Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Denique ut uentum est ad horam profitendae fidei, quae uerbis certis conceptis retentisque memoriter de loco eminentiore in conspectu populi fidelis Romae reddi solet ab eis, qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris, ut secretius redderet, sicut nonnullis, qui uerecundia trepidaturi uidebantur, offerri mos erat; illum autem [*]( 1] cf. Ps. 28, 5. 4] cf. Matth. 10, 33. 14] cf. Ps. 111, 10. 15] Ps. 89, 5. ) [*]( 1 lybani 8 3 hiniando S, iniando HW, hiando V ausit JEPTF, auiit FPVb 4 coram] et ab V 6 uerbi tui humilitatis V humitatis G 7 sacris om. W, sacrariis V sacrilegiis MOPQ 8 imitatores V superbos B deputauit B uanitate F 9 ueritate F, uanitati OlV et om. F 12 instructionum BFMPQ edd., instructionibus HV post S: post etiam BFGHMOPQWedd., p. etiam dies V 13 mi**rante (se ras.) P 14 superbi uidebant] superbiebant BPQ 0 dentes suos V 15 tuo (s a m. 2) P domine BF eius] e. in dno do eius F 16 uanitate V et] et in Hm, nec V mendaces] falsas V 17 ad] et V ora F profitente V1 18 conceptis] coeptis conceptis V . quae a recentisque F, retentis. que (qolUl add. m. 2) M 19 qui] q W 20 aci cesuri V 21 praesbyteris PS, prespiteris-В nonnulli que V 22 uerecundiam H trepidari V offerri mos] offerimus W1 )

174
maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri. non enim erat salus, quam docebat, in rhetorica et tamen eam publice professus erat. quanto minus ergo uereri debuit mansuetum gregem tuum pronuntians uerbum tuum, qui non uerebatur in uerbis suis turbas insanorum? itaque ubi ascendit, ut redderet, omnes sibimet inuicem, quisque ut eum nouerat, instrepuerunt nomen strepitu gratulationis. quis autem ibi non eum nouerat? et sonuit presso sonitu per ora cunctorum conlaetantium: "Victorinus, Victorinus". cito sonuerunt exultatione, quia uidebant eum, et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. pronuntiauit ille fidem ueracem praeclara fiducia, et uolebant eum omnes rapere intro in cor suum. et rapiebant amando et gaudendo: hae rapientium manus erant.