Et mirabar, quod iam te amabam, non pro te phantasma, et non stabam frui deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo moxque diripiebar abs te pondere meo et ruebam in ista cum gemitu; et pondus hoc consuetudo carnalis. sed [*]( 18] Eccli. 10, 10. ) [*]( 2 infinita BP 3 omnia tenens FW ueritate] ueritatS W, merito rte autS G 4 putaretur M, tu putat V quod] et W 5 e V 6 qui om. F 7 tempora BPQ 8 pr. quae S: et q. BFGHMOPQVW* edd., et W1 9 operante et om. S 10 expertus] et expertus sum BPbm, ex operibus tuis G 11 pr. est] esset H pr. et eras. 0; om. BFMP QWedd. 12 amabilis] a. est BPWb, est a. Q, animalibus F 13 ne*dum (c ras.) V abta F 15 quanti V similiores W sunt om. F autem apti 8 16 quis FW 17 a* (d ras.) M deo om. M 18 detortae] detorta et FS, detorte (Ii add. m. 2) M, detorta G infimam B intima mss. Ox. peruersitate FGMQVW proicientes F 19 tumescentes F 20 fantasma Q, phantasmata F 21 instabam Mbo decore tuo] de corde meo V 22 et moxque S deripiebar BMWm ruebar F 23 hocl ec F ) [*]( XTXTTI. Aur. Augustini conff. (Aug. 1,1). ) [*]( 11 )
162
mecum erat memoria tui, neque ullo modo dubitabam esse cui cohaererem, sed nondum me esse, qui cohaererem, quoniam corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, eramque certissimus, quod inuisibilia tua a constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus et diuinitas tua. quaerens enim, unde adprobarem pulchritudinem corporum siue caelestium siue terrestrium et quid mihi praesto esset integre de mutabilibus iudicanti et dicenti: "hoc ita esse debet, illud non ita", hoc ergo quaerens, unde iudicarem, cum ita iudicarem, inueneram inconmutabilem et ueram ueritatis aeternitatem supra mentem meam conmutabilem. atque ita gradatim a corporibus ad sentientem per corpus animam atque inde ad eius interiorem uim, cui sensus corporis exteriora nuntiaret, et quousque possunt bestiae, atque inde rursus ad ratiocinantem potentiam, ad quam refertur indicandum quod sumitur a sensibus corporis; quae se quoque in me conperiens mutabilem erexit se ad intellegentiam suam et abduxit cogitationem a consuetudine, subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum, ut inueniret, quo lumine aspargeretur, cum sine ulla dubitatione clamaret inconmutabile praeferendum esse mutabili, unde nosset ipsum inconmutabile — quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certa praeponeret — et peruenit
[*]( 3] Sap. 9,15. 5] Rom. 1, 20. ) [*]( 1 dubitarem F, dubitatam M 2 pr. c*ohaererem (h ras.) H, herere V me om. V qui] quid PQ1, cui V 5 a] ante V constitutionem YW 8 pulcritudinem M 9 intecre W 10 iudicante et dicente F 11 pr. indicarem W cum ita iudicarem om. S 12 aeternitatem (i ex a corr.) F 13 meam om. V 14 ad sentientem BFGHPQ: sensientem S, assenad tientem MOY, ascendentem W animam (ad add. m. 2) W 15 exterior BHPQ adnuntiaret BPQ, anunciaret FH1, annuntiaret Hlbm 16 et om. Mo possum S, possent PQ 17 ad quam] atque F1 18 corporibus Ml 19 te (t ex s corr.) M adduxit 8 a om. G constitutione F 20 se] se a F fantasmatum F 21 aspergeretur FGHMOP QWedd., aspergerentur V 22 incommutabilem HIMV, incommutabili F mutabilem F 23 nosse W incommutabilem FG HI Ml V 24 certe M, certo m cPponeret F perueniret BPQb ) 163
ad id, quod est in ictu trepidantis aspectus. tunc uero inuisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi, sed aciem figere non eualui et repercussa infirmitate redditus solitis non mecum ferebam nisi amantem memoriam et quasi olefacta desiderantem, quae comedere nondum possem.