Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Ego uero aliud putabam tantumque sentiebam de domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiae uiro, cui nullus posset aequari, praesertim quia mirabiliter natus ex uirgine ad exemplum contemnendorum temporalium prae adipiscenda immortalitate diuina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse uidebatur. quid autem sacramenti haberet uerbum caro factum, ne suspicari quidem poteram. tantum cognoueram ex his, quae de illo scripta traderentur, quia manducauit et bibit, dormiuit, ambulauit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est, non haesisse carnem illam uerbo tuo nisi cum anima et mente humana. nouit hoc omnis,; qui nouit incommutabilitatem uerbi tui, quam ego iam noue- j ram, quantum poteram, nec omnino quicquam inde dubitabam. etenim nunc monere membra corporis per uoluntatem, nunc non mouere, nunc aliquo affectu affici, nunc non affici, nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio propria sunt mutabilitatis animae et mentis. quae si falsa de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio neque in illis litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. quia itaque uera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam, non corpus tantum hominis aut cum corpore sine mente animum, sed ipsum hominem, non persona ueritatis, sed magna quadam naturae humanae excellentia et perfectiore participatione sapientiae praeferri ceteris arbitrabar. [*]( 7] Io. 1,14. ) [*]( 1 uero] autem F 2 ipo dntf V, xpo de dntf H1 3 possid F quia] quam W 4 contempnendorum HHXMP, contemplandorum V pro BBMPQ edd. 5 adipiscendam immortalitatem V cura] curata W tantum PV auctoritate V 6 uideatur V 7 factum] f. est FQ, f. 5 et habitauit in nobis W suspicare F 8 iis m illa Ml scriptura V 9 dormiuit] et d. V ambulauit] et a. FV exilaratus FHlP, et exh. V 10 et contristatus V esisse F 12 incommutabilem FS iam] i. nOn,F de 13 in (de add. m. 2) PV dubitarem F1 14 nunc non mouere om. W 15 nunc non affici om. VW 16 per om. F sapientis F nunc esse in silentio om. S silentium (om. in) F 17 mente W qua si W 18 essent scripta F 19 ullo W fidaei 8 21 cognoscebam F non] nunc 01 cum] dum O1 23 quaedam FPQV excellentiae W 24 participationis W praeferre MVW1 )