Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sic enim nitebar inuenire cetera, ut iam inueneram melius esse incorruptibile quam corruptibile, et ideo te, quidquid esses, esse incorruptibilem confitebar. neque enim ulla anima umquam potuit poteritue cogitare aliquid, quod sit te melius, qui summum et optimum bonum es. cum autem uerissime atque certissime incorruptibile corruptibili praeponatur, sicut ego iam praeponebam, poteram iam cogitatione aliquid adtingere, quod esset melius deo meo, nisi tu esses incorruptibilis. ubi igitur uidebam incorruptibile corruptibili esse praeferendum, ibi te quaerere debebam atque inde aduertere, ubi sit malum, id est unde sit ipsa corruptio, qua uiolari substantia tua nullo modo potest. nullo enim prorsus uiolat corruptio deum nostrum, nulla uoluntate, nulla necessitate, nullo inprouiso casu, quoniam ipse est deus et quod sibi uult, bonum est et ipse est idem bonum; corrumpi autem non est bonum. nec cogeris inuitus ad aliquid, quia uoluntas tua non est maior quam potentia tua. esset autem maior, si te ipso tu ipse [*]( 4] cf. Ps. 6, 6. ) [*]( 1 et] etiam M in om. F ipsa F qua diabolus] quiabnlus F 2 obtimo B 8 esset] e. bonus BGHOa (in mg.) PQVbm, essent bonus F his] et his H 5 conStetur tibi m, confitebitur t. b male F 7 cetera inuenire HMb m 8 incorruptibilem V corruptibilem V ide F 9 incorruptibile 0 10 poteritque B 11 summum] s. bonum M obtimum BH bonum om. V1 12 corruptibile Fl praeponebatur G 13 iam ego BGFGHMOPQWbm, etiam ego V 15 incorruptibilem BPV praeferendum esse F, e. praeponendum W 16 ubi] unde m O 17 id est] id M, item W 18 alt. nullo* (m ras.) M prorsus] p. modo BOFGHMOPQVW edd. 19 nostrum] meum M 20 inprouisu FW minor bonum (om. est) BPQ1 22 nec] et V cogeres Ml maior (minor add. In m. 2) Q 23 maior (corr. m. 2) Q si om. W tu* (m ras.) H ) [*]( XXXIII. Anr. Augustini conff. (Aug. 1, 1). ) [*]( 10 )

146
maior esses: uoluntas enim et potentia dei deus ipse est. quid inprouisum tibi, qui nosti omnia? et nulla natura est, nisi quia nosti eam. et ut quid multa dicimus, cur non sit corruptibilis substantia, quae deus est, quando, si hoc esset, non esset deus? .