Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Videbam enim plenam ecclesiam, et alius sic ibat, alius autem sic. mihi autem displicebat, quod agebam in saeculo, et oneri mihi erat ualde non iam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniae ad tolerandam illam seruitutem tam grauem. iam enim me illa non delectabant prae dulcedine tua et decore domus tuae, quam dilexi, sed adhuc tenaciter alligabar ex femina, nec me prohibebat apostolus coniugari, quamuis exhortaretur ad melius maxime uolens omnes homines sic esse, ut ipse erat. sed ego infirmior eligebam molliorem locum et propter hoc unum uoluebar in ceteris languidus et tabescens curis marcidis, quod et in aliis rebus, quas nolebam pati, congruere cogebar uitae coniugali, cui deditus obstringebar. audieram ex ore ueritatis esse spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum; sed, qui potest, inquit, capere, capiat. uani sunt certe omnes homines, quibus non inest dei scientia, nec de his, quae uidentur bona, potuerunt inuenire eum qui est. at ego iam non eram in illa uanitate; transcenderam eam et contestante uniuersa creatura inueneram te creatorem nostrum et uerbum tuum apud te deum, tecumque unum deum, per quod creasti omnia. et est aliud genus inpiorum, qui cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt. in hoc quoque in-\' cideram, et dextera tua suscepit me et inde ablatum [*]( 6] Ps. 25, 8. 7] cf. I Cor. 7, 27 sqq. 13] Matth. 19, 12. 15] Sap. 13, 1. 20] cf. Io. 1, 1 sqq: 22] Rom. 1, 21. 24] Ps. 17, 36. ) [*]( 1 et om. V 2 pr. autem om. M 3 honeri HXV, honere F ualde erat M 4 solebam V paecuniae S, peccuniae BF tollerandam FW 5 tam om. V me] & V 6 decorS M quam om. M 7 alligabar (ba e corr.) S: conligabar BFGHFOPQVW edd., conligebar M1 8 exortaretur FVW 10 meliorem M 11 omartidis F, martidis W 12 nolebat W 13 constringebar BPQ sphadones S 14 ipso V 16 inest] est BPQ 17 de his] deis F, de iis m 18 ergo F 19 creatura] c. tua BFMPQ edd. 20 et] sed V dum F 21 tecumque] t. leo cum spu SS6 BPQ (b m), t. cum spu tuo W est et m 22 non] nos W1 23 agerunt W 24 tua] t. deus BPQb )