Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda cantans nullo modo nos posse securo otio simul in amore sapientiae uiuere, sicut iam diu desideraremus, si id fecissem. erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset, quia uel experientiam concubitus ceperat in ingressu adulescentiae suae, sed non haeserat magisque doluerat et spreuerat et deinde iam continentissime uiuebat. ego autem resistebam illi exemplis eorum, qui coniugati coluissent sapientiam et promeruissent deum et habuissent fideliter ac dilexissent amicos. a quorum ego granditate quidem animi longe aberam et deligatus morbo carnis mortifera suauitate trahebam catenam meam solui timens et quasi concusso uulnere repellens uerba bene suadentis tamquam manum soluentis. insuper etiam per me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens et innectebat atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in uia eius, quibus illi honesti et expediti pedes inplicarentur.