De civitate dei
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.
Mercurium uero et Martem quo modo referrent ad aliquas partes mundi et opera Dei, quae sunt in elementis, non inuenerunt, et ideo eos saltem operibus hominum praeposuerunt, sermocinandi et belligerandi administros. Quorum Mercurius si sermonis etiam deorum potestatem gerit, ipsi quoque regi [*]( 2 ammin. I 3 numina C quid ... Saturnus om. at 4 princibus C 5 omnium sup. lin. C 6 ualeri C l 7 mittere C ab d e p; emittere 1qv (cf. supra 317, 3) 13 rationalem m. 2 in fine uersus l 17 df. et 9!ppi9 uiri 9oiniV9 df. et omnia uiri animus genius C omnes et animos et 18 etsi e 25 mundi partes C elementif C 26 saltem eos e 27 ammin. d I ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars I. ) [*]( 21 )
Nisi forte illae stellae sunt hi di, quas eorum appellauere nominibus. Nam stellam quandam uocant Mercurium, quandam itidem Martem. Sed ibi est et illa quam uocant Iouem, et tamen eis mundus est Iouis; ibi quam uocant Saturnum, et tamen ei praeterea dant non paruam substantiam, omnium uidelicet seminum; ibi est et illa omnium clarissima, quae ab eis appellatur Venus, et tamen eandem Venerem esse etiam Lunam uolunt; quamuis de illo fulgentissimo sidere aput eos tamquam de malo aureo Iuno Venusque contendant. Luciferum enim quidam Veneris, quidam dicunt esse Iunonis; sed, ut solet, Venus uincit. Nam multo plures eam stellam Veneri tribuunt, ita ut uix eorum quisquam reperiatur, qui aliud opinetur. Quis autem non rideat, cum regem omnium Iouem dicant, quod stella eius ab stella Veneris tanta uincitur claritate? Tanto enim esse debuit ceteris illa fulgentior, quanto est ipse potentior. Respondent ideo sic uideri, quia illa, quae putatur obscurior, superior est adque a terris longe remotior. Si ergo superiorem locum maior dignitas meruit, quare Saturnus ibi est Ioue superior? An uanitas fabulae, quae regem Iouem facit, non potuit usque ad sidera peruenire, et quod non ualuit Saturnus in regno suo neque in Capitolio, saltem obtinere est permissus in caelo? Quare autem Ianus non accepit aliquam stellam? Si, quia mundus est et omnes in illo sunt: et Ionis mundus est et habet tamen. An iste causam suam conposuit ut potuit et pro una stella, quam non habet inter sidera, tot facies accepit in terra? Deinde si propter solas stellas Mercurium et Martem partes mundi putant, ut [*]( 4 quae C 12 contendant om. 01, in marg. m. 2 contendunt 24 capitulio C 25 est permissus obtinere v 26 si] nisi b2; sed d p quia I C b d l p; propterea quia a e q v Domb. omnis C 27 iouf C 30 solas om. C ) [*]( 21* )
Apollinem quamuis diuinatorem et medicum uelint, tamen ut in. aliqua parte mundi statuerent, ipsum etiam solem esse dixerunt, Dianamque germanam eius similiter lunam et uiarum praesidem (unde et uirginem uolunt, quod uia nihil pariat!, et ideo ambos sagittas habere, quod ipsa duo sidera de caelo radios terras usque pertendant. Vulcanum uolunt ignem mundi, Neptunum aquas mundi, Ditem patrem, hoc est Orcum, terrenam et infimam partem mundi. Liberum et Cererem praeponunt seminibus, uel illum masculinis, illam femininis; uel illum liquori, illam uero ariditati seminum. Et hoc utique totum refertur ad mundum, id est ad Iouem, qui propterea dictus est \'progenitor genetrixque\', quod omnia semina ex se emitteret et in se reciperet. Quando quidem etiam Matrem Magnam eandem Cererem uolunt, quam nihil aliud dicunt esse quam terram, eamque perhibent et lunonem, et ideo ei secundas causas rerum tribuunt, cum tamen Ioui sit dictum \'progenitor [*]( r 1 femo C 3 fcorpio C d huiuscemodi i 4 stillis C sed et e a 5 istι̣f̣ m. 2 corr. e 8 ne om. e 14 in sup. lin. I 17 ambas e ten . sagistas e1 18 pertendunt l; perdant e 19 horcum C e 20 praeponunt, in marg. pponunt, e 21 uel illum ante maC. sup. lin. I c 24 exemitteret d emitteret qv; mitteret Ca b e l p 25 receperit Cl matrem etiam l 26 gerere d 28 tribuunt rerum v )