Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Iam etiam mathematicorum fallaces diuinationes et inpia deliramenta reieceram. confiteantur etiam hinc tibi de intimis uisceribus animae meae miserationes tuae, deus meus! tu enim, tu omnino — nam quis alius a morte omnis erroris reuocat nos nisi uita, quae mori nescit, et sapientia mentes indigentes inluminans, nullo indigens lumine, qua mundus administratur usque ad arborum uolatica folia? — tu procurasti peruicaciae meae, qua obluctatus sum Yindiciano acuto seni et Nebridio adulescenti mirabilis animae, illi uehementer adfirmanti, huic cum dubitatione quidem aliqua, sed tamen crebro dicenti non esse illam artem futura praeuidendi, coniecturas autem hominum habere saepe uim sortis et multa dicendo dici pleraque uentura nescientibus eis, qui dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus, procurasti tu ergo hominem amicum, non quidem segnem consultatorem mathematicorum [*]( 1 condere* (t ras.) 0 eam S 2 ipse non BPQbm, non posse M1 conderat S, conderet V, considerat F adiubaretur P uouebam Hl, i uolebam B 4 non om. V 5 domini] et d. H, dS5 V 6 informis adhuc HO doctrinam norme 0\' 7 fluitas F, fluctuans BPQVb eam non Cm 8 inhibebat Q 9 matematicorum F, mathemathicorum W 10 deleramenta FM* reiecerant Ms, deieceram 0 13 uita add. Q2 s. Z. mentis F 14 administratus V 15 ad om. FV arborem P uolatica C 16 peruiuaciae S, perficaciae F uindeciano F, uindictiano W enti T acutu F, acuta V seni] senti V 17 nybridio S, nebridiQ F, nebridiano V animi F illo F adfirmante F 18 cum] con M aliqua* (s ras.) V 19 ullam m futuram CMPQ1 20 fortis BM1 21 qui] quid BPQWb 22 tacenda V ergo tu BCGHMOPQVWedd., erro tu F 23 signem W consultatorem scripsi: consulatorem S, consolatorem W, consultorem BCFGHMOPQV edd. mathemathicorum 11W, matematicorum FV1)

149
nec eas litteras bene callentem, sed, ut dixi, consultorem cariosum et tamen scientem aliquid, quod a patre suo se audisse dicebat: quod quantum ualeret ad illius artis opinionem euertendam, ignorabat. is ergo uir nomine Firminus, liberaliter institutus et excultus eloquio, cum me tamquam carissimum de quibusdam suis rebus, in quas saecularis spes eius intumuerat, consuleret, quid mihi secundum suas quas constellationes appellant uideretur, ego autem, qui iam de hac re in Nebridii sententiam flecti coeperam, non quidem abnuerem conicere ac dicere quod nutanti occurrebat, sed tamen subicerem prope iam esse mihi persuasum ridicula illa esse et inania, tum ille mihi narrauit patrem suum fuisse librorum talium curiosissimum et habuisse amicum aeque illa simulque sectantem. qui pari studio et conlatione flagrabant in eas nugas igne cordis sui, ita ut mutorum quoque animalium, si quae domi parerent, obseruarent momenta nascentium atque ad ea caeli positionem notarent, unde illius quasi artis experimenta colligerent. itaque dicebat audisse se a patre suo, quod cum eundem Firminum praegnans mater esset, etiam illius paterni amici famula quaedam pariter utero grandescebat. quod latere non potuit dominum, qui etiam canum suarum partus examinatissima diligentia nosse curabat; atque ita factum esse, ut cum iste coniugis, ille autem ancillae dies et horas minutioresque horarum articulos cautissima obseruatione [*](2 audisse se GM 8 tantum F 4 is om. 0, his HIW 5 exculptus 08 6 qua V saeculares S intimuerat F 7 e estillationes V 8 quia V 9 inebridii (om. in) V, nibridii S sententia FV*, sentia V1 10 connicere V subicere PW 11 prope] ac dicere V redicula P1 esse illa b m 12 tunc Q narrauit] persuasit V 13 curiosissimum om. F aeque illa] *eque i. (a ras.) 0, eaque W, aequa i. M1, aequalia M\' s. z. * simul (que om.) W 14 flagrabantj flabant GV, flatabant 0(mo), flagitabaot CFM 15 igne b: ignem mss. cordis sui ignem V 16 qua BFH obseruaret M 17 eam B caeli positione PQV, positionem caeli Mbm 18 dicebant F se audisse Q suo om. BCFHOPQW 19 eodem Firmino C2, eiusdem Firmini Q* paterni illius M 20 famula] d n ancilla F grandesciebat P 21 quo H1 22 partas P examinantissima BFMPQ 23 eet (om. ut) V isti F illae G oras F 24 minutionesque W numeraret V )
150
numerarent, enixae essejit ambae simul, ita ut easdem constellationes usque ad easdem minutias utrique nascenti facere cogerentur, iste filio, ille seruulo. nam cum mulieres parturire coepissent, indicauerunt sibi ambo, quid sua cuiusque domo ageretur, et parauerunt quos ad se inuicem mitterent, simul ut natum quod parturiebatur esset cuique nuntiatum: quod tamen ut continuo nuntiaretur, tamquam in regno suo facile effecerant. atque ita qui ab alterutro missi sunt, tam ex paribus domorum interuallis sibi obuiam factos esse dicebat, ut aliam positionem siderum aliasque particulas momentorum neuter eorum notare sineretur: et tamen Firminus amplo apud suos loco natus dealbatiores uias saeculi cursitabat, augebatur diuitiis, sublimabatur honoribus, seruus autem ille conditionis iugo nullatenus relaxato dominis seruiebat ipso indicante, qui nouerat eum.