Contra Cresconium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Hanc enim artem, quam dialecticam uocant, quae nihil aliud docet quam consequentia. demonstrare seu uera ueris seu falsa falsis, numquam doctrina christiana formidat, sicut eam in Stoicis non formidauit apostolus, quos secum uolentes conferre non respuit. et ipsa enim fatetur et uerum est neminem a disputante ad conclusionem falsam consequenter [*]( 17 cf. Ual. Max. VIII 7, 5 ) [*](def. X) [*]( 1 inuictum l-Vml magnus YmlR 2 disputor Wml 4 captator sit (ator in ras., sit s. I.) W 6 difini jB 7 parte] parti WmlYmlli 8 dialecticum R 9 predicant R 13 dici potest nihil YRv 14 dialecti Z 16 chrissippus W chrisippus YR 17 habebant YmlRml sentententiam Wml 18 helleuoro Wml clleboro Zv curandum Z esset Wml 22 stoicus TFjB repulit Wv 27 ipse W 28 a disputando WYR disputando v )
Parum egerim, nisi hoc quod dico in hac eadem quae inter nos uertitur nostra sermocinatione monstrauero. ecce in ea ipsa quaestione de baptismo tu proposuisti, a me requirens ubi te baptizari conueniat, utrum apud nos an in parte Donati. et quia intentio tua est in parte Donati hominem potius baptizari oportere, hanc intentionem hinc probare . conatus es, quod etiam nos esse illic baptismum non negamus. uides certe id te agere uoluisse, ut ex eo quod concedimus ad id quod non concedebamus attrahamur. id est ut, quia concedimus esse illic baptismum, etiam illic esse hominem baptizandum concedere conpellamur.
Considera diligenter, si est hoc consequens, et tibi ipse responde. puto enim iam hoc ante oculos constituto cernis pro ingenii tui uiuacitate, quam non consequentia pro consequentibus colligas. nam re uera dicimus baptismum et illic esse, sed non dicimus et prodesse, immo uero dicimus et obesse. cum autem quaeritur, ubi quisque debeat baptizari. credo propter illud quaeri quod dominus ait: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. quia ergo propter hanc utilitatem accipiendus est baptismus, cum quaeritur ubi accipiendus sit, non quaeritur ubi sit, sed ubi ad regnum caelorum adipiscendum [*]( 10 cf. epist. Cresc. 25 Ioh. 3, 5 ) [*]( 2 loquente WYRv, cf. index s. c. consequor, sequor 4 procedunt ) [*](del. X) [*]( Yml 6 atllmollitus Z es YmlR 7 contetiosissime Jfr 11 in om. WmlYtnlR 12 utrumque partem WYmlR 15 id ex ad W\' Hi cedebamus W ut trahamur WR trahamur Z 19 consideratv YmlR )
Iam ex hoc etiam tibi ipsi occurrere multa non dubito. quae quamuis bona sint et ad utile aliquid instituta. non omnibus tamen habentibus sint utilia, sed tantummodo bene utentibus. nam cum eadem luce et sani oculi perfunduntur et saucii, istis adiumentum est, illis tormentum; idem cibus alias ualitudines alit alias laedit. idem medicamentum hos curat illos debilitat, eadem arma alios muniunt alios inpediunt, eadem uestis aliis tegimento est aliis inplicamento. sic et baptismus aliis ualet ad regnum aliis ad iudicium.