Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Cum haec dicebam et alternabant hi uenti et inpellebant huc atque illuc cor meum, transibant tempora, et tardabam conuerti ad dominum et differebam de die in diem uiuere in te et non differebam cotidie in memet ipso mori: amans beatam uitam timebam illam in sede sua et ab ea fugiens quaerebam eam. putabam enim me miserum fore nimis, si feminae priuarer amplexibus, et medicinam misericordiae tuae ad eandem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia expertus non eram, et propriarum uirium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem, sicut scriptum est, neminem posse esse continentem, [*]( . 24] cf. Sap. 8, 21. ) [*]( 1 talia et tanta FM, et talia alia G diuinitas F 2 si—consumeretur add. V m mg. mortem F uitg F consumaretur H 3 saeculi spe V confere W 4 deum om. V iocunda BFGOPQW 6 ea] eam V 7 rursus F 9 maiorum om. V multum] et multum BCFGHMOP QV edd. 10 et eras. V paecunia S, peccunia F 11 illic F 13 deti 8 di (ti add. m. 2) H 14 dicebant W hii GSW impellabant 0 15 transiebant BFMOIPQV 16 ad om. F deum BPQ, dominum deum b n differebam V diem] die V 17 diffebam W1 ipsu VXW 18 sedem suam V 19 eum Fl 20 priuaret M1 medicina W 21 sanandum F1 22 uirium-quarum add. V in mg. continentia V 23 cum] quod W tam] tamen SW, om. V 24 esse posse M, posse (om. esse) H, p. esset (m ras.) V . )