Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Cum ergo nescirem, quomodo haec subsisteret imago tua, pulsans proponerem, quomodo credendum esset, non insultans opponerem, quasi ita creditum esset. tanto igitur acrior cura rodebat intima mea, quid certi retinerem, quanto me magis pudebat tam diu inlusum et deceptum promissione certorum puerili errore et animositate tam multa incerta quasi certa garrisse. quod enim falsa essent, postea mihi claruit. certum tamen erat, quod incerta essent et a me aliquando pro certis habita fuissent, cum catholicam tuam caecis contentionibus [*]( 4] cf. I Cor. 13, 12. 11] cf. Gen. 1, 26. ) [*]( 1 intellegi] in te i. Q 2 determinatum] determinato F, te terminatum mo crederem a. cogitarem F 3 quoquo modo M habere F substantia W nec HV 4 atque] ad F aenigmate sW: in aenigmate JBCFGHMOPQV edd. 5 annos] ad nos V aduersos Fl 6 figmentafueram om. M latrasse] narrasse F, at narrasse H s. l. 7 discere] discerem W, dicere CFGHMOPQVo 8 autem SW: enim BGFGHMOP a QV edd. 10 et alia minora om. F minore P to**tus V 11 feci***sti (sti ras.) W 14 subsiteret M1, substiterit C 15 pulsansque b 16 ita om. Q1 ita credendum BM, ita credendum ai ita creditum in mg. G, credendum ita essent F cura acrior M, acriore c. 8, agriorae c. W 17 certim W 18 promissionem MIOl ceterorum BPQ 19 pueri*li P anomisitate S **certa (in ras.) V 20 garrisse* (t ras.) M, garruisse G 21 a me] tamen W 22 tuam om. Q b; cetis W contentionis V )

119
accusarem, etsi nondum conpertam uera docentem, non tamen ea docentem, quae grauiter accusabam. itaque confundebar et conuertebar et gaudebam, deus meus, quod ecclesia unica, corpus unici tui, in qua mihi nomen Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas neque hoc haberet in doctrina sua sana, quod te creatorem omnium in spatium loci quamuis summum et amplum, tamen undique terminatum membrorum humanorum figura contruderet.