Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

pereant omnia et dimittamus haec uana et inania: conferamus nos ad solam inquisitionem ueritatis. uita misera est, mors incerta est; subito obrepat: quomodo hinc exibimus? et ubi nobis discenda sunt quae hinc negleximus? ac non potius huius neglegentiae supplicia luenda? quid, si mors ipsa omnem curam cum sensu amputabit et finiet? ergo et hoc quaerendum. sed absit, ut ita sit. non uacat, non est inane, quod tam eminens culmen auctoritatis Christianae fidei toto [*]( 2 a* (b ras.) H 4 ambrosium OIW ubique V 5 quaeremus C quando] quomodo PQ 6 sumemus FM, sumus V1 orae FH 7 obhorta V, aborta P, orta W1 8 putamus SW 9 dubitabamus FV 10 quod W aperiatur C antemeridianas PQb oris HW, horas PQb 11 occupabant MO faciamus C id non 0 12 sufragiis V 13 quando-scholastici om. 0 scolastici BFGMPQSVW 14 re*paramus (p ras.) H, praeparamus 0 relaxando animum BFPQ, r. animos G, animum r. bm 15 pereunt V una H1 inania (n pr. ex m corr.) 8 16 s*olam (c ras.) M uita] u. haec BFHOPQVbm misera om. Ml, miseria G 17 mors inc. est om. H est om. BGPQ edd. subito] si s. BCPQ edd. obrepit CFGMo eihibimus BHIMl, exiuimus W, eximus V 18 dicenda G hic CFGHMOPQV edd., om. B necleximus et neclegentiae S ac] hac W, an BCVbrn 19 luenda] ludenda F, lugenda H1, luenda sunt GMPQbm, ludenda sunt B ipsa] ista M1 20 amputauit BW hocq, W 22 quod-christianae om. V auctatis F )

134
orbe diffunditur. numquam tanta et talia pro nobis diuinitus agerentur, si morte corporis etiam uita animae consumeretur. quid cunctamur igitur relicta spe saeculi conferre nos totos, ad quaerendum deum et uitam beatam? sed expecta: iucunda sunt etiam ista, habent non paruam dulcedinem suam; non facile ab eis praecidenda est intentio, quia turpe est ad ea rursum redire. ecce iam quantum est, ut inpetretur aliquis honor. et quid amplius in his desiderandum? suppetit amicorum maiorum copia: ut nihil aliud multum festinemus, uel praesidatus dari potest. et ducenda uxor cum aliqua pecunia, ne sumptum nostrum grauet, et ille erit modus cupiditatis. multi magni uiri et imitatione dignissimi sapientiae studio cum coniugibus dediti fuerunt."