Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Et quaerebam uiam conparandi roboris, quod esset idoneum ad fruendum te, nec inueniebam, donec amplecterer mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui est super omnia deus benedictus in saecula, uocantem et dicentem: ego sum uia ueritatis et uita, et cibum, cui capiendo inualidus eram, miscentem carni, quoniam uerbum caro factum est, ut infantiae nostrae lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia. non enim tenebam deum meum Iesum humilis humilem nec cuius rei magistra esset eius infirmitas noueram. uerbum enim tuum, aeterna ueritas, superioribus creaturae tuae partibus supereminens subditos erigit ad se ipsam, in inferioribus autem aedificauit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a se ipsis et ad se traiceret, sanans tumorem et nutriens amorem, ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur uidentes ante pedes suos infirmam diuinitatem ex participatione tunicae pelliciae nostrae et lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens leuaret eos. [*]( 8] I Tim. 2, 5. 9] Rom. 9, 5. 10] Io. 14, 6. 12] Io. 1, 14. 22] cf. Gen. 3, 21. ) [*]( 1 trepidantius V aspectis H tum BFHPQVWb 2 sunt om. W 3 *ualui 0, ualui BFGHPQVbo infirmitatem W reditus V 4 solutis F mecum] me eum V 5 olfacta HiMQWedd., olefacte F1 desiderarem V necdum V posset FQ1 8 ifcm xpm PQ 9 qui est] quem W 10 ueritatis S: et ueritas BGMOPQWo, ueritas FHVbm 11 cybum W miscente F 12 est] e. et habitauit in nobis M lactisceret W, lactesceret M 13 quem PQ 14 deum] daSi BFGHPQVW edd. Iesum] iesum xpui FG in cuius M 15 eius om. G 16 superibus M tuae om. V 17 ipsa W, ipsum PQ sibi om. H 19 ipsis] ipso se V tra*iceret (h ras.) P sonans P1 timorem V 20 sua M1 21 ante pedes suos uidentes GM 22 tonicae M peliciae V, pelliceae HOWedd., pellicionae F lapsi V 23 ea F, eadem V ) [*]( 11* )