Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Deus mens, recorder in gratiarum actione tibi et confitear misericordias tuas super me. perfundantur ossa mea dilectione tua et dicant: domine, quis similis tibi? dirrupisti uincula mea: sacrificem tibi sacrificium laudis. quomodo dirrupisti ea, narrabo, et dicent omnes, qui adorant te, cum audient haec: "benedictus dominus in caelo et in terra; magnum et mirabile nomen eius." inhaeserant praecordiis meis uerba tua, et undique circumuailabar abs te. de uita tua aeterna certus eram, quamuis eam in aenigmate et quasi per speculum uideram; dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat, nec certior de te, sed stabilior in te esse cupiebam. de mea uero temporali uita nutabant omnia et mundandum erat cor a fermento ueteri; et placebat uia ipse saluator et ire per eius angustias adhuc pigebat. et inmisisti in mentem meam uisumque est bonum in conspectu meo pergere ad Simplicianum, qui mihi bonus apparebat seruus tuus et lucebat in eo gratia tua. audieram etiam, quod a iuuentute sua deuotissime tibi uiueret; iam uero tunc senuerat et longa aetate in tam bono studio sectandae uiae tuae multa expertus, multa edoctus mihi uidebatur: et uere sic erat. unde mihi ut proferret uolebam conferenti secum aestus meos, quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram, ad ambulandum in uia tua. [*]( 4] Ps. 34,10. Ps. 115,16 sq. 9] cf. Es. 29,2. 10] I Cor. 13,12. 15] cf. I Cor. 5, 7 sq. 24] cf. Ps. 127,1. ) [*]( 2 actionem H 4 delectatione PQb tui V (et 6) disrupisti BF GMPQW, disrumpisti V 6 enarrabo H 7 audiunt BFGHMOPQ VWbo 10 aeternu Q 11 uiderem MV, uide**ram (ba ras.) F 12 quod-substantia om. HS 14 mutandum H1 15 cor erat F anrnsU 16 angustias M 17 uisumq,** 0 bonum om. V 19 etiam] enim FQ 21 sectando F1 22 multe doctus V unde BFGHMOPQVW: undique S 23 proferre V conferentis V secum aestus meos] ex metu meo V meus F 24 abtus F affectu PV1 ad] et F )

170