Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

O domine, domine, qui inclinasti caelos et descendisti, tetigisti montes et fumigaverunt, quibus modis te insinuasti illi pectori? legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam scripturam omnesque christianas litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: "noveris iam me esse christianum". et respondebat ille: „non credam nec deputabo te inter christianos, nisi in ecclesia Christi videro". ille autem inridebat dicens: „ergo parietes faciunt christianos?" et hoc saepe dicebat, iam se esse christianum, et Simplicianus illud saepe respondebat et saepe ab illo parietum inrisio repetebatur. amicos enim suos reverebatur offendere, superbos daemonicolas, quorum ex culmine [*](Only one scan of this volume of CSEL was available to us as we digitized CSEL in early 2014 and the image of pgae 172 in that scan is illegible. For now, we use the text from that the CSEL editor, P. Knöll, published with Teubner as a patch).

173
culmine Babylonicae dignitatis quasi ex cedris Libani, quas nondum contriuerat dominus, grauiter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem timuitque negari a Christo coram angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri, reusque sibi magni criminis adparuit erubescendo de sacramentis humilitatis uerbi tui et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum, quae imitator superbus acceperat, depuduit uanitati et erubuit ueritati subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrato: "eamus in ecclesiam: Christianus nolo fieri". at ille non se capiens laetitia perrexit cum eo. ubi autem imbutus est primis instructionis sacramentis, non multo post nomen dedit, ut per baptismum regeneraretur mirante Roma, gaudente ecclesia. superbi uidebant et irascebantur, dentibus suis stridebant et tabescebant: seruo autem tuo dominus deus erat spes eius et non respiciebat in uanitates et insanias mendaces.