Contra Cresconium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Cum enim quisque suis responsionibus conuincitur, et si male respondit non habet quod inputet disputatori [*]( 18 Rom. 3, S ) [*]( 2 sientia W 5 in dextra Wm3 et in sinistra W a dextris et a i ) [*](rlef. X) [*]( sinistris Z 6 imfaimam 9 coherciti Z 13 lnueinris Wml muenis Zv prese lVml 14 consueuerunt v 16 distintione W 18 eueniant v 19 doctor Z 22 ipsa om. Z constructio Z siue ergo illo Wm3 24 querebantur Yml 25 ibi Wm2 26 uincitur WYRv, cf. p. 344, 4. 345, 16 27 respondet Ym.2 inputat WmlYlt disputori R )
Si illos dixeris fuisse dialecticos, quia dolose. quia calumniose, quia malitiose interrogando in uerbo capere cupiebant — tales enim etiam nos uultis uideri —, cur eis tamen dominus respondit? cur eos usque ad ueritatis confessionem reddita ratione perduxit? cur eis dixit: quid me temptatis. hypocritae? et non addidit \'dialectici\'? cur sibi nummum demonstrari flagitauit, ut sententiam suam ueracem [*]( 14. 16 Matth. 22, 21 27 Matth. 22, 18 ) [*](def. X) [*]( 1 respondet Ym2 4 conclausosque Wml conui.ciari W 7 putas t\' 9 cessari W 13 oBtendi. lV 14 inscribtionem Wml cessaris Tfr»n/ 16 acceptos Wml a cepto Wm2 17 Caesari] cesaris R 18 praetensis v 21 prudenti Ym2R iuterrogationc Ym2 22 habeo Wm1 27 r:ttioni\'iii lVml 2^ hipocritae fI\'¥ )
Quod ne facias, uideo quid fortasse dicturus sis, nec illos nec illum in ea sermocinatione aliquid egisse dialectice. si ergo nec illi, qui captiose atque insidiose sermocinantur, ut in uerbo decipiant eos cum quibus agunt, nec illi, qui tales eorum responsione conuincunt. dialectice agunt, dic nobis tandem quid sit dialectica, et quantum mali habeat, quantum noceat. quam fugienda sit doce, cuius nomen inuidiose subicis ignorantibus, crimen ostende quaerentibus. non uis fateri quod dialectice agat, qui homines auersos a uero perite recteque interrogans ex responsionibus eorum adducit ad uerum, ne dialectice cum Iudaeis etiam Christum egisse fatearis; item non uis illos agere dialectice, qui captiosis interrogationibus insidiantes respondentem decipere moliuntur, ne tibi ostendatur ita cum Christo egisse Iudaeos, quos tamen ille non declinauit tacendo, sed potius loquendo superauit, ac sic cogaris fateri non recte episcopos uestros, quos doctos atque sapientes putes. etiam cum dialecticis nolle habere [*](1 alocedete Wml 2 qui—quia WYm1R qui—qui Ym 20 3 ilileo- ) [*](dcf. X) [*](tione W dialectici Yinill 4 captiosns Wml 5 caplores W tale nobis v 0 uigilantis Wml 9 ne] nec Wm1Ym1R 15 dicipiant B 19 osten1 R 21 ex scripsi ac lVYRX, dtl. 11\'»»^, om. v; cf. p. 34::, 10. 343, 24 eel. sponsionibus WmYm1R 25 ne tibi I et ibi Wm1YR ut ibi Wm3 2G superauit loqtieiulo Z 27 quos rectos doctos Z 28 putas YIII\\\'ZV, cf. p. 326, 4)
Sed de Iudaeis fortasse inuenis quid dicas, quamuis callide atque uersute dolos interrogationum praetenderint, non eos fuisse dialecticos. de Stoicis certe nihil dici potest, qui non solum dialectici fuerunt, sed etiam ceteras philosophorum sectas in hac uel arte uel facultate uicerunt. Stoicus quippe, ut mecum recolis, fuit ille Chrysippus, de quo Academicus Carneades hanc habebat sententiam, ut, quando cum illo sibi esset disputandum, helleboro purgandum cor esse censeret, ceteros autem uel pransus facile superaret. si ergo nos libri Stoicorum dialectice disputare docuerunt, doctrinam Pauli contra nos proferant episcopi uestri. secum tamen nos conferre patiantur, sicut ipsos tunc Stoicos ille non reppulit.