De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XX. De sacris Cereris Eleusinae.

In Cereris autem sacris praedicantur illa Eleusinia, quae aput Athenienses nobilissima fuerunt. De quibus iste nihil interpretatur, nisi quod adtinet ad frumentum, quod Ceres inuenit, et ad Proserpinam, quam rapiente Orco perdidit; et hanc ipsam dicit significare fecunditatem seminum; quae cum defuisset quodam tempore eademque sterilitate terra maereret, exortam esse opinionem, quod filiam Cereris, id est ipsam fecunditatem, quae a proserpendo Proserpina dicta esset, Orcus [*]( 2 uerum deum v 4 possidenda a 12 a om. e 13 chronon C ab d e Ip k; choronon f; chyronon q; cronon a; Κρόνον V appellant diem quod q 17 requ/iruntur, i erasa syllaba ae, C 23 illeleus. C e elusina e 26 horco l2 28 sterelit. e 29 exhortam 1 30 horcus l2 )

330
abstulerat et aput inferos detinuerat; quae res cum fuisset luctu publico celebrata, quia rursus eadem fecunditas rediit, Proserpina reddita exortam esse laetitiam et ex hoc sollemnia constituta. Dicit deinde multa in mysteriis eius tradi, quae nisi ad frugum inuentionem non pertineant.

CAPUT XXI. De turpitudine sacrorum, quae Libero celebrabantur.

Iam uero Liberi sacra, quem liquidis seminibus ac per hoc non solum liquoribus fructuum, quorum quodam modo primatum uinum tenet, uerum etiam seminibus animalium praefecerunt, ad quantam turpitudinem peruenerint, piget quidem dicere propter sermonis longitudinem; sed propter istorum superbam hebetudinem non piget. Inter cetera, quae praetermittere, quoniam multa sunt, cogor, in Italiae compitis quaedam dicit sacra Liberi celebrata cum tanta licentia turpitudinis. ut in eius honorem pudenda uirilia colerentur, non saltem aliquantum uerecundiore secreto, sed in propatulo exultante nequitia. Nam hoc turpe membrum per Liberi dies festos cum honore magno plostellis inpositum prius rure in compitis et usque in urbem postea uectabatur. In oppido autem Lauinio unus Libero totus mensis tribuebatur, cuius diebus omnes uerbis flagitiosissimis uterentur, donec illud membrum per forum transuectum esset adque in loco suo quiesceret. Cui membro inhonesto matrem familias honestissimam palam coronam necesse erat inponere. Sic uidelicet Liber deus placandus fuerat pro euentibus seminum, sic ab agris fascinatio [*]( 1 de[tinuerit, tinuerit m. 2 in ras., e; obtinuerat l 3 redita C exhortam 1 9 libri l 10 quodammodum C priuatam uim ql a 11 obtinet a 12 peruenerunt 11 13 euperb. istorum v 14 hebit. (Pe 20 plaustellis, au m. 2 ex o corr., C; plastellis d 21 lau/ino, 0 n eras., C; lauino 1 a; lanuino ad ep k; lanuino b; lanbino l\' unus C (J b del p; uni q; uno I 27 pro euentibus Cd. e2 p; prouentibus abellqakfv )

331
repellenda, ut matrona facere cogeretur in publico, quod nec meretrix, si matronae spectarent, permitti debuit in theatro. Propter haec Saturnus solus creditus non est sufficere posse seminibus, ut occasiones multiplicandorum deorum inmunda anima reperiret, et ab uno uero Deo merito inmunditiae destituta ac per multos falsos auiditate maioris inmunditiae prostituta ista sacrilegia sacra nominaret seseque spurcorum daemonum turbis conuiolandam polluendamque praeberet.

CAPUT XXII. De Neptuno et Salacia ac Venilia.

Iam utique habebat Salaciam Neptunus uxorem, quam inferiorem aquam maris esse dixerunt: ut quid illi adiuncta est et Venilia, nisi ut sine ulla causa necessariorum sacrorum sola libidine animae prostitutae multiplicaretur inuitatio daemoniorum? Sed proferatur interpretatio praeclarae theologiae, quae nos ab ista reprehensione reddita ratione conpescat. \'Venilia, inquit, unda est, quae ad litus uenit; Salacia, quae in salum redit.* Quur ergo deae fiunt duae, cum sit una unda quae uenit et redit? Nempe ipsa est exaestuans in multa numina libido uesana. Quamuis enim aqua non geminetur quae it et redit, huius tamen occasione uanitatis duobus daemoniis inuitatis amplius commaculatur anima, quae it et non redit. Quaeso te, Varro, uel uos, qui tam doctorum hominum talia scripta legistis et aliquid magnum uos didicisse iactatis, interpretamini hoc, nolo dicere secundum illam aeternam incommutabilemque naturam, qui solus est Deus, sed saltem secundum animam mundi et partes eius, quos deos esse ueros existimatis. Partem animae mundi, quae mare permeat, deum uobis fecisse Neptunum utcumque tolerabilioris erroris est. Itane unda ad litus ueniens et in salum rediens duae sunt [*]( I faceret e 10 ac salatia et neuilia p 11 solatiA d 14 inuitatio, uitatio sup. lin, C 18 dea finiunt e 20 nomina l 22 anima come mac. v 23 quaso C 27 ueros esse v 28 parte d 29 est erroris v )

332
partes mundi aut duae partes animae mundi? Quis uestrum ita desipiat, ut hoc sapiat? Quur ergo uobis duas deas fecerunt, nisi quia prouisum est a sapientibus maioribus uestris, non ut di plures uos regerent, sed ut ea, quae istis uanitatibus et falsitatibus gaudent, plura uos daemonia possiderent? Quur autem illa Salacia per hanc interpretationem inferiorem maris partem, qua uiro erat subdita, perdidit? Namque illam modo, cum relluentem fluctum esse perhibetis, in superficie posuistis. An quia Veniliam pellicem accepit, irata suum maritum de supernis maris exclusit?