Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Sed m credebam aiiquando robustius, aliquando exilius, semper tamen credidi et esse te et curam nostri gerere, etiamsi ignorabam uel quid sentiendum esset de substantia tua uel quae uia duceret aut reduceret ad te. ideoque cum essemus infirmi ad inueniendam liquida ratione ueritatem et ob hoc nobis opus esset auctoritate sanctarum litterarum, iam credere coeperam nullo modo te fuisse tributurum tam excellentem illi scripturae per omnes iam terras auctoritatem, nisi et per ipsam tibi credi et per ipsam te quaeri uoluisses. iam enim absurditatem, quae me in illis litteris solebat offendere, cum multa ex eis probabiliter exposita audissem, ad sacramentorum altitudinem referebam eoque mihi illa uenerabilior et sacrosancta fide dignior apparebat auctoritas, quo et omnibus ad legendum esset in promtu et secreti sui dignitatem in intellectu profundiore seruaret, uerbis apertissimis et humillimo genere loquendi se cunctis praebens et exercens intentionem eorum, [*]( 1 homnibus F auctoritatate F 2 crederem (m ex nt corr.) 0 3 si qui—spiritu esse om. W 4 dei et ueracissimi M 5 crededendum M, credentium V 6 calumniasarum V 7 multas V quae om. SW philosoforum P, phylosophorum GV 9 esses] esse posses G 10 at te C pertinere] minime p. M 12 esse te et curam] eet securam V nostra t ññ M agerere V 14 aut reduceret om. F 15 ad ex at corr. C inuenienda HV liquidam FV rationem V, rationis F esset opus M 16 auctoritatem FW 17 te] et F exellentem V illius C 18 et per—credi add. 81 8. 1. per om. M1 19 tibiper ipsam om. F ipsam om. V absurditate JPO* 20 offendere solebat B 21 probaliter M1 22 reserebam F 23 ad diligendum V 24 promptu BG HMI PQ, prom turn VW alt. in om. CV 25 generi F 26 cunctis se Q )