Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Hoc in turpi et exsecranda laetitia, hoc in ea quae concessa et licita est, hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiae, hoc in eo qui mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est: ubique maius gaudium molestia maiore praeceditur. quid est hoc, domine deus meus, cum tu aeternum tibi, tu ipse sis gaudium, et quaedam de te circa te semper gaudeant? quid est, quod haec rerum pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? an is est modus earum et tantum dedisti eis, cum a summis caelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum, ab angelo usque ad uermiculum, a motu primo usque ad extremum omnia genera bonorum et omnia iusta opera tua suis quaeque sedibus locaresl et suis quaeque temporibus ageres? ei mihi, quam excelsus j es in excelsis et quam profundus in profundis! et nusquam recedis, et uix redimus ad te.