Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed et ego adhuc, quamuis incontaminabilem et inconuertibilem et nulla ex parte mutabilem dicerem firmeque sentirem dominum nostrum, deum uerum, qui fecisti non solum animas nostras sed etiam corpora, nec tantum nostras animas et corpora, sed omnes et omnia, non tenebam explicitam et [*]( 1 tibi] ibi W qua] quae BCGHIMQViWedd. 2 opponere BCF n d GHMOPQVWedd. 3 uoluisses. (a add. m. 2) Q, uoluisses b nocitura CG 4 nocere eam F 5 diceretur (i ex o corr.) V afferetur HI V, affer**retur 0 6 tui (i a m. 2) M et om. C prolis F 7 misereretur W 8 ad te F ab eis in tantum V, ab eis (om. in tantum) H 9 cummutaretur F, mutaretur V 10 et egeret S: et indigeret BCFGHMOPQVedd., indieret (om. et) W possit F han F 11 seruenti W 13 es] est V 14 id est om. V, id M qua es] quasi B\'iPQ, quae si B1, quam H 15 essent W illa omnia esse V id] ad M 16 abhominandum HM* ergo erat Gbm 17 istud C\'FGH edd., stunc F 18 qua] quia F orribili FHV 20 intaminabilem F, incommutabilem OVW 21 matabilem P firmique W 22 dominum] dm HMOWb 23 sed—animas om. V animas nostras CGM edd. 24 sed] s. & F explicatam CGHMOW )

144
enodatam causam mali. quaecumque tamen esset, sic eam quaerendam uidebam, ut non per illam constringerem deum in-, conmutabilem mutabilem credere, ne ipse fierem quod quaere-\' bam. itaque securus eam quaerebam et certus non esse uerum quod illi dicerent, quos toto animo fugiebam, quia uidebam quaerendo, unde malum, repletos malitia, qua opinarentur tuam potius substantiam male pati quam suam male facere.