habere et mali esse, baptismum uero tale bonum esse, quod quisquis habuerit necessario bonus sit? quod si dicere uolueritis, falsum dicetis, et ideo quid aliud falsum consequatur adtende. quod non ideo commemorabo, ut ex illo tuo falso ad alia falsa te adducam, sed ut hoc consequens cum falsum esse cognoueris, ut ab hoc te liberes, illud quod praecedit [*]( 1 I Cor. 11, 27 ) [*]( 2 pr. indigne] panem v 6 haeretici-boni om. W 13 quare om. v ) [*](def. X) [*]( 16 nec v et WTR et non Z 17 set W 20 quod] quid v m om. YR 22 qaae] qua R quam Z 29 te falsa Zm1 30 ut om. edd. uett. )