Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et intendebam, ut cernerem quod audiebam, liberum uoluntatis arbitrium causam esse, ut male faceremus et rectum iudicium tuum ut pateremur, et eam liquidam cernere non ualebam. itaque aciem mentis de profundo educere conatus mergebar iterum et saepe conatus mergebar iterum atque iterum. subleuabat enim me in lucem tuam, quod tam sciebam me habere uoluntatem quam me uiuere. itaque cum aliquid uellem aut nollem, non alium quam me uelle ac nolle certissimus eram et ibi esse causam peccati mei iam iamque aduertebam. quod autem inuitus facerem, pati me potius quam facere uidebam et id non culpam, sed poenam esse iudicabam, qua me non iniuste plecti, te iustum cogitans, cito fatebar. sed rursus dicebam: "quis fecit me? nonne deus meus, non tantum bonus, sed ipsum bonum? unde igitur mihi male uelle et bene nolle? ut esset, cur iuste poenas luerem? quis in me hoc posuit et inseuit mihi plantarium amaritudinis, cum totus fierem a dulcissimo deo meo? si diabolus auctor, unde ipse diabolus? quod si et ipse peruersa uoluntate ex bono [*]( 1 mali] alia W sic] et sic V quaerendam uidebam] incommutabilE M1, consistere M* s. I. 2 constringerer BCFGHMOPQVWedà. 3 mutabilem om. PQ 5 anime W fugebam B quia uidebam om. 8 6 quaerendum F 7 pr. male] etiam m. BPQVb suam om. M 8 audieram GM 9 malum BPQVb 10 tuum om. V ut om. B eam] eum G, iam M liquide BPQ b, ad liquidum G, i liquido Mi s. I. 11 profando F 12 pr. iterum-mergebar om. V 13 tam] alibi iam tam H tam me sciebam HIm, sc. tam me b 15 aut F aliud BFPQb, quam (a ex e corr.) V uellem P 16 causa 018 animaduertebam BCFGHMOPQW edd. 17 facere 8 pati me bis scriptum exhib. M 19 qua F, quia B iniuste] iuste V 20 deus] tu d. G 21 tantumJ tam M bonus] bonum C 22 esse W luere W 23 inseruit BC FGHMPQVbo 24 fierer BPQ (et 25) diabulus FV1 )

145
angelo diabolus factus est, unde et in ipso uoluntas mala, qua diabolus fieret, quando totus angelus a conditore optimo factus esset?" his cogitationibus deprimebar iterum et suffocabar, sed non usque ad illum infernum subducebar erroris, ubi nemo tibi confitetur, dum tu potius mala pati quam homo facere putator.