Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

His itaque auditis et creditis-talis quippe narrauerat—omnis illa reluctatio mea soluta concidit, et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa curiositate reuocare, cum dicerem, constellationibus eius inspectis ut uera pronuntiarem, debuisse me utique uidere ibi parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriae ciuitatis, natales ingenuos, honestam educationem liberalesque doctrinas; at si me ille seruus ex eisdem constellationibus — quia et illius ipsae essent — consuluisset, ut eidem quoque uera proferrem, debuisse me rursus ibi [*]( 11 1 constillationes V1 3 seruolo P 4 sua] in sua Om domu V -5 agerentur F 6 pr. quod-nuntiatum add. V in mg. pr. quod om. F partueriebatur P unicuique V 8 efficerant S, efficerent BPQ, efferant V qui om. V missg F tam] tamquam F 9 factus esset F 10 partiunculas V, partilas F 11 sinerentur F 12 loco natus] conan i tos V dealbationes H 13 condicionis OPS, condictionis V 14 dns V iudicante V 16 talis] aliis F 17 resoluta BCFGHMOPQVW edd. primum F .18 illa] ipsa M constillationibus GV 19 conspectis Q1 ueram FV pronuntiare GQ1, praenuntiarem H debuissem BGPV 20 me om. V ibi uidere V 21 proprie S ingenios P 22 at B CFGHMOPQW: ac S, aut V 23 isdem MIOP, hisdem BVW constillationibus G quia] qua V consuluisse*t V 24 quoque om. V prgferrem V rursum BPQVbm, )

151
uidere abiectissimam familiam, conditionem seruilem et cetera longe a prioribus aliena longeque distantia. unde autem fieret, ut eadem inspiciens diuersa dicerem, si uera dicerem — si autem eadem dicerem, falsa dicerem - inde certissime colligi ea, quae uera consideratis constellationibus dicerentur, non arte dici, sed sorte, quae autem falsa, non artis inperitia, sed sortis mendacio.