Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Itaque auidissime arripui uenerabilem stilum spiritus tui et prae ceteris apostolum Paulum, et perierunt illae quaestiones, in quibus mihi aliquando uisus est aduersari sibi et [*]( 5] cf. I Cor. 8, 1. 6] cf. I Cor. 3, 11 et 8,1. ) [*]( 2 plane] tamen V, p. tamen F 4 periturus] peritus (d add. m. 2) M uidere Ml 5 plenus] plus 0 fieuam 8 autem S: et BFGHMOPQ VWmo, om. b inflebar F 6 illa om. V 7 ipl itu V in me P tul 8 docerent me mo 10 affectus ex eis M effectus F 11 mansue factus (to add. m. rec.) H 13 praesumtionem 0 et om. B 14 bis ycSi uidentis F qua et uiam] qui et u. M, que tu iam W 15 dicentem W 16 et om. FV inhabitandam BPQb litteris tuis M 17 familiaritatem FS obdocuisses V postea BPQ edd. 18 aut om. V arripuissent FGW 19 affectum BSVW 20 perstitisse B, prestitissem F, superstitionem V posse om. M conspici G V 21 si] et si G quisquam BPQ edd. dixisset ex didicisset corr. W 22 audissime W stillum M1 24 auersari H )

167
non congruere testimoniis legis et prophetarum textus sermonis eius, et apparuit mihi una facies eloquiorum castorum, et exultare cum tremore didici. et coepi et inueni quidquid illae uerum legeram, hac cum conmendatione gratiae tuae dici, ut qui uidet non sic glorietur, quasi non acceperit, non solum quod uidet, sed etiam ut uideat — quid enim habet quod non accepit? — et ut te, qui es semper idem, non solum admoneatur ut uideat, sed etiam sanetur ut teneat, et qui de longinquo uidere non potest, uiam tamen ambulet, qua ueniat et uideat et teneat, quia, etsi condelectetur homo legi dei secundum interiorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis repugnante legi mentis suae et se captiuum ducente in lege peccati, quae est in membris eius? quoniam iustus es, domine; nos autem peccauimus, inique fecimus, inpie gessimus, et granata est super nos manus tua, et iuste traditi sumus antiquo peccatori, praeposito mortis, quia persuasit uoluntati nostrae similitudinem uoluntatis suae, qua in ueritate tua non stetit. quid faciet miser homo? quis eum liberabit de corpore mortis huius nisi gratia tua per Iesum Christum dominum nostrum, quem genuisti coaeternum et creasti in principio uiarum tuarum, in quo princeps huius mundi non inuenit quicquam morte dignum, et occidit eum; et [*]( 3] Ps. 2, 11. 5] I Cor. 4, 7. 7] cf. Ps. 101, 28. 11] Rom. 7, 22 sq. 14] Dan. 3, 27 et 29. 15] Ps. 31, 4. 18] Io. 8, 44. 19] Rom. 7, 24 sq. 21] Prou. 8, 22. 22] Io. 14, 30. 23] Col. 2, 14. ) [*]( 1 non add. S1 a. l. congrueret H1 et] ex H1 2 aparuit BM, paparuit F 3 coepi] cepi BF, perier Q 4 illuc F, illa H hac cum] *ac c. 0, atq. c. V, ad *** (d ex c corr.) H commendationem H 5 didici BGMPQVb sic] si V 6 quod S: id quod BFGHMOPQ VW edd. uidet] uidit F 7 te] a te G 8 admoneatur] id admonetur V uideatur S 9 qui de] quid W, quid de V 10 qua] qu*a (i ras.) H condelectatur V 11 faciat F1 12 repugnantem OIp lege BH suae] meae P1 13 ducentem FHIMOIPQW, ducente*** V legi 0 15 iniquum V inpie] inique m iessimus F 16 nos] me V 17 mortis ex motus corr. H 18 similitudine G qua] quia GV tua add. Q* 19 eum] enim W 21 ienuisti F quoaeternum P, coaeternum tibi F 23 morti F uacuatum V )
168
euacuatum est chirografum, quod erat contrarium nobis? hoc illae litterae non habent. non habent illae paginae uultum pietatis illius, lacrimas confessionis, sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum, populi salutem, sponsam ciuitatem, arram spiritus sancti, poculum pretii nostri. nemo ibi cantat: nonne deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum: etenim ipse deus meus et salutaris meus, susceptor meus: non mouebor amplius. nemo ibi audit uocantem: uenite ad me, qui laboratis. dedignantur ab eo discere, quoniam mitis est et humilis corde. abscondisti enim haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. et aliud est de siluestri cacumine uidere patriam pacis et iter ad eam non inuenire et frustra conari per inuia circum obsidentibus et insidiantibus fugitiuis desertoribus cum principe suo leone et dracone, et aliud tenere uiam illuc ducentem cura caelestis imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui caelestem militiam deseruerunt; uitant enim eam sicut supplicium. haec mihi inuiscerabantur miris modis, cum minimum apostolorum tuorum legerem, et consideraueram opera tua et expaueram. [*]( 3] Ps. 50, 19. 5] Apoc. 21, 2. II Cor. 5, 5. 6] Ps. 61, 2 sq. 9] Matth. 11,28 sq. 11] Matth. 11,25. 16] cr. Ps. 90, 13. 19] cf. I Cor. 15,9. 1 chyrografum S, cyrographum HMP, cyrografum BQVW, cirografum F 2 alt. non habent om. W paginae] litterae F uultus M 3 huius BFGHMOPQVWedd. confessione W 4 sps contribulatus H humilatum M 5 populi salutem] populis aut H 6 cantant Q nonne] nomen F subiecta FGHMQW 8 ipse] i. est BPQWbo 6 10 laboratis] laborasti W, 1. & honorati estis V dedignatur V, dedignanter W 11 es W haec om. V 12 et prudentibus om. M 13 uidere-inuenire add. V* in mg. patriam patriam W 14 inueniri F inuiam F circu V 16 drachone S 17 cura mss.: curia mo ti latrocinanter W 18 maliam W deserunt W 19 moris (om. modis) W 21 Explc. lib. VII. confessionum. Incp. lxlx VIII. eiusdem S, Explicit liber septimus. Incipit liber (om. OQ) octauus BHOPQV, Confessionum aAugustini liber VII expl. Incipit liber VIII. do gratias G, Explicit lib. VII. Incip lib. VIII. confes. SCl. aug. epl. M, Explicit lib. septimus confessionfl in xpo ihu dno nro. Incipit lib. octauus W, s VIII L F m. post.-)
169