Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inuentis aut redditis rebus, quas diligit, quam si eas semper habuisset? contestantur enim et cetera et plena sunt omnia testimoniis clamantibus: "ita est". triumphat uictor imperator et non uicisset, nisi pugnauisset, et quanto maius periculum fuit in proelio, tanto est gaudium maius in triumpho. iactat tempestas nauigantes minaturque naufragium; omnes futura morte pallescunt: tranquillatur caelum et mare, et exultant nimis, quoniam timuerunt nimis. aeger est carus et uena eius malum renuntiat; omnes, qui eum saluum cupiunt, aegrotant simul animo: fit ei recte et nondum ambulat pristinis uiribus, et fit iam tale gaudium, quale non fuit, cum antea saluus et fortis ambularet. easque ipsas uoluptates humanae uitae etiam non inopinatis et praeter uoluntatem inruentibus, sed institutis et uoluntariis molestiis homines adquirunt. edendi et bibendi uoluptas nulla est, nisi praecedat esuriendi et sitiendi molestia. et ebriosi quaedam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum exstinguit potatio, fit delectatio. et institutum est, ut iam pactae sponsae non tradantur statim, ne uile habeat maritus datam, quam non suspirauerit sponsus dilatam. [*]( 1 lacrimans F 2 tuae om. W domu V 3 tuo om. BPQ b fuerat S: erat BFGHMOPQVWedd. 4 in nobis om. B 5 tu eras. M in quia] qui BFGHOPQVWbm 8 in om. W amplias F1 inuentis (in add. m. 1) S 9 quam si] quasi V 10 pr. et om. V 13 tantu V gaudio O1 maius est gaudium BPQb, g. m. est W 14 minatur V 15 mare] terra 01 16 renuntiat malum W 19 ante V 21 praeter] propter M1 non inruentibus (non add. m. 2) Q 22 uolestiis Q1 et em. V 23 uoluntas VW 24 quidam F salsiuncula FGV fiat om. Q1 molestior Q 25 sit W 26 pacta* sponsa* G spontae F ne] nec F uile GOSV: uilem BFHMPQWedd. 27 suspirauerat B )