Contra Cresconium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Stoici certe maxime dialectici fuerunt. cur apostolus Paulus, ne conferrent cum illo, non eos cautissime deuitauit, et uestros episcopos laudas. quod nobiscum uelut cum dialecticis nolint habere sermonem? aut si et Paulus dialecticus erat et ideo conferre secum Stoicos non timebat, quia non solum acute disputabat sicut et illi, sed etiam ueraciter quod non illi, iam caue cuiquam dialecticam pro crimine obieceris, qua usos apostolos confiteris. neque enim, cum hoc mihi obicis, imperitia te falli puto, sed fallere astutia. nomen quippe Graecum est dialectica, quae si usus admitteret fortasse Latine disputatoria uocaretur, sicut grammaticam Latine litteraturam linguae utriusque doctissimi appellauerunt. sicut enim a litteris denominata est grammatica, quoniam Graece grammata litterae dicuntur, sic a disputatione dialectica nomen accepit, quoniam disputatio Graece dialoge uel dialexis appellatur. sicut autem grammaticus a ueteribus Latine dictus est litterator, ita qui Graece dialecticus dicitur multo usitatius et tolerabilius Latine dicitur disputator. puto iam quod apostolum disputatorem non neges, etiamsi dialecticum neges. inprobare ergo in uocabulo Graeco, quod adprobare cogeris in [*]( 9 cf. epist. Cresc. ) [*]( 1 obtusa XmSYmSZv 2 solertia WmlYmlv 3 dissereat WmlXml descrat Yrnl disserat B disseritur Ym2v 5 es et] esset Wm1 6 uidero] ut uidero Wm2 10 nollint W 11 conferMB (conferrens XY conferens R) esse cum stoicos WXmlYmlR conferre cum stoicis Ym2v 13 caue ne Wm2Xm2Z pro] pre Wtnl prae Yml 14 obicere Ym2 ausos Yml 17 latine-grammaticam om. W litteraturam latine v 18 literaturam W 20 grammata] grammatica Wml 22 dictis Yml 23 litteratus YRv qui et dicitur om. v usitatius om. W 24 quod iam Zml 25 noneges Wml )
Quodsi hoc ab illo factitatum fateris, quia fateri eius litteris cogeris, non tamen has disputationes, sed sermones uel epistulas appellandas esse contendis, quid ego tecum sic diutius agam. ut qui haec ignorant quem uolunt nostrum adprobent, quem uolunt inprobent? de ipsis diuinis litteris, quibus necesse est cedas, hoc doceo, ipsa prorsus uerba, ipsa rerum uocabula profero. habes in hoc eodem testimonio, quod de Actibus apostolorum commemoraui, de ipso Paulo ita positum: disputabat igitur Iudaeis in synagoga et gentibus et colentibus in foro; habes alio loco, quamuis cum populo christiano ageret congregatis in ecclesia fratribus, ita scriptum: sedens uero quidam adulescens nomine Eutychus in fenestra, deductus somno graui, disputante Paulo; habes etiam in libro Psalmorum: suauis sit ei disputatio mea; habes et apud Esaiam prophetam: uenite, disputemus, dicit dominus, et multis aliis diuinarum scripturarum locis lege ubi inueneris hoc uerbum [*]( 19 Act. 17, 17 22 Act. 20, 9 24 Ps. 103, 34 26 Ksai. 1, 18 ) [*]( 8 asserentis WmSXZ adserentes YR(c) 9 conuincentt/s Ylir CHIIUill- centius Zml 10 fieri] feri Xml 18 apostoluni Wml 19 igiturj cHl,l. cum Ymg. sinagoga WYIi 21 pulo Wml agtre XmlYmlH 22 adulescens quidam XZ (Gr. r:, vEavta?) 23 euthicus lvrR euticu»; XZ deductos Yml ductus XZ (ϰαταϕερόμενος) 24 suauis sit—p..752 30 incorruptam et ca dcmnt in X, trilms folii* dejitrditis 2") disputa /.\' 27 locis-p. 342, 2 scripturarum um. W )
Qui enim disputat, uerum quid sit disputando discernit a falso. quod qui non possunt et tamen dialectici uideri uolunt, per insidiosas interrogationes captant incautorum adsensiones, ut ex eorum responsionibus concludant, unde illos uel in aperta falsitate deceptos rideant uel occultam falsitatem deceptis persuadeant, quam plerumque etiam ipsi existimant ueritatem. qui autem uerus disputator est, id est ueritatis a falsitate discretor, primo id apud se ipsum agit, ne non recte discernens ipse fallatur, quod nisi diuinitus adiutus peragere non potest, deinde cum id quod apud se egit ad alios docendos profert, intuetur primitus quid iam certi nouerint, ut ex his eos adducat ad ea quae non nouerant uel credere nolebant, ostendens ea consequentia his, quae iam scientia uel fide retinebant, ut per ea uera, de quibus se perspiciunt consentire, cogantur alia uera quae negauerant adprobare, et sic uerum quod falsum antea putabatur discernatur a falso, cum inuenitur consentaneum illi uero, quod iam antea tenebatur.
Hoc ille uerus disputator si late diffuseque faciat, eloquenter facit alioque tunc censetur augeturque uocabulo, ut dictor potius quam disputator uocetur, sicut illum locum apostolus copiose dilatat atque diffundit: in omnibus, inquit, commendantes nosmet ipsos ut dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in angustiis, in [*]( 3 Esai. 1, 18 26 II Cor. 6, 4-10 ) [*](def. X) [*]( 1 2 scripturam Y 4 sapienti. pietates Wml 6 disputat, uerum quid sit disputando acripsi disputauerat quid sit disputatio WYmlR disputauerit Ym2 disputat quid sit uerum disputando Z disputat uerum v 9 conclaudant lVml 10 redeant R 11 persuadent WmlYmlR ipsi om. Z 13 promo Yml 14 falatur Wml 18 hiis ex iis Y is R 24 ageturque WYR uocabolo R 26 cupiose W )