Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Ex hoc tamen quoque iam praeponens doctrinam catholicam modestius ibi minimeque fallaciter sentiebam iuberi, ut crederetur quod non demonstrabatur — siue esset quid, sed cui forte non esset, siue nec quid esset — quam illic temeraria pollicitatione scientiae credulitatem inrideri et postea tam multa fabulosissima et absurdissima, quia demonstrari non poterant, credenda imperari. deinde paulatim tu, domine, manu mitissima et misericordissima pertractans et conponens cor meum, consideranti, quam innumerabilia crederem, quae non uiderem neque cum gererentur affuissem, sicut tam multa in historia gentium, tam multa de locis atque urbibus, quae non uideram, tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus aliis atque aliis, quae nisi crederentur, omnino in hac uita\'i nihil ageremus, postremo quam inconcusse fixum fide retinerem, de quibus parentibus ortus essem, quod scire non possem, nisi audiendo credidissem, persuasisti mihi non qui [*]( 1 mentis om. M1 dirigetur Ml 2 ueritate tua V manentem V 3 deficientem V 4 bono] bonu O1, homo W1 committeret W1 ualitudo BCFHMPVW 6 credere 01 WI 7 fidaei 8 conficisti W1 morbos add. 02 in mg. 8 tantam ex tam corr. Q illic V 9 praepones C 10 minime (om. que) F feliciter V 12 nec] ne FQVW temerari P1 pollititatione F1 13 incredulitate V rideri F multi H 14 fabulosissima (0 ex a corr.) Os, fabulosissima W et absurdissima om. F demonstrare F poterat P1 15 credt S, credendum SsW imperati V1 mittissima C 17 uideram G 18 afuissem P1 in historia-multa om. V istoria F, ystoria G 19 uiderem B 21 atque ñ aliis om. Ml quae nisi] que si (n add. m. 3) W omnino om. P1 re 22 inconcussa FHiM2 retinem (re add. m. post.) S 23 hortus V possim W 24 crederent] credent tfW1, crederem* (m ex nt corr.) 0 )