Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Et tibi omnino non est malum, non solum tibi sed nec uniuersae creaturae tuae, quia extra non est aliquid, quod inrumpat et corrumpat ordinem, quem inposuisti ei. in partibus autem eius quaedam quibusdam quia non conueniunt, mala putantur; et eadem ipsa non conueniunt aliis et bona sunt et in semet ipsis bona sunt. et omnia haec, quae sibimet inuicem non conueniunt, conueniunt inferiori parti rerum, quam terram dicimus, habentem caelum suum nubilosum atque uentosum congruum sibi. et absit, ut dicerem iam: "non essent ista", quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem meliora, sed iam etiam de solis istis laudare te deberem, quoniam laudandum te ostendunt de terra dracones et omnes abyssi, [*]( 11] Gen. 1, 31 et Eccli. 39, 21. 24] Ps. 148, 7—12. ) [*]( 1 amisso-bono om. V1 priuantur V 2 ergo-bona sunt om. V 5 aut enim — 6 corruptibilis esset] add. W3 in mg. 7 corruptibilis n. esset S: corrumpi n. posset BFGHMOPQVWedd. 8 tu* (n ras.) V 9 quas] quae BPQ quoniam] quia H omnia aequalia F 11 fecisti BPQb 13 pr. tibi] ibi G 14 nec om. V1; et BPQb extra] e. te BOIPQb 15 ordinem et corrumpat M posuisti Gbm 16 eius om. W, ei. F quaedam] quae W 17 pr. et] ut W non conueniunt S: non conueniant W, conueniunt BFGHMOPQV edd. 19 conue- Y niunt alterum om. 8 parte W rerem F 20 nobilosum BI 21 iam ut dicerem BFGHMOPQW edd., iam n dicerem V esse BOiWI 22 etsi si W 24 drachones GS, d. i thracones Mi s. l. habyssi W, abbyssi F )