Et quaerebam, unde malum, et male quaerebam et in ipsa inquisitione mea non uidebam malum. et constituebam in conspectu spiritus mei uniuersam creaturam, quidquid in ea cernere possumus, sicuti est terra et mare et aer et sidera et arbores et animalia mortalia, et quidquid in ea non uidemus, sicut firmamentum caeli insuper et omnes angelos et cuncta spiritalia eius, sed etiam ipsa, quasi corpora essent, locis et locis ordinata, ut imaginatio mea; et feci unam massam grandem distinctam generibus corporum creaturam tuam, siue re uera quae corpora erant, siue quae ipse pro spiritibus finxeram, et eam feci grandem, non quantum erat, quod scire non poteram, sed quantum libuit, undiqueuersum sane finitam, te autem, domine, ex omni parte ambientem et penetrantem eam, sed usquequaque infinitum, tamquam si mare esset ubique et undique per inmensa infinitum solum mare et haberet intra se spongiam quamlibet magnam, sed finitam tamen, plena esset utique spongia illa ex omni sua parte ex inmenso mari: sic creaturam tuam finitam te infinito plenam putabam et dicebam: "ecce deus et ecce quae creauit deus, et bonus deus [*]( ni 1 maior (corr. Mt. 2) Q uoluntas] et u. BPQ uoluntas-ipse est om. F et om. M1 quid S: et q. BCFGHMOPQVWedd. 2 tiui V1 et nulla - p. 147,22 solus esset desunt in V 4 est] eet W quando] qm F 7 mea om. W 8 mei] me in W 9 posumus B sydera B 10 animalia] alia BCPQ non] nondum F uidimus W 12 quasi (a ex e corr.) M corporea G 13 ordinata ut OS: ordinata F, ordinauit cet. et edd. fecisti M 14 tuam creaturam Q, creaturarum tuarum M 15 re uera quae] quae re uera Go, quae uera BFHPQbm ipsae W spiritalibus G 16 fincxeram H, fixeram F, finxerant Mi 18 ambientem] a. eam Cbo 19 eam om. bo 20 inmensa] inmensum BPQ, i. spatia CGMbm habere S, haberept Q 21 sfongeam 01SW, sfongiam Os, spongeam H1, sopongiam F **finitam (in ras.) B 22 undique BG MPQb sfongea OSW, spongea H1 alt. ex] et H 23 plenum W 24 bonus deus om. F; b. est deus Qbm )
147
atque his ualidissime longissimeque praestantior; sed tamen bonus bona creauit: et ecce quomodo ambit atque implet ea? ubi ergo malum et unde et qua huc inrepsit? quae radix eius et quod semen eius? an omnino non est? cur ergo timemus et cauemus quod non est? aut si inaniter timemus, timor ipse malum est, quo incassum stimulatur et excruciatur cor, et tanto grauius malum, quanto non est, quod timeamus, et timemus. idcirco aut est malum, quod timemus, aut hoc malum est, quia timemus. unde est igitur, quia deus fecit haec omnia bonus bona? maius quidem et summum bonum minora fecit bona, sed tamen et creans et creata bona sunt omnia. unde est malum? an unde fecit ea, materies aliqua mala erat, et formauit atque ordinauit eam, sed reliquit aliquid in illa, quod in bonum non conuerteret? cur et hoc? an inpotens erat totam uertere et conmutare, ut nihil mali remaneret, cum sit omnipotens? postremo cur inde aliquid facere uoluit ac non potius eadem omnipotentia fecit, ut nulla esset omnino? aut uero exsistere poterat contra eius uoluntatem? aut si aeterna erat, cur tam diu per infinita retro spatia temporum sic eam siuit esse ac tanto post placuit aliquid ex ea facere? aut iam, si aliquid subito uoluit agere, hoc potius ageret omnipotens, ut illa non esset atque ipse solus esset totum uerum et summum et infinitum bonum? aut si non erat bene, ut non aliquid boni etiam fabricaretur et conderet qui bonus erat, illa sublata et ad nihilum redacta materie, quae mala erat, bonam ipse institueret, unde omnia crearet? non enim esset
[*]( 3 hac C radix] est r. H 6 timor S: certe uel timor BCFGHM OPQW edd. quod BP 7 quanto non-aut est malum om. 8 8 iccirco Q aut est] autem BFPQW, autem est b timeamus W 9 pr. i quia] quod M alt. quia] quoniam BCFGHMOPQWedd. 10 manius P 11 facit B 12 materises P 13 ea F 14 cur- uertere et om. W 15 conmutare] conuertere F 16 omnia potens BGMPQbm ,19 erant F r cor M, quur P 20 si*uit (n ras.) H, sunt M1 ex om. F 21 si] se M hoc] ac M agere M, ageret F 22 totum] et t. M 23 erat bene ut non om. S 24 fabricaret BQb 25 materia CFMiV, meteria Ml 26 bona PQV, bonum C ips*e (a .ras.) M instituerat V1 ) [*]( 10* ) 148
omnipotens, si condere non posset aliquid boni, nisi ea quam non ipse condiderat adiuuaretur materia". talia uoluebam pectore misero, ingrauidato curis mordacissimis de timore mortis et non inuenta ueritate; stabiliter tamen haerebat in corde meo in catholica ecclesia fides Christi tui, domini et saluatoris nostri, in multis quidem adhuc informis et praeter doctrinae normam fluitans, sed tamen non eam relinquebat animus, inmo in dies magis magisque inhibebat.