Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et manifestatum est mihi, quoniam bona sunt, quae corrumpuntur, quae neque si summa bona essent, corrumpi possent, neque nisi bona essent, corrumpi possent, quia, si summa bona essent, incorruptibilia essent, si autem nulla bona essent, quid in eis conrumperetur non esset. nocet enim corruptio et, nisi bonum minueret, non noceret. aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non potest, aut, quod certissimum est, omnia, quae corrumpuntur, priuantur bono. si autem omni bono priuabuntur, omnino non erunt. si enim erunt et corrumpi iam non poterunt, meliora erunt, quia incorruptibiliter permanebunt. et quid monstrosius quam ea dicere [*]( 4] Ex. S, 14. 6] Rom. 1, 20. 11] Ps. 72, 28. 13] Sap. 7, 27. Ps. 15, 2. ) [*]( 1 aranea S, haraneam G 2 finita] infinita F, infima V 3 infinata M1, finita F 4 ego S: immo uero ego BFGHMOPQVW edd. qui sum om. H 6 uiuere] u. latere B quae] qm W per] q F 7 conspiciuntur BHPQVW 10 autem] quidem V es] est V quo W 11 adherere F 12 autem] a. qui M 13 inuocat F dominus] deus . idem Fo, d. deus bm meus. M* est B 15 manifestum MXQ bona om. W sunt] non s. BPQ 16 nec V1 corrumpi possent S: om. cet. et edd. 17 nisi bona] n. b. non F, si b. non G 19 quid] quod BHb m 22 priuatur F 23 omni] boni F priuantur V 24 incorruptiliter Q1 25 monstruosius BFGHMiPQVW edd., menstruosius Mx )

159
omni bono amisso facta meliora? ergo si omni bono priuabuntnr, omnino nulla erunt: ergo quamdiu sunt, bona sunt. ergo quaecumque sunt, bona sunt, malumque illud, quod quaerebam unde esset, non est substantia, quia, si substantia esset, bonum esset. aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique bonum, aut substantia corruptibilis esset, quae nisi bona esset, corruptibilis non esset. itaque uidi et manifestatum est mihi, quia omnia bona tu fecisti et prorsus nullae substantiae sunt, quas tu non fecisti. et quoniam non aequalia omnia fecisti, ideo sunt omnia, quia singula bona sunt et simul omnia ualde bona, quoniam fecit deus noster omnia bona ualde.