Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Non est sanitas eis, quibus displicet aliquid creaturae tuae, sicut mihi non erat, cum displicerent multa, quae fecisti. et quia non audebat anima mea, ut ei displiceret deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei displicebat. et inde ierat in opinionem duarum substantiarum et non requiescebat et aliena loquebatur. et inde rediens fecerat sibi deum per infinita spatia locorum omnium et eum putauerat esse te et eum collocauerat in corde suo et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi. sed posteaquam fouisti caput nescientis et clausisti oculos meos, ne uiderent uanitatem, cessaui de me paululum, et consopita est insania mea; et euigilaui in te et uidi te infinitum aliter, et uisus iste non a carne trahebatur. [*]( 7] Ps. 148, 1-5. 23] Ps. 118, 37. ) [*]( 3 caedri 8 omnia] uniuersa V peccora BFM 4 pinnata OaSW* 6 senes M laudant GHMOPmo 7 uero] enim F1 etiam om. M de caelis te] de caelis iam te M, de caelesti W, de celeste F, te S laudent laudent] laude laudent W, laudant laudent GM, laudant laudant V, laudent S 8 exelsis W 10 caelo F 11 non iam BFGHMOP QV: nondum SW et] et non W 12 sed-IS superiora add. S1 s. I. omnia add. QS s. l. quam sola om. BMPQ 13 sano rependebam BPQ, samino rependebam F 14 displicit F 15 quae] qM W 17 tuum] tunc V inde ierat] i. eierat F, i. inierat Q, indierat V1 in om. F 18 opinione OV 20 pr. eum] cum HV alt. eum] cum M 21 erat] 6 V 22 postea confouisti V nescienti V 23 uidere V cessauit W, cessaui* H 24 me] meo V paulolum BMP uigilaui W )