De civitate dei
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.
Et sicut haec, quae exempli gratia commemoraui, ita cetera non explicant, sed potius inplicant; sicut impetus errabundae [*]( 1 mundus ipse v 2 qui f artibus] mentibus a 3 nec ..... podam nerent correctoris m. in marg. infer. C 6 pertineat e 9 quibuf,uniu. C ut 10 sic C 11 ut lunam ab de Zp qk f; uel Iun. C; et lun. v Domb. 12 unum ... aliquando om. ll 13 plures om. e 14 iuppiter ipse e 16 inuno e 18 ethaere. minerua C 23 v. XVII cum superiore co- haeret in C 25 pronuntiauit p 26 et cetera e 27 sed potius inplicant om. (1 )
De quibus credibilior redditur ratio, cum perhibentur homines fuisse et unicuique eorum ab his, qui eos adulando deos esse uoluerunt, ex eius ingenio moribus, actibus casibus sacra et sollemnia constituta adque haec paulatim per animas hominum daemonibus similes et ludicrarum rerum auidas inrependo longe lateque uulgata, ornantibus ea mendaciis poetarum et ad ea fallacibus spiritibus seducentibus. Facilius enim fieri potuit, ut iuuenis inpius uel ab inpio patre interfici metuens et auidus regni patrem pelleret regno, quam id, quod iste interpretatur, ideo Saturnum patrem a Ioue filio superatum, quod ante est causa quae pertinet ad Iouem, quam semen quod pertinet ad Saturnum. Si enim hoc ita esset, numquam Saturnus prior fuisset nec pater Iouis esset. Semper enim semen causa praecedit nec umquam generatur ex semine. Sed cum conantur uanissimas fabulas siue hominum res gestas uelut naturalibus interpretationibus honorare, etiam homines acutissimi tantas patiuntur angustias, ut eorum quoque uanitatem dolere cogamur. [*]( 1 ui] ut C inuisibilia ac Cd 2 certe ex 3 ipse sup. lin. I aut , esset na. 1 in marg. e 4 reg//nanti, na eras., C 9 credib. redd. om. d uerbis Cum perhibentur incipit c. XVIII in C 11 eius C1 b d l p; eorum C2 (in marg.), aqk2 f 12 ppter, in marg. ., per, e 14 orantibus It 19 est] ea e quem 11 22 geṇ̇ę̇nerator C )
nata, inquit, dixerunt, quae nata ex eo essent, solitum deuorare, quod eo semina, unde nascerentur, redirent. Et quod illi pro Ioue gleba obiecta est deuoranda, significat, inquit. manibus humanis obrui coeptas serendo fruges, antequam utilitas arandi esset inuenta.* Saturnus ergo dici debuit ipsa terra, non semina; ipsa enim quodam modo deuorat quae genuerit, cum ex ea nata semina in eam rursus recipienda redierint. Et quod pro Ioue accepisse dicitur glebam, quid hoc ad id ualet, quod manibus hominum semen gleba coopertum est? Numquid ideo non est, ut cetera, deuoratum, quod gleba coopertum est? Ita enim hoc dictum est, quasi qui glebam obposuit semen abstulerit, sicut Saturno perhibent oblata gleba ablatum Iouem, ac non potius gleba semen operiendo fecerit illud diligentius deuorari. Deinde isto modo semen est Iuppiter, non seminis causa, quod paulo ante dicebatur. Sed quid faciant homines, qui, cum res stultas interpretantur, non inueniunt quid sapienter dicatur? Saturnum habet, inquit, propter agriculturam.\' Certe illo regnante nondum erat agricultura, et ideo priora eius tempora perhibentur, sicut idem ipse fabellas interpretatur, quia primi homines ex his uiuebant seminibus, quae terra sponte gignebat. An falcem sceptro perdito accepit, ut, qui primis temporibus rex fuerat otiosus, filio regnante fieret operarius laboriosus? Deinde ideo dicit a quibusdam pueros ei solitos immolari, sicut a Poenis, et a quibusdam etiam maiores, sicut a Gallis, quia omnium seminum optimum est genua humanum. De hac crudelissima [*]( 4 Sat. quid dixerint l 6 glaeua Cl 7 serendas e 9 quod e 10 nata semina] seminata e 12 gleba/, m eras., C 13 numquid, quid m. 2 sup. lin., I quo et 14 coopertum est sup. lin. I qui m. 2 in marg. C 15 abstulit 1 16 oblatam glebam p 22 priora eiusj eius peiora p 23 idem] enim a fabulas q 24 falces b 28 maioribus e2 )