Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Iam itaque me, adiutor meus, illis uinculis solueras, et quaerebam, unde malum, et non erat exitus. sed me non sinebas ullis fluctibus cogitationis auferri ab ea fide, qua credebam et esse te et esse inconmutabilem substantiam tuam et esse de hominibus curam et iudicium tuum et in Christo, filio tuo, domino nostro, atque scripturis sanctis, quas ecclesiae tuae catholicae conmendaret auctoritas, uiam te posuisse salutis humanae ad eam uitam, quae post hanc mortem futura est. his itaque saluis atque inconcusse roboratis in animo meo quaerebam aestuans, unde sit malum. quae illa tormenta parturientis cordis mei, qui gemitus, deus meus! et ibi erant aures tuae nesciente me. et cum in silentio fortiter quaererem, magnae uoces erant ad misericordiam tuam, tacitae contritiones animi mei. tu sciebas, quid patiebar, et nullus hominum. quantum enim erat, quod inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum! numquid tumultus animae meae, cui nec tempora nec os meum sufficiebat, sonabat eis? totum tamen ibat in auditum tuum, quod rugiebam a gemitu cordis mei, et ante te erat desiderium meum et lumen oculorum meorum non erat mecum. intus enim erat, ego autem foris, nec in loco illud. at ego intendebam in ea, quae locis continentur, et non ibi inueniebam locum ad requiescendum, nec recipiebant me ista, 25 [*]( 1] cf. Ps. 35, 7. 21] Ps. 37, 9—11. ) [*]( 1 habysso W 2 hoc] hic V ut quid hoc om. F ut] aut QWo, aut ut b pr. non dicat om. BHVW homo] non h. H 3 iam om. W a 4 me om. V 5 sinebat W fructibus B qui P 6 pr. et esse om. W 7 *om*nibus (h et i ras.) 0 curum F tert. et om. H 8 atque] absque V in scripturis BFPQbm scripturas sanctas qu§ F1 9 commendarent H1 10 ad eam] eandem W hanc om. V 12 meo] tuo ,Q1 emei 15 tatitae F contrictiones V, contritionis M 16 anime* F *** 0, mee F parturiebar M 17 dirigebatur W **per (su ras.) H 19 tumultus] totus t. BFHMOPQVW edd., totus tu tumultus G os om. F 20 totum] os meum t. V quo W 21 desiderium] omne d. 0 23 nec] non V 24 in ea-inueniebam om. V 25 recipiebat V )

153
ut dicerem: "at est et bene est," nec dimittebant redire, ubi mihi satis esset bene. superior enim eram istis, te uero inferior, et tu gaudium uerum mihi subdito tibi et tu mihi subieceras quae infra me creasti. et hoc erat rectum temperamentum et media regio salutis meae, ut manerem ad imaginem tuam et tibi seruiens dominarer corpori. sed cum superbe contra te surgerem et currerem aduersus dominum in ceruice crassa scuti mei,. etiam ista infima supra me facta sunt et premebant, et nusquam erat laxa-mentum et respiramentum. ipsa occurrebant undique aceruatim et conglobatim cernenti, cogitanti autem imagines corporum ipsae opponebantur redeunti, quasi diceretur: "quo is, indigne et sordide?" et haec de uulnere meo creuerant, quia humiliasti tamquam uulneratum superbum, et tumore meo separabar abs te et nimis inflata facies claudebat oculos meos.