Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Hinc autem accepto aditu ipse mecum talia ruminando, ne quis eorundem deiirorum, qui talem quaestum sequerentur, quos iam iamque inuadere atque inrisos refellere cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi aut illi pater falsa narrauerit, intendi considerationem in eos qui gemini nascuntur, quorum plerique ita post inuicem funduntur ex utero, ut paruum ipsum temporis interuallum, quantamlibet uim in rerum natura habere contendant, colligi tamen humana obseruatione non possit litterisque signari omnino non ualeat, quas mathematicus inspecturus est, ut uera pronuntiet. et non erunt uera, quia easdem litteras inspiciens eadem debuit dicere de Esau et Iacob; sed non eadem utrique acciderunt. falsa ergo diceret aut, si uera diceret, non eadem diceret: at eadem inspiceret. non ergo arte, sed sorte uera diceret. tu enim, -domine, iustissime moderator uniuersitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agis, ut, dum quisque consulit, hoc audiat, quod eum oportet audire occultis meritis [*]( 1 conditionem - VIII 5, 12 s. f. et tenetur desunt in C condicionem GPS 3 inspicere QI si uera-falsa dicerem om. V1 4 eadem om. M falsa dicerem om. H collegi BMOPQS, collige W 5 constillationibus G V 6 imperia V 7 fortis M1 8 hinc-ruminando om. M auditu BGPQb 9 delirorum] delyrorum Qb, librorum BMV 11 resisterent V 12 narraue**rit (e ex i corr.) F intende F qui] q; F ■ 14 quantumlibet W1, quantalibet V 15 contendunt O1 16 signare F quas] quasi F 17 matematicus F, mathemathicus HXW pronuni tiaret B 18 quia] qui V dicere om. V; decere Q 19 Iacob] de i. MOV utriusque V 20 at—diceret add. V2 in mg. at om. V1, ad U PQVI in mg., *t (a ras.) 0, aut si G, si Mb, etiamsi m eadS ex eam corr. P 21 non] et non W 22 consultisque] consulentisque F 24 consulet F )