Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Age, domine, fac excita et reuoca nos, accende et rape, fragra, dulcesce: amemus, curramus. nonne multi ex profun- 1 diore tartaro caecitatis quam Victorinus redeunt ad te et accedunt et inluminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem, ut filii tui fiant? sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui nouerunt eos. quando enim cum multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium, quia feruefaciunt se et inflammantur ex alterutro. deinde, quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem 1 et multis praeeunt secuturis, ideoque multum de illis et qui [*](3] Luc. 15, 32. 14] cf. Ps. 112, 4. 19] cf. Io. 1, 9. 12. ) [*]( 1 execranda] in e. F, execrabili V 4 maior* (a ras.) M, maiori edd. praeciditur V1, praedicitur V m. rec., praecedit b 5 hoc om. B 6 et e om. 0 gaudent V1 7 est] e. hoc FQ1 alternant B defunctu P profatu M1 8 his GMXW 9 hima S 10 in] ad V 12 suis quaeque] suisque V 13 et om. F temporibus om. V1 hei G, heu Vmo, et W excellentius F 14 profundus] p. es BHPQWb et n. recedis om. W 16 et fac et excita BPQ, et fac exc. b 17 fragra scripsi:\\ fragla OxSV, flagra BGHMVWedd., et flagra PQ dulcisce (i ex e corr.) 0 amemus] iam a. BFPQb curramus] et c. BPb profun- i diori F 18 accendunt W 19 qui om. W 20 accipiunt om. BV1 23 inflamantur V 24 multi sunt HVW auctoritate BPW 25 prae*eunt H, praeerunt V sequuturis P, sequuturus W )