Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Cum enim me ille miraretur, quem non parui penderet, ita haerere uisco illius uoluptatis, ut me adfirmarem, quotienscumque inde inter nos quaereremus, caelibem uitam nullo modo posse degere atque ita me defenderem, cum illum mirantem uiderem, ut dicerem multum interesse inter illud, quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod paene iam ne [*]( 11] cf. Hebr. 13, 16. 16] cf. Gen. 3, 14 sq. ) [*]( 1 dederis] deris F 2 solita V 3 cantans] causans m 4 nos] non W posses V 6 a*re V 7 uel om. W coeperat BHMPS aduliscentiae P 8 eserat F deinde] pr. de add. 81 s. l. 9 continentissimae S uiueret V illis F 10 illorum 0 11 dnfii F abuissent F oui 12 quidem granditate BCFGHMOPQV edd. grandtitate (onl ni. 2) M, granditatem H1 animo W delegatus FS, delicatus BGMiPQb 18 suauitate W1, suauite F trahebant catenanam F 15 manu COSW 16 ipsa C* et om. W 17 lingam meam B, lingua mea W1 laquaeos S 18 illi] illius M 19 ille me M mirarentur W penderent 0 ita om. W 22 degere] detegere B defendere BMPQ illu 8 23 ut] et BPQb 24 raptam V1 esset 0 quod—p. 136, l. 2 accessisset om. F ne] nec BPQ b, non M )

136
meminisset quidem atque ideo nulla molestia facile contemneret, et delectationes consuetudinis meae, ad quas si accessisset honestum nomen matrimonii, non eum mirari oportere, cur ego illam uitam nequirem spernere, coeperat et ipse desiderare coniugium nequaquam uictus libidine talis uoluptatis, sed curiositatis. dicebat enim scire se cupere, quidnam esset illud, sine quo uita mea, quae illi sic placebat, non mihi uita, sed, poena uideretur. stupebat enim liber ab illo uinculo animus seruitutem meam et stupendo ibat in experiendi cupidinem uenturus in ipsam experientiam atque inde fortasse lapsurus in eam quam stupebat seruitutem, quoniam sponsionem uolebat facere cum morte, et qui amat periculum, incidet in illud. neutrum enim nostrum, si quod est coniugale decus in officio regendi matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat nisi tenuiter. magna autem ex parte atque uehementer consuetudo satiandae insatiabilis concupiscentiae me captum excruciabat, illum autem admiratio capiendum trahebat. sic eramus, donec tu, altissime, non deserens humum nostrum miseratus miseros subuenires miris et occultis modis.