Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Inhiabam honoribus, lucris, coniugio, et tu inridebus.1 patiebar in eis cupiditatibus amarissimas difficultates te propitio tanto magis, quanto minus sinebas mihi dulcescere quod non eras tu. uide cor meum, domine, qui noluisti, ut hoc recordarer et confiterer tibi. nunc tibi inhaereat anima mea, quam de uisco tam tenaci mortis exuisti. quam misera erat! et sensum uulneris tu pungebus, ut relictis omnibus conuerteretur ad te, qui es super omnia et sine quo nulla essent omnia, conuerteretur et sanaretur. quam ergo miser eram et quomodo egisti, ut sentirem miseriam meam die illo, quo, cum pararem recitare imperatori laudes, quibus plura mentirer, et mentienti faueretur ab scientibus easque curas anhelaret cor meum et cogitationum tabificarum febribus aestuaret, transiens per quendam uicum Mediolanensem animaduerti pauperem mendicum iam, credo, saturum iocantem atque laetantem. et ingemui et locutus sum cum amicis, qui mecum erant, [*](1] cf. Eccli. 19, 4. 2] cf. Matth. 7, 13. 14. 6] cf. Matth. 7,13 sq. ) [*](1 leues non sunt F sunt om. V ut] et ut GV exiperet V, exciperes F omnes] homines F 2 traiceretj traheret H 3 a*pice (p ras.) H auctoritatis apice V emineret-hauriret add. V in mg. re 4 auriret HVW, aurirent F 5 gubernas M1 6 nec] ne W desebus (rB add. m. 2) W 7 iniabam GW, inihabam F luc*ris (h ras.) H quorugio F 8 cupiditati*** (bus ras.) M, cupidi**tatibus (ta ras.) P c 9 maius V dulciscere P, dilucescere Mx 10 qui] quod M 11 nunt M 12 tenacis (s add. m. 2) M mortes O1 misera* (t ras.) B 13 sensu W1 pugnebus FW, pι̣ngebus Q eonuertere*tur (n ras.) M 15 miser ergo F, n miser ego W1 17 parerem V recitare* (m ras.) P, recitari 0 mentiretur ( add. m. 2) M 18 fauere*tur H hanelaret S, anelaret F, anhelare C et F 19 tabefactarum F feribus C transiens (sie a m. rec. obductae) S 20 mediolanensium CF 21 iam credo-locutus sum bis exhibet M )