Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Gaudebam etiam, quod uetera scripta legis et prophetarum iam non illo oculo mihi legenda proponerentur, quo antea uidebantur absurda, cum arguebam tamquam ita sentientes sanc-. tos tuos; uerum autem non ita sentiebant. et tamquam regulam diligentissime conmendaret, saepe in popularibus sermonibus suis dicentem Ambrosium laetus audiebam: litter.a occidit, spiritus autem uiuificat, cum ea, quae ad litteram peruersitatem docere uidebantur, remoto mystico uelamento spiritaliter aperiret, non dicens quod me offenderet, quamuis ea diceret, quae utrum uera essent adhuc ignorarem. tenebam cor meum ab omni adsensione timens praecipitium et suspendio magis necabar. uolebam enim eorum quae non uiderem ita me certum fieri, ut certus essem, quod septem et tria decem sint. neque enim tam insanus eram, ut ne hoc quidem putarem posse conprehendi, sed sicut hoc, ita cetera cupiebam siue corporalia, quae coram sensibus meis non adessent, siue spiritalia, de quibus cogitare nisi corporaliter nesciebam. et sanari [*](4] cf. Col. 1, 18. 24. 14] II Cor. 8, 6. ) [*]( 1 etsi] si F conpertam] conp F 2 ea docentem] a docente V grauit F accusabant Ml 3 meis S ecclesia] e. tua b 4 unici] u. filii F infantiae C indit*um (i ras.) M 5 saperent M1 nugas (a ex u corr.) V ne hocque W sua om. W 6 in om. F 8 concluderet V 9 gaudebam] et g. HV et om. V 10 in illo oculo** (rtI ras.) V 11 absurda W sentientem V 12 regula CGMV 13 sermonibus] i. homeliis add. M m. post. 14 tuis W dicentes V ambrosiu* e (s ras.) F hoccidit F 16 ualamento P 18 ignorem B1 tenebam S: tenebat W, tenebam enim B CFGHMOPQ s Y edd., timebam enim Q1 19 praesipitium V, praecipium Pl 20 negabar M\', negabatur M1 uolebat W quem non uideram F 21 essem] erem F decim W sunt MI W 22 putare W 25 carnaliter W )