Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Perrexi ergo ad Simplicianum, patrem in accipienda gratia tunc episcopi Ambrosii et quem uere ut patrem diligebat. narraui ei circuitus erroris mei. ubi autem conmemoraui legisse me quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus quondam rhetor urbis Romae, quem christianum defunctum esse audieram, in latinam linguam transtulisset, gratulatus est mihi, quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem plena fallaciarum et deceptionum secundum elementa huius mundi, in istis autem omnibus modis insinuari deum et eius uerbum. deinde, ut me exhortaretur ad humilitatem Christi sapientibus absconditam et reuelatam paruulis, Victorinum ipsum recordatus est, quem, Romae cum esset, familiarissime nouerat, deque illo mihi narrauit quod non silebo. habet enim magnam laudem gratiae tuae confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex et omnium liberalium doctrinarum peritissimus quique philosophorum tam multa legerat et diiudicauerat, doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob insigne praeclari magisterii, quod ciues huius mundi eximium putant, statuam Romano foro meruerat et acceperat, [*]( 1] Iob 28,28. 2] Prou. 26,5 (3,7). 3] Rom.1,22. 4] cf. Matth. 13,46. 13] Col. 2, 8. 16] cf. Matth. 11, 25. ) [*](1 disti F 2 uidere F 3 se om. W 4 uenditus H1 haberent M, habebam V 6 prerexi F 7 gratia] g. tua mo ambrosi W et om. H 8 memoraui W 9 legissime F, me legisse M patonicorum M1 10 rethor mss. 11 transtulisse P, transtulisse et V, transt tulisse et (t add. m. 2) H 12 philosofhorum S scriptura V incidisse G 15 ut] in F exortaretur FHVW 16 uicturinum V1 17 ipsum] suum M familiarisse B1 18 noueram V deque] de quo FMIOIPO illo] ille Pu, illo ille G 20 quemammodum OPSW 21 quique] cuiq. Mt, quippe m 22 diiudicauerat] dilucidauerat V, d. et dilucidauerat JBPQbm tot om. F 23 insignem FV cinis W 24 Romano] in R. mo et] ei W )
tela tenuerant et a se victis iam Roma supplicabat, quae iste senex Victorinus tot annos ore terricrepo defensitaverat, non erubuerit esse puer Christi tui et infans fontis tui subiecto collo ad humilitatis iugum et edomita fronte ad crucis opprobrium.
- contra Neptunum et Venerem contraque Minervam